Home » Classical Catholic Library » Vulgate » PROVERBS (VULGATE)

PROVERBS (VULGATE)

Return to Vulgate index

PROVERBS 1

1:1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,/
1:2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ;/
1:3 ad intelligenda verba prudentiæ,/ et suscipiendam eruditionem doctrinæ,/ justitiam, et judicium, et æquitatem :/
1:4 ut detur parvulis astutia,/ adolescenti scientia et intellectus./
1:5 Audiens sapiens, sapientior erit,/ et intelligens gubernacula possidebit./
1:6 Animadvertet parabolam et interpretationem,/ verba sapientum et ænigmata eorum./
1:7 Timor Domini principium sapientiæ ;/ sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.\
1:8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui,/ et ne dimittas legem matris tuæ :/
1:9 ut addatur gratia capiti tuo,/ et torques collo tuo./
1:10 Fili mi, si te lactaverint peccatores,/ ne acquiescas eis./
1:11 Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ;/ abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;/
1:12 deglutiamus eum sicut infernus viventem,/ et integrum quasi descendentem in lacum ;/
1:13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ;/ implebimus domos nostras spoliis :/
1:14 sortem mitte nobiscum,/ marsupium unum sit omnium nostrum :/
1:15 fili mi, ne ambules cum eis ;/ prohibe pedem tuum a semitis eorum :/
1:16 pedes enim illorum ad malum currunt,/ et festinant ut effundant sanguinem./
1:17 Frustra autem jacitur rete/ ante oculos pennatorum./
1:18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,/ et moliuntur fraudes contra animas suas./
1:19 Sic semitæ omnis avari :/ animas possidentium rapiunt.\
1:20 Sapientia foris prædicat ;/ in plateis dat vocem suam :/
1:21 in capite turbarum clamitat ;/ in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :/
1:22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,/ et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient,/ et imprudentes odibunt scientiam ?/
1:23 convertimini ad correptionem meam./ En proferam vobis spiritum meum,/ et ostendam vobis verba mea./
1:24 Quia vocavi, et renuistis ;/ extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :/
1:25 despexistis omne consilium meum,/ et increpationes meas neglexistis./
1:26 Ego quoque in interitu vestro ridebo,/ et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit./
1:27 Cum irruerit repentina calamitas,/ et interitus quasi tempestas ingruerit ;/ quando venerit super vos tribulatio et angustia :/
1:28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ;/ mane consurgent, et non invenient me :/
1:29 eo quod exosam habuerint disciplinam,/ et timorem Domini non susceperint,/
1:30 nec acquieverint consilio meo,/ et detraxerint universæ correptioni meæ./
1:31 Comedent igitur fructus viæ suæ,/ suisque consiliis saturabuntur./
1:32 Aversio parvulorum interficiet eos,/ et prosperitas stultorum perdet illos./
1:33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,/ et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

PROVERBS 2

2:1 Fili mi, si susceperis sermones meos,/ et mandata mea absconderis penes te :/
2:2 ut audiat sapientiam auris tua,/ inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam./
2:3 Si enim sapientiam invocaveris,/ et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;/
2:4 si quæsieris eam quasi pecuniam,/ et sicut thesauros effoderis illam :/
2:5 tunc intelliges timorem Domini,/ et scientiam Dei invenies,/
2:6 quia Dominus dat sapientiam,/ et ex ore ejus prudentia et scientia./
2:7 Custodiet rectorum salutem,/ et proteget gradientes simpliciter,/
2:8 servans semitas justitiæ,/ et vias sanctorum custodiens./
2:9 Tunc intelliges justitiam, et judicium,/ et æquitatem, et omnem semitam bonam.\
2:10 Si intraverit sapientia cor tuum,/ et scientia animæ tuæ placuerit,/
2:11 consilium custodiet te,/ et prudentia servabit te :/
2:12 ut eruaris a via mala,/ et ab homine qui perversa loquitur ;/
2:13 qui relinquunt iter rectum,/ et ambulant per vias tenebrosas ;/
2:14 qui lætantur cum malefecerint,/ et exsultant in rebus pessimis ;/
2:15 quorum viæ perversæ sunt,/ et infames gressus eorum./
2:16 Ut eruaris a muliere aliena,/ et ab extranea quæ mollit sermones suos,/
2:17 et relinquit ducem pubertatis suæ,/
2:18 et pacti Dei sui oblita est./ Inclinata est enim ad mortem domus ejus,/ et ad inferos semitæ ipsius./
2:19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,/ nec apprehendent semitas vitæ./
2:20 Ut ambules in via bona,/ et calles justorum custodias :/
2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra,/ et simplices permanebunt in ea ;/
2:22 impii vero de terra perdentur,/ et qui inique agunt auferentur ex ea.

PROVERBS 3

3:1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ,/ et præcepta mea cor tuum custodiat :/
3:2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem,/ apponent tibi./
3:3 Misericordia et veritas te non deserant ;/ circumda eas gutturi tuo,/ et describe in tabulis cordis tui :/
3:4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam,/ coram Deo et hominibus./
3:5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo,/ et ne innitaris prudentiæ tuæ./
3:6 In omnibus viis tuis cogita illum,/ et ipse diriget gressus tuos./
3:7 Ne sis sapiens apud temetipsum ;/ time Deum, et recede a malo :/
3:8 sanitas quippe erit umbilico tuo,/ et irrigatio ossium tuorum./
3:9 Honora Dominum de tua substantia,/ et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :/
3:10 et implebuntur horrea tua saturitate,/ et vino torcularia tua redundabunt.\
3:11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias,/ nec deficias cum ab eo corriperis :/
3:12 quem enim diligit Dominus, corripit,/ et quasi pater in filio complacet sibi./
3:13 Beatus homo qui invenit sapientiam,/ et qui affluit prudentia./
3:14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti,/ et auri primi et purissimi fructus ejus./
3:15 Pretiosior est cunctis opibus,/ et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari./
3:16 Longitudo dierum in dextera ejus,/ et in sinistra illius divitiæ et gloria./
3:17 Viæ ejus viæ pulchræ,/ et omnes semitæ illius pacificæ./
3:18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam,/ et qui tenuerit eam beatus./
3:19 Dominus sapientia fundavit terram ;/ stabilivit cælos prudentia./
3:20 Sapientia illius eruperunt abyssi,/ et nubes rore concrescunt.\
3:21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis./ Custodi legem atque consilium,/
3:22 et erit vita animæ tuæ,/ et gratia faucibus tuis./
3:23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,/ et pes tuus non impinget./
3:24 Si dormieris, non timebis ;/ quiesces, et suavis erit somnus tuus./
3:25 Ne paveas repentino terrore,/ et irruentes tibi potentias impiorum./
3:26 Dominus enim erit in latere tuo,/ et custodiet pedem tuum, ne capiaris.\
3:27 Noli prohibere benefacere eum qui potest :/ si vales, et ipse benefac./
3:28 Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi :/ cum statim possis dare./
3:29 Ne moliaris amico tuo malum,/ cum ille in te habeat fiduciam./
3:30 Ne contendas adversus hominem frustra,/ cum ipse tibi nihil mali fecerit./
3:31 Ne æmuleris hominem injustum,/ nec imiteris vias ejus :/
3:32 quia abominatio Domini est omnis illusor,/ et cum simplicibus sermocinatio ejus./
3:33 Egestas a Domino in domo impii ;/ habitacula autem justorum benedicentur./
3:34 Ipse deludet illusores,/ et mansuetis dabit gratiam./
3:35 Gloriam sapientes possidebunt ;/ stultorum exaltatio ignominia.\

PROVERBS 4

4:1 Audite, filii, disciplinam patris,/ et attendite ut sciatis prudentiam./
4:2 Donum bonum tribuam vobis :/ legem meam ne derelinquatis./
4:3 Nam et ego filius fui patris mei,/ tenellus et unigenitus coram matre mea./
4:4 Et docebat me, atque dicebat :/ Suscipiat verba mea cor tuum ;/ custodi præcepta mea, et vives./
4:5 Posside sapientiam, posside prudentiam :/ ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei./
4:6 Ne dimittas eam, et custodiet te :/ dilige eam, et conservabit te./
4:7 Principium sapientiæ : posside sapientiam,/ et in omni possessione tua acquire prudentiam./
4:8 Arripe illam, et exaltabit te ;/ glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus./
4:9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum,/ et corona inclyta proteget te.\
4:10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea,/ ut multiplicentur tibi anni vitæ./
4:11 Viam sapientiæ monstrabo tibi ;/ ducam te per semitas æquitatis :/
4:12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,/ et currens non habebis offendiculum./
4:13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ;/ custodi illam, quia ipsa est vita tua./
4:14 Ne delecteris in semitis impiorum,/ nec tibi placeat malorum via./
4:15 Fuge ab ea, nec transeas per illam ;/ declina, et desere eam./
4:16 Non enim dormiunt nisi malefecerint,/ et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint./
4:17 Comedunt panem impietatis,/ et vinum iniquitatis bibunt./
4:18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit,/ et crescit usque ad perfectam diem./
4:19 Via impiorum tenebrosa ;/ nesciunt ubi corruant./
4:20 Fili mi, ausculta sermones meos,/ et ad eloquia mea inclina aurem tuam./
4:21 Ne recedant ab oculis tuis :/ custodi ea in medio cordis tui :/
4:22 vita enim sunt invenientibus ea,/ et universæ carni sanitas./
4:23 Omni custodia serva cor tuum,/ quia ex ipso vita procedit./
4:24 Remove a te os pravum,/ et detrahentia labia sint procul a te./
4:25 Oculi tui recta videant,/ et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos./
4:26 Dirige semitam pedibus tuis,/ et omnes viæ tuæ stabilientur./
4:27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ;/ averte pedem tuum a malo :/ vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus :/ perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt./ Ipse autem rectos faciet cursus tuos,/ itinera autem tua in pace producet.

PROVERBS 5

5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam,/ et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :/
5:2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent./ Ne attendas fallaciæ mulieris ;/
5:3 favus enim distillans labia meretricis,/ et nitidius oleo guttur ejus :/
5:4 novissima autem illius amara quasi absinthium,/ et acuta quasi gladius biceps./
5:5 Pedes ejus descendunt in mortem,/ et ad inferos gressus illius penetrant./
5:6 Per semitam vitæ non ambulant ;/ vagi sunt gressus ejus et investigabiles./
5:7 Nunc ergo fili mi, audi me,/ et ne recedas a verbis oris mei./
5:8 Longe fac ab ea viam tuam,/ et ne appropinques foribus domus ejus./
5:9 Ne des alienis honorem tuum,/ et annos tuos crudeli :/
5:10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,/ et labores tui sint in domo aliena,/
5:11 et gemas in novissimis,/ quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,/ et dicas :
5:12 Cur detestatus sum disciplinam,/ et increpationibus non acquievit cor meum,/
5:13 nec audivi vocem docentium me,/ et magistris non inclinavi aurem meam ?/
5:14 pene fui in omni malo,/ in medio ecclesiæ et synagogæ./
5:15 Bibe aquam de cisterna tua,/ et fluenta putei tui ;/
5:16 deriventur fontes tui foras,/ et in plateis aquas tuas divide./
5:17 Habeto eas solus,/ nec sint alieni participes tui./
5:18 Sit vena tua benedicta,/ et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ./
5:19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :/ ubera ejus inebrient te in omni tempore ;/ in amore ejus delectare jugiter./
5:20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,/ et foveris in sinu alterius ?/
5:21 Respicit Dominus vias hominis,/ et omnes gressus ejus considerat./
5:22 Iniquitates suas capiunt impium,/ et funibus peccatorum suorum constringitur./
5:23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,/ et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.

PROVERBS 6

6:1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,/ defixisti apud extraneum manum tuam :/
6:2 illaqueatus es verbis oris tui,/ et captus propriis sermonibus./
6:3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,/ quia incidisti in manum proximi tui./ Discurre, festina, suscita amicum tuum./
6:4 Ne dederis somnum oculis tuis,/ nec dormitent palpebræ tuæ./
6:5 Eruere quasi damula de manu,/ et quasi avis de manu aucupis.\
6:6 Vade ad formicam, o piger,/ et considera vias ejus, et disce sapientiam./
6:7 Quæ cum non habeat ducem,/ nec præceptorem, nec principem,/
6:8 parat in æstate cibum sibi,/ et congregat in messe quod comedat./
6:9 Usquequo, piger, dormies ?/ quando consurges e somno tuo ?/
6:10 Paululum dormies, paululum dormitabis,/ paululum conseres manus ut dormias ;/
6:11 et veniet tibi quasi viator egestas,/ et pauperies quasi vir armatus./ Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,/ et egestas longe fugiet a te.\
6:12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;/
6:13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,/
6:14 pravo corde machinatur malum,/ et omni tempore jurgia seminat./
6:15 Huic extemplo veniet perditio sua,/ et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.\
6:16 Sex sunt quæ odit Dominus,/ et septimum detestatur anima ejus :/
6:17 oculos sublimes, linguam mendacem,/ manus effundentes innoxium sanguinem,/
6:18 cor machinans cogitationes pessimas,/ pedes veloces ad currendum in malum,/
6:19 proferentem mendacia testem fallacem,/ et eum qui seminat inter fratres discordias.\
6:20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui,/ et ne dimittas legem matris tuæ./
6:21 Liga ea in corde tuo jugiter,/ et circumda gutturi tuo./
6:22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;/ cum dormieris, custodiant te :/ et evigilans loquere cum eis./
6:23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,/ et via vitæ increpatio disciplinæ :/
6:24 ut custodiant te a muliere mala,/ et a blanda lingua extraneæ./
6:25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,/ nec capiaris nutibus illius :/
6:26 pretium enim scorti vix est unius panis,/ mulier autem viri pretiosam animam capit./
6:27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,/ ut vestimenta illius non ardeant ?/
6:28 aut ambulare super prunas,/ ut non comburantur plantæ ejus ?/
6:29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,/ non erit mundus cum tetigerit eam./
6:30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :/ furatur enim ut esurientem impleat animam ;/
6:31 deprehensus quoque reddet septuplum,/ et omnem substantiam domus suæ tradet./
6:32 Qui autem adulter est,/ propter cordis inopiam perdet animam suam ;/
6:33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi,/ et opprobrium illius non delebitur :/
6:34 quia zelus et furor viri/ non parcet in die vindictæ,/
6:35 nec acquiescet cujusquam precibus,/ nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

PROVERBS 7

7:1 Fili mi, custodi sermones meos,/ et præcepta mea reconde tibi./ Fili,
7:2 serva mandata mea, et vives ;/ et legem meam quasi pupillam oculi tui :/
7:3 liga eam in digitis tuis,/ scribe illam in tabulis cordis tui./
7:4 Dic sapientiæ : Soror mea es,/ et prudentiam voca amicam tuam :/
7:5 ut custodiant te a muliere extranea,/ et ab aliena quæ verba sua dulcia facit./
7:6 De fenestra enim domus meæ/ per cancellos prospexi,/
7:7 et video parvulos ;/ considero vecordem juvenem,/
7:8 qui transit per plateam juxta angulum/ et prope viam domus illius graditur :/
7:9 in obscuro, advesperascente die,/ in noctis tenebris et caligine./
7:10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio,/ præparata ad capiendas animas :/ garrula et vaga,/
7:11 quietis impatiens,/ nec valens in domo consistere pedibus suis ;/
7:12 nunc foris, nunc in plateis,/ nunc juxta angulos insidians./
7:13 Apprehensumque deosculatur juvenem,/ et procaci vultu blanditur, dicens :/
7:14 Victimas pro salute vovi ;/ hodie reddidi vota mea :/
7:15 idcirco egressa sum in occursum tuum,/ desiderans te videre, et reperi./
7:16 Intexui funibus lectulum meum ;/ stravi tapetibus pictis ex Ægypto :/
7:17 aspersi cubile meum myrrha,/ et aloë, et cinnamomo./
7:18 Veni, inebriemur uberibus,/ et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies./
7:19 Non est enim vir in domo sua :/ abiit via longissima :/
7:20 sacculum pecuniæ secum tulit ;/ in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam./
7:21 Irretivit eum multis sermonibus,/ et blanditiis labiorum protraxit illum./
7:22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam,/ et quasi agnus lasciviens,/ et ignorans quod ad vincula stultus trahatur :/
7:23 donec transfigat sagitta jecur ejus,/ velut si avis festinet ad laqueum,/ et nescit quod de periculo animæ illius agitur./
7:24 Nunc ergo, fili mi, audi me,/ et attende verbis oris mei./
7:25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua,/ neque decipiaris semitis ejus ;/
7:26 multos enim vulneratos dejecit,/ et fortissimi quique interfecti sunt ab ea./
7:27 Viæ inferi domus ejus,/ penetrantes in interiora mortis.

PROVERBS 8

8:1 Numquid non sapientia clamitat,/ et prudentia dat vocem suam ?/
8:2 In summis excelsisque verticibus supra viam,/ in mediis semitis stans,/
8:3 juxta portas civitatis,/ in ipsis foribus loquitur, dicens :/
8:4 O viri, ad vos clamito,/ et vox mea ad filios hominum./
8:5 Intelligite, parvuli, astutiam,/ et insipientes, animadvertite./
8:6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum,/ et aperientur labia mea ut recta prædicent./
8:7 Veritatem meditabitur guttur meum,/ et labia mea detestabuntur impium./
8:8 Justi sunt omnes sermones mei :/ non est in eis pravum quid, neque perversum ;/
8:9 recti sunt intelligentibus,/ et æqui invenientibus scientiam./
8:10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ;/ doctrinam magis quam aurum eligite :/
8:11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis,/ et omne desiderabile ei non potest comparari.\
8:12 Ego sapientia, habito in consilio,/ et eruditis intersum cogitationibus./
8:13 Timor Domini odit malum :/ arrogantiam, et superbiam,/ et viam pravam, et os bilingue, detestor./
8:14 Meum est consilium et æquitas ;/ mea est prudentia, mea est fortitudo./
8:15 Per me reges regnant,/ et legum conditores justa decernunt ;/
8:16 per me principes imperant,/ et potentes decernunt justitiam./
8:17 Ego diligentes me diligo,/ et qui mane vigilant ad me, invenient me./
8:18 Mecum sunt divitiæ et gloria,/ opes superbæ et justitia./
8:19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso,/ et genimina mea argento electo./
8:20 In viis justitiæ ambulo,/ in medio semitarum judicii :/
8:21 ut ditem diligentes me,/ et thesauros eorum repleam.\
8:22 Dominus possedit me in initio viarum suarum/ antequam quidquam faceret a principio./
8:23 Ab æterno ordinata sum,/ et ex antiquis antequam terra fieret./
8:24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram :/ necdum fontes aquarum eruperant,/
8:25 necdum montes gravi mole constiterant :/ ante colles ego parturiebar./
8:26 Adhuc terram non fecerat, et flumina,/ et cardines orbis terræ./
8:27 Quando præparabat cælos, aderam ;/ quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;/
8:28 quando æthera firmabat sursum,/ et librabat fontes aquarum ;/
8:29 quando circumdabat mari terminum suum,/ et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ;/ quando appendebat fundamenta terræ :/
8:30 cum eo eram, cuncta componens./ Et delectabar per singulos dies,/ ludens coram eo omni tempore,/
8:31 ludens in orbe terrarum ;/ et deliciæ meæ esse cum filiis hominum./
8:32 Nunc ergo, filii, audite me :/ beati qui custodiunt vias meas./
8:33 Audite disciplinam, et estote sapientes,/ et nolite abjicere eam./
8:34 Beatus homo qui audit me,/ et qui vigilat ad fores meas quotidie,/ et observat ad postes ostii mei./
8:35 Qui me invenerit, inveniet vitam,/ et hauriet salutem a Domino./
8:36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ;/ omnes qui me oderunt diligunt mortem.

PROVERBS 9

9:1 Sapientia ædificavit sibi domum :/ excidit columnas septem./
9:2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum,/ et proposuit mensam suam./
9:3 Misit ancillas suas ut vocarent/ ad arcem et ad mœnia civitatis./
9:4 Si quis est parvulus, veniat ad me./ Et insipientibus locuta est :/
9:5 Venite, comedite panem meum,/ et bibite vinum quod miscui vobis./
9:6 Relinquite infantiam, et vivite,/ et ambulate per vias prudentiæ.\
9:7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,/ et qui arguit impium, sibi maculam generat./
9:8 Noli arguere derisorem, ne oderit te :/ argue sapientem, et diliget te./
9:9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ;/ doce justum, et festinabit accipere./
9:10 Principium sapientiæ timor Domini,/ et scientia sanctorum prudentia./
9:11 Per me enim multiplicabuntur dies tui,/ et addentur tibi anni vitæ./
9:12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;/ si autem illusor, solus portabis malum.\
9:13 Mulier stulta et clamosa,/ plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,/
9:14 sedit in foribus domus suæ,/ super sellam in excelso urbis loco,/
9:15 ut vocaret transeuntes per viam,/ et pergentes itinere suo :/
9:16 Qui est parvulus declinet ad me./ Et vecordi locuta est :/
9:17 Aquæ furtivæ dulciores sunt,/ et panis absconditus suavior./
9:18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes,/ et in profundis inferni convivæ ejus.

PROVERBS 10

10:1 Filius sapiens lætificat patrem,/ filius vero stultus mœstitia est matris suæ./
10:2 Nil proderunt thesauri impietatis,/ justitia vero liberabit a morte./
10:3 Non affliget Dominus fame animam justi,/ et insidias impiorum subvertet./
10:4 Egestatem operata est manus remissa ;/ manus autem fortium divitias parat./ Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ;/ idem autem ipse sequitur aves volantes./
10:5 Qui congregat in messe, filius sapiens est ;/ qui autem stertit æstate, filius confusionis./
10:6 Benedictio Domini super caput justi ;/ os autem impiorum operit iniquitas./
10:7 Memoria justi cum laudibus,/ et nomen impiorum putrescet./
10:8 Sapiens corde præcepta suscipit ;/ stultus cæditur labiis./
10:9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ;/ qui autem depravat vias suas manifestus erit./
10:10 Qui annuit oculo dabit dolorem ;/ et stultus labiis verberabitur.\
10:11 Vena vitæ os justi,/ et os impiorum operit iniquitatem./
10:12 Odium suscitat rixas,/ et universa delicta operit caritas./
10:13 In labiis sapientis invenitur sapientia,/ et virga in dorso ejus qui indiget corde./
10:14 Sapientes abscondunt scientiam ;/ os autem stulti confusioni proximum est./
10:15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ;/ pavor pauperum egestas eorum./
10:16 Opus justi ad vitam,/ fructus autem impii ad peccatum./
10:17 Via vitæ custodienti disciplinam ;/ qui autem increpationes relinquit, errat./
10:18 Abscondunt odium labia mendacia ;/ qui profert contumeliam, insipiens est./
10:19 In multiloquio non deerit peccatum,/ qui autem moderatur labia sua prudentissimus est./
10:20 Argentum electum lingua justi ;/ cor autem impiorum pro nihilo./
10:21 Labia justi erudiunt plurimos ;/ qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.\
10:22 Benedictio Domini divites facit,/ nec sociabitur eis afflictio./
10:23 Quasi per risum stultus operatur scelus,/ sapientia autem est viro prudentia./
10:24 Quod timet impius veniet super eum ;/ desiderium suum justus dabitur./
10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius ;/ justus autem quasi fundamentum sempiternum./
10:26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis,/ sic piger his qui miserunt eum./
10:27 Timor Domini apponet dies,/ et anni impiorum breviabuntur./
10:28 Exspectatio justorum lætitia,/ spes autem impiorum peribit./
10:29 Fortitudo simplicis via Domini,/ et pavor his qui operantur malum./
10:30 Justus in æternum non commovebitur,/ impii autem non habitabunt super terram./
10:31 Os justi parturiet sapientiam ;/ lingua pravorum peribit./
10:32 Labia justi considerant placita,/ et os impiorum perversa.

PROVERBS 11

11:1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum,/ et pondus æquum voluntas ejus./
11:2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ;/ ubi autem est humilitas, ibi et sapientia./
11:3 Simplicitas justorum diriget eos,/ et supplantatio perversorum vastabit illos./
11:4 Non proderunt divitiæ in die ultionis ;/ justitia autem liberabit a morte./
11:5 Justitia simplicis diriget viam ejus,/ et in impietate sua corruet impius./
11:6 Justitia rectorum liberabit eos,/ et in insidiis suis capientur iniqui./
11:7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes,/ et exspectatio sollicitorum peribit./
11:8 Justus de angustia liberatus est,/ et tradetur impius pro eo.\
11:9 Simulator ore decipit amicum suum ;/ justi autem liberabuntur scientia./
11:10 In bonis justorum exsultabit civitas,/ et in perditione impiorum erit laudatio./
11:11 Benedictione justorum exaltabitur civitas,/ et ore impiorum subvertetur./
11:12 Qui despicit amicum suum indigens corde est ;/ vir autem prudens tacebit./
11:13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ;/ qui autem fidelis est animi, celat amici commissum./
11:14 Ubi non est gubernator, populus corruet ;/ salus autem, ubi multa consilia./
11:15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ;/ qui autem cavet laqueos securus erit./
11:16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,/ et robusti habebunt divitias.\
11:17 Benefacit animæ suæ vir misericors ;/ qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit./
11:18 Impius facit opus instabile,/ seminanti autem justitiam merces fidelis./
11:19 Clementia præparat vitam,/ et sectatio malorum mortem./
11:20 Abominabile Domino cor pravum,/ et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant./
11:21 Manus in manu non erit innocens malus ;/ semen autem justorum salvabitur./
11:22 Circulus aureus in naribus suis,/ mulier pulchra et fatua./
11:23 Desiderium justorum omne bonum est ;/ præstolatio impiorum furor./
11:24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;/ alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt./
11:25 Anima quæ benedicit impinguabitur,/ et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur./
11:26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ;/ benedictio autem super caput vendentium./
11:27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona ;/ qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis./
11:28 Qui confidit in divitiis suis corruet :/ justi autem quasi virens folium germinabunt./
11:29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos,/ et qui stultus est serviet sapienti./
11:30 Fructus justi lignum vitæ,/ et qui suscipit animas sapiens est./
11:31 Si justus in terra recipit,/ quanto magis impius et peccator !

PROVERBS 12

12:1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ;/ qui autem odit increpationes insipiens est./
12:2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ;/ qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit./
12:3 Non roborabitur homo ex impietate,/ et radix justorum non commovebitur./
12:4 Mulier diligens corona est viro suo ;/ et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit./
12:5 Cogitationes justorum judicia,/ et consilia impiorum fraudulenta./
12:6 Verba impiorum insidiantur sanguini ;/ os justorum liberabit eos./
12:7 Verte impios, et non erunt ;/ domus autem justorum permanebit./
12:8 Doctrina sua noscetur vir ;/ qui autem vanus et excors est patebit contemptui./
12:9 Melior est pauper et sufficiens sibi/ quam gloriosus et indigens pane./
12:10 Novit justus jumentorum suorum animas ;/ viscera autem impiorum crudelia./
12:11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;/ qui autem sectatur otium stultissimus est./ Qui suavis est in vini demorationibus,/ in suis munitionibus relinquit contumeliam./
12:12 Desiderium impii munimentum est pessimorum ;/ radix autem justorum proficiet.\
12:13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo ;/ effugiet autem justus de angustia./
12:14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,/ et juxta opera manuum suarum retribuetur ei./
12:15 Via stulti recta in oculis ejus ;/ qui autem sapiens est audit consilia./
12:16 Fatuus statim indicat iram suam ;/ qui autem dissimulat injuriam callidus est./
12:17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ;/ qui autem mentitur, testis est fraudulentus./
12:18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ :/ lingua autem sapientium sanitas est./
12:19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum ;/ qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii./
12:20 Dolus in corde cogitantium mala ;/ qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium./
12:21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit :/ impii autem replebuntur malo./
12:22 Abominatio est Domino labia mendacia ;/ qui autem fideliter agunt placent ei./
12:23 Homo versatus celat scientiam,/ et cor insipientium provocat stultitiam.\
12:24 Manus fortium dominabitur ;/ quæ autem remissa est, tributis serviet./
12:25 Mœror in corde viri humiliabit illum,/ et sermone bono lætificabitur./
12:26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ;/ iter autem impiorum decipiet eos./
12:27 Non inveniet fraudulentus lucrum,/ et substantia hominis erit auri pretium./
12:28 In semita justitiæ vita ;/ iter autem devium ducit ad mortem.

PROVERBS 13

13:1 Filius sapiens doctrina patris ;/ qui autem illusor est non audit cum arguitur./
13:2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis :/ anima autem prævaricatorum iniqua./
13:3 Qui custodit os suum custodit animam suam ;/ qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala./
13:4 Vult et non vult piger ;/ anima autem operantium impinguabitur./
13:5 Verbum mendax justus detestabitur ;/ impius autem confundit, et confundetur./
13:6 Justitia custodit innocentis viam,/ impietas autem peccatorem supplantat.\
13:7 Est quasi dives, cum nihil habeat,/ et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit./
13:8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ;/ qui autem pauper est, increpationem non sustinet./
13:9 Lux justorum lætificat :/ lucerna autem impiorum extinguetur./
13:10 Inter superbos semper jurgia sunt ;/ qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia./
13:11 Substantia festinata minuetur ;/ quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur./
13:12 Spes quæ differtur affligit animam ;/ lignum vitæ desiderium veniens.\
13:13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;/ qui autem timet præceptum, in pace versabitur./ Animæ dolosæ errant in peccatis :/ justi autem misericordes sunt, et miserantur./
13:14 Lex sapientis fons vitæ,/ ut declinet a ruina mortis./
13:15 Doctrina bona dabit gratiam ;/ in itinere contemptorum vorago./
13:16 Astutus omnia agit cum consilio ;/ qui autem fatuus est aperit stultitiam./
13:17 Nuntius impii cadet in malum ;/ legatus autem fidelis, sanitas./
13:18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;/ qui autem acquiescit arguenti glorificabitur./
13:19 Desiderium si compleatur delectat animam ;/ detestantur stulti eos qui fugiunt mala./
13:20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;/ amicus stultorum similis efficietur.\
13:21 Peccatores persequitur malum,/ et justis retribuentur bona./
13:22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,/ et custoditur justo substantia peccatoris./
13:23 Multi cibi in novalibus patrum,/ et aliis congregantur absque judicio./
13:24 Qui parcit virgæ odit filium suum ;/ qui autem diligit illum instanter erudit./
13:25 Justus comedit et replet animam suam ;/ venter autem impiorum insaturabilis.

PROVERBS 14

14:1 Sapiens mulier ædificat domum suam ;/ insipiens exstructam quoque manibus destruet./
14:2 Ambulans recto itinere, et timens Deum,/ despicitur ab eo qui infami graditur via./
14:3 In ore stulti virga superbiæ ;/ labia autem sapientium custodiunt eos./
14:4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;/ ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis./
14:5 Testis fidelis non mentitur ;/ profert autem mendacium dolosus testis./
14:6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;/ doctrina prudentium facilis./
14:7 Vade contra virum stultum,/ et nescit labia prudentiæ./
14:8 Sapientia callidi est intelligere viam suam,/ et imprudentia stultorum errans./
14:9 Stultus illudet peccatum,/ et inter justos morabitur gratia./
14:10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,/ in gaudio ejus non miscebitur extraneus./
14:11 Domus impiorum delebitur :/ tabernacula vero justorum germinabunt./
14:12 Est via quæ videtur homini justa,/ novissima autem ejus deducunt ad mortem./
14:13 Risus dolore miscebitur,/ et extrema gaudii luctus occupat./
14:14 Viis suis replebitur stultus,/ et super eum erit vir bonus.\
14:15 Innocens credit omni verbo ;/ astutus considerat gressus suos./ Filio doloso nihil erit boni ;/ servo autem sapienti prosperi erunt actus,/ et dirigetur via ejus./
14:16 Sapiens timet, et declinat a malo ;/ stultus transilit, et confidit./
14:17 Impatiens operabitur stultitiam,/ et vir versutus odiosus est./
14:18 Possidebunt parvuli stultitiam,/ et exspectabunt astuti scientiam./
14:19 Jacebunt mali ante bonos,/ et impii ante portas justorum./
14:20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit :/ amici vero divitum multi./
14:21 Qui despicit proximum suum peccat ;/ qui autem miseretur pauperis beatus erit./ Qui credit in Domino misericordiam diligit./
14:22 Errant qui operantur malum ;/ misericordia et veritas præparant bona./
14:23 In omni opere erit abundantia ;/ ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas./
14:24 Corona sapientium divitiæ eorum ;/ fatuitas stultorum imprudentia./
14:25 Liberat animas testis fidelis,/ et profert mendacia versipellis.\
14:26 In timore Domini fiducia fortitudinis,/ et filiis ejus erit spes./
14:27 Timor Domini fons vitæ,/ ut declinent a ruina mortis./
14:28 In multitudine populi dignitas regis,/ et in paucitate plebis ignominia principis./
14:29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;/ qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam./
14:30 Vita carnium sanitas cordis ;/ putredo ossium invidia./
14:31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;/ honorat autem eum qui miseretur pauperis./
14:32 In malitia sua expelletur impius :/ sperat autem justus in morte sua./
14:33 In corde prudentis requiescit sapientia,/ et indoctos quosque erudiet./
14:34 Justitia elevat gentem ;/ miseros autem facit populos peccatum./
14:35 Acceptus est regi minister intelligens ;/ iracundiam ejus inutilis sustinebit.

PROVERBS 15

15:1 Responsio mollis frangit iram ;/ sermo durus suscitat furorem./
15:2 Lingua sapientium ornat scientiam ;/ os fatuorum ebullit stultitiam./
15:3 In omni loco, oculi Domini/ contemplantur bonos et malos./
15:4 Lingua placabilis lignum vitæ ;/ quæ autem immoderata est conteret spiritum./
15:5 Stultus irridet disciplinam patris sui ;/ qui autem custodit increpationes astutior fiet./ In abundanti justitia virtus maxima est :/ cogitationes autem impiorum eradicabuntur./
15:6 Domus justi plurima fortitudo,/ et in fructibus impii conturbatio./
15:7 Labia sapientium disseminabunt scientiam ;/ cor stultorum dissimile erit./
15:8 Victimæ impiorum abominabiles Domino ;/ vota justorum placabilia./
15:9 Abominatio est Domino via impii ;/ qui sequitur justitiam diligitur ab eo./
15:10 Doctrina mala deserenti viam vitæ ;/ qui increpationes odit, morietur./
15:11 Infernus et perditio coram Domino ;/ quanto magis corda filiorum hominum !/
15:12 Non amat pestilens eum qui se corripit,/ nec ad sapientes graditur.\
15:13 Cor gaudens exhilarat faciem ;/ in mœrore animi dejicitur spiritus./
15:14 Cor sapientis quærit doctrinam,/ et os stultorum pascitur imperitia./
15:15 Omnes dies pauperis, mali ;/ secura mens quasi juge convivium./
15:16 Melius est parum cum timore Domini,/ quam thesauri magni et insatiabiles./
15:17 Melius est vocari ad olera cum caritate,/ quam ad vitulum saginatum cum odio./
15:18 Vir iracundus provocat rixas ;/ qui patiens est mitigat suscitatas./
15:19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ;/ via justorum absque offendiculo./
15:20 Filius sapiens lætificat patrem,/ et stultus homo despicit matrem suam./
15:21 Stultitia gaudium stulto,/ et vir prudens dirigit gressus suos./
15:22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ;/ ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur./
15:23 Lætatur homo in sententia oris sui,/ et sermo opportunus est optimus./
15:24 Semita vitæ super eruditum,/ ut declinet de inferno novissimo.\
15:25 Domum superborum demolietur Dominus,/ et firmos faciet terminos viduæ./
15:26 Abominatio Domini cogitationes malæ,/ et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo./
15:27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ;/ qui autem odit munera, vivet./ Per misericordiam et fidem purgantur peccata :/ per timorem autem Domini declinat omnis a malo./
15:28 Mens justi meditatur obedientiam ;/ os impiorum redundat malis./
15:29 Longe est Dominus ab impiis,/ et orationes justorum exaudiet./
15:30 Lux oculorum lætificat animam ;/ fama bona impinguat ossa./
15:31 Auris quæ audit increpationes vitæ/ in medio sapientium commorabitur./
15:32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ;/ qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis./
15:33 Timor Domini disciplina sapientiæ,/ et gloriam præcedit humilitas.

PROVERBS 16

16:1 Hominis est animam præparare,/ et Domini gubernare linguam./
16:2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;/ spirituum ponderator est Dominus./
16:3 Revela Domino opera tua,/ et dirigentur cogitationes tuæ./
16:4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;/ impium quoque ad diem malum./
16:5 Abominatio Domini est omnis arrogans ;/ etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens./ Initium viæ bonæ facere justitiam ;/ accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias./
16:6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,/ et in timore Domini declinatur a malo./
16:7 Cum placuerint Domino viæ hominis,/ inimicos quoque ejus convertet ad pacem./
16:8 Melius est parum cum justitia/ quam multi fructus cum iniquitate./
16:9 Cor hominis disponit viam suam,/ sed Domini est dirigere gressus ejus.\
16:10 Divinatio in labiis regis ;/ in judicio non errabit os ejus./
16:11 Pondus et statera judicia Domini sunt,/ et opera ejus omnes lapides sacculi./
16:12 Abominabiles regi qui agunt impie,/ quoniam justitia firmatur solium./
16:13 Voluntas regum labia justa ;/ qui recta loquitur diligetur./
16:14 Indignatio regis nuntii mortis,/ et vir sapiens placabit eam./
16:15 In hilaritate vultus regis vita,/ et clementia ejus quasi imber serotinus.\
16:16 Posside sapientiam, quia auro melior est,/ et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento./
16:17 Semita justorum declinat mala ;/ custos animæ suæ servat viam suam./
16:18 Contritionem præcedit superbia,/ et ante ruinam exaltatur spiritus./
16:19 Melius est humiliari cum mitibus/ quam dividere spolia cum superbis./
16:20 Eruditus in verbo reperiet bona,/ et qui sperat in Domino beatus est./
16:21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens,/ et qui dulcis eloquio majora percipiet./
16:22 Fons vitæ eruditio possidentis ;/ doctrina stultorum fatuitas.\
16:23 Cor sapientis erudiet os ejus,/ et labiis ejus addet gratiam./
16:24 Favus mellis composita verba ;/ dulcedo animæ sanitas ossium./
16:25 Est via quæ videtur homini recta,/ et novissima ejus ducunt ad mortem./
16:26 Anima laborantis laborat sibi,/ quia compulit eum os suum./
16:27 Vir impius fodit malum,/ et in labiis ejus ignis ardescit./
16:28 Homo perversus suscitat lites,/ et verbosus separat principes./
16:29 Vir iniquus lactat amicum suum,/ et ducit eum per viam non bonam./
16:30 Qui attonitis oculis cogitat prava,/ mordens labia sua perficit malum./
16:31 Corona dignitatis senectus,/ quæ in viis justitiæ reperietur./
16:32 Melior est patiens viro forti,/ et qui dominatur animo suo expugnatore urbium./
16:33 Sortes mittuntur in sinum,/ sed a Domino temperantur.

PROVERBS 17

17:1 Melior est buccella sicca cum gaudio/ quam domus plena victimis cum jurgio./
17:2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis,/ et inter fratres hæreditatem dividet./
17:3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino,/ ita corda probat Dominus./
17:4 Malus obedit linguæ iniquæ,/ et fallax obtemperat labiis mendacibus./
17:5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,/ et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus./
17:6 Corona senum filii filiorum,/ et gloria filiorum patres eorum./
17:7 Non decent stultum verba composita,/ nec principem labium mentiens./
17:8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis ;/ quocumque se vertit, prudenter intelligit./
17:9 Qui celat delictum quærit amicitias ;/ qui altero sermone repetit, separat fœderatos./
17:10 Plus proficit correptio apud prudentem,/ quam centum plagæ apud stultum./
17:11 Semper jurgia quærit malus :/ angelus autem crudelis mittetur contra eum./
17:12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus,/ quam fatuo confidenti in stultitia sua./
17:13 Qui reddit mala pro bonis,/ non recedet malum de domo ejus./
17:14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum,/ et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.\
17:15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum,/ abominabilis est uterque apud Deum./
17:16 Quid prodest stulto habere divitias,/ cum sapientiam emere non possit ?/ Qui altum facit domum suam quærit ruinam,/ et qui evitat discere incidet in mala./
17:17 Omni tempore diligit qui amicus est,/ et frater in angustiis comprobatur./
17:18 Stultus homo plaudet manibus,/ cum spoponderit pro amico suo./
17:19 Qui meditatur discordias diligit rixas,/ et qui exaltat ostium quærit ruinam./
17:20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum,/ et qui vertit linguam incidet in malum./
17:21 Natus est stultus in ignominiam suam ;/ sed nec pater in fatuo lætabitur./
17:22 Animus gaudens ætatem floridam facit ;/ spiritus tristis exsiccat ossa./
17:23 Munera de sinu impius accipit,/ ut pervertat semitas judicii./
17:24 In facie prudentis lucet sapientia ;/ oculi stultorum in finibus terræ./
17:25 Ira patris filius stultus,/ et dolor matris quæ genuit eum./
17:26 Non est bonum damnum inferre justo,/ nec percutere principem qui recta judicat./
17:27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est,/ et pretiosi spiritus vir eruditus./
17:28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,/ et si compresserit labia sua, intelligens.

PROVERBS 18

18:1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico :/ omni tempore erit exprobrabilis./
18:2 Non recipit stultus verba prudentiæ,/ nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus./
18:3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ;/ sed sequitur eum ignominia et opprobrium./
18:4 Aqua profunda verba ex ore viri,/ et torrens redundans fons sapientiæ./
18:5 Accipere personam impii non est bonum,/ ut declines a veritate judicii.\
18:6 Labia stulti miscent se rixis,/ et os ejus jurgia provocat./
18:7 Os stulti contritio ejus,/ et labia ipsius ruina animæ ejus./
18:8 Verba bilinguis quasi simplicia,/ et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris./ Pigrum dejicit timor ;/ animæ autem effeminatorum esurient./
18:9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo/ frater est sua opera dissipantis./
18:10 Turris fortissima nomen Domini ;/ ad ipsum currit justus, et exaltabitur./
18:11 Substantia divitis urbs roboris ejus,/ et quasi murus validus circumdans eum./
18:12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis,/ et antequam glorificetur, humiliatur./
18:13 Qui prius respondet quam audiat,/ stultum se esse demonstrat, et confusione dignum./
18:14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ;/ spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?/
18:15 Cor prudens possidebit scientiam,/ et auris sapientium quærit doctrinam.\
18:16 Donum hominis dilatat viam ejus,/ et ante principes spatium ei facit./
18:17 Justus prior est accusator sui :/ venit amicus ejus, et investigabit eum./
18:18 Contradictiones comprimit sors,/ et inter potentes quoque dijudicat./
18:19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma,/ et judicia quasi vectes urbium./
18:20 De fructu oris viri replebitur venter ejus,/ et genimina labiorum ipsius saturabunt eum./
18:21 Mors et vita in manu linguæ ;/ qui diligunt eam comedent fructus ejus./
18:22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum,/ et hauriet jucunditatem a Domino./ Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ;/ qui autem tenet adulteram stultus est et impius./
18:23 Cum obsecrationibus loquetur pauper,/ et dives effabitur rigide./
18:24 Vir amabilis ad societatem/ magis amicus erit quam frater.

PROVERBS 19

19:1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua/ quam dives torquens labia sua, et insipiens./
19:2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum,/ et qui festinus est pedibus offendet./
19:3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus,/ et contra Deum fervet animo suo./
19:4 Divitiæ addunt amicos plurimos ;/ a paupere autem et hi quos habuit separantur./
19:5 Testis falsus non erit impunitus,/ et qui mendacia loquitur non effugiet./
19:6 Multi colunt personam potentis,/ et amici sunt dona tribuentis./
19:7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ;/ insuper et amici procul recesserunt ab eo.\ Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;/
19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam,/ et custos prudentiæ inveniet bona./
19:9 Falsus testis non erit impunitus,/ et qui loquitur mendacia peribit./
19:10 Non decent stultum deliciæ,/ nec servum dominari principibus./
19:11 Doctrina viri per patientiam noscitur,/ et gloria ejus est iniqua prætergredi./
19:12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,/ et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus./
19:13 Dolor patris filius stultus,/ et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier./
19:14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ;/ a Domino autem proprie uxor prudens./
19:15 Pigredo immittit soporem,/ et anima dissoluta esuriet./
19:16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ;/ qui autem negligit viam suam mortificabitur./
19:17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,/ et vicissitudinem suam reddet ei./
19:18 Erudi filium tuum ; ne desperes :/ ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam./
19:19 Qui impatiens est sustinebit damnum,/ et cum rapuerit, aliud apponet./
19:20 Audi consilium, et suscipe disciplinam,/ ut sis sapiens in novissimis tuis./
19:21 Multæ cogitationes in corde viri ;/ voluntas autem Domini permanebit./
19:22 Homo indigens misericors est,/ et melior est pauper quam vir mendax./
19:23 Timor Domini ad vitam,/ et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.\
19:24 Abscondit piger manum suam sub ascella,/ nec ad os suum applicat eam./
19:25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;/ si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam./
19:26 Qui affligit patrem, et fugat matrem,/ ignominiosus est et infelix./
19:27 Non cesses, fili, audire doctrinam,/ nec ignores sermones scientiæ./
19:28 Testis iniquus deridet judicium,/ et os impiorum devorat iniquitatem./
19:29 Parata sunt derisoribus judicia,/ et mallei percutientes stultorum corporibus.

PROVERBS 20

20:1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :/ quicumque his delectatur non erit sapiens./
20:2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :/ qui provocat eum peccat in animam suam./
20:3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ;/ omnes autem stulti miscentur contumeliis./
20:4 Propter frigus piger arare noluit ;/ mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi./
20:5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;/ sed homo sapiens exhauriet illud./
20:6 Multi homines misericordes vocantur ;/ virum autem fidelem quis inveniet ?\
20:7 Justus qui ambulat in simplicitate sua/ beatos post se filios derelinquet./
20:8 Rex qui sedet in solio judicii/ dissipat omne malum intuitu suo./
20:9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;/ purus sum a peccato ?/
20:10 Pondus et pondus, mensura et mensura :/ utrumque abominabile est apud Deum./
20:11 Ex studiis suis intelligitur puer,/ si munda et recta sint opera ejus./
20:12 Aurem audientem, et oculum videntem :/ Dominus fecit utrumque./
20:13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :/ aperi oculos tuos, et saturare panibus./
20:14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;/ et cum recesserit, tunc gloriabitur./
20:15 Est aurum et multitudo gemmarum,/ et vas pretiosum labia scientiæ.\
20:16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,/ et pro extraneis aufer pignus ab eo./
20:17 Suavis est homini panis mendacii,/ et postea implebitur os ejus calculo./
20:18 Cogitationes consiliis roborantur,/ et gubernaculis tractanda sunt bella./
20:19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,/ et dilatat labia sua, ne commiscearis./
20:20 Qui maledicit patri suo et matri,/ extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :/
20:21 hæreditas ad quam festinatur in principio,/ in novissimo benedictione carebit./
20:22 Ne dicas : Reddam malum :/ exspecta Dominum, et liberabit te./
20:23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;/ statera dolosa non est bona./
20:24 A Domino diriguntur gressus viri :/ quis autem hominum intelligere potest viam suam ?/
20:25 Ruina est homini devorare sanctos,/ et post vota retractare.\
20:26 Dissipat impios rex sapiens,/ et incurvat super eos fornicem./
20:27 Lucerna Domini spiraculum hominis,/ quæ investigat omnia secreta ventris./
20:28 Misericordia et veritas custodiunt regem,/ et roboratur clementia thronus ejus./
20:29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum,/ et dignitas senum canities./
20:30 Livor vulneris absterget mala,/ et plagæ in secretioribus ventris.

PROVERBS 21

21:1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini :/ quocumque voluerit, inclinabit illud./
21:2 Omnis via viri recta sibi videtur :/ appendit autem corda Dominus./
21:3 Facere misericordiam et judicium/ magis placet Domino quam victimæ./
21:4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ;/ lucerna impiorum peccatum./
21:5 Cogitationes robusti semper in abundantia ;/ omnis autem piger semper in egestate est.\
21:6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,/ et impingetur ad laqueos mortis./
21:7 Rapinæ impiorum detrahent eos,/ quia noluerunt facere judicium./
21:8 Perversa via viri aliena est ;/ qui autem mundus est, rectum opus ejus./
21:9 Melius est sedere in angulo domatis,/ quam cum muliere litigiosa, et in domo communi./
21:10 Anima impii desiderat malum :/ non miserebitur proximo suo./
21:11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,/ et si sectetur sapientem, sumet scientiam./
21:12 Excogitat justus de domo impii,/ ut detrahat impios a malo.\
21:13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,/ et ipse clamabit, et non exaudietur./
21:14 Munus absconditum extinguit iras,/ et donum in sinu indignationem maximam./
21:15 Gaudium justo est facere judicium,/ et pavor operantibus iniquitatem./
21:16 Vir qui erraverit a via doctrinæ/ in cœtu gigantum commorabitur./
21:17 Qui diligit epulas in egestate erit ;/ qui amat vinum et pinguia non ditabitur./
21:18 Pro justo datur impius,/ et pro rectis iniquus./
21:19 Melius est habitare in terra deserta/ quam cum muliere rixosa et iracunda./
21:20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :/ et imprudens homo dissipabit illud./
21:21 Qui sequitur justitiam et misericordiam/ inveniet vitam, justitiam, et gloriam./
21:22 Civitatem fortium ascendit sapiens,/ et destruxit robur fiduciæ ejus./
21:23 Qui custodit os suum et linguam suam/ custodit ab angustiis animam suam./
21:24 Superbus et arrogans vocatur indoctus,/ qui in ira operatur superbiam./
21:25 Desideria occidunt pigrum :/ noluerunt enim quidquam manus ejus operari./
21:26 Tota die concupiscit et desiderat ;/ qui autem justus est, tribuet, et non cessabit./
21:27 Hostiæ impiorum abominabiles,/ quia offeruntur ex scelere./
21:28 Testis mendax peribit ;/ vir obediens loquetur victoriam./
21:29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;/ qui autem rectus est corrigit viam suam./
21:30 Non est sapientia, non est prudentia,/ non est consilium contra Dominum./
21:31 Equus paratur ad diem belli ;/ Dominus autem salutem tribuit.

PROVERBS 22

22:1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ;/ super argentum et aurum gratia bona./
22:2 Dives et pauper obviaverunt sibi :/ utriusque operator est Dominus./
22:3 Callidus vidit malum, et abscondit se ;/ innocens pertransiit, et afflictus est damno./
22:4 Finis modestiæ timor Domini,/ divitiæ, et gloria, et vita./
22:5 Arma et gladii in via perversi ;/ custos autem animæ suæ longe recedit ab eis./
22:6 Proverbium est : adolescens juxta viam suam ;/ etiam cum senuerit, non recedet ab ea./
22:7 Dives pauperibus imperat,/ et qui accipit mutuum servus est fœnerantis./
22:8 Qui seminat iniquitatem metet mala,/ et virga iræ suæ consummabitur./
22:9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur :/ de panibus enim suis dedit pauperi./ Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ;/ animam autem aufert accipientium./
22:10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium,/ cessabuntque causæ et contumeliæ./
22:11 Qui diligit cordis munditiam,/ propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem./
22:12 Oculi Domini custodiunt scientiam,/ et supplantantur verba iniqui./
22:13 Dicit piger : Leo est foris ;/ in medio platearum occidendus sum./
22:14 Fovea profunda os alienæ :/ cui iratus est Dominus, incidet in eam./
22:15 Stultitia colligata est in corde pueri,/ et virga disciplinæ fugabit eam./
22:16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas,/ dabit ipse ditiori, et egebit.\
22:17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium :/ appone autem cor ad doctrinam meam,/
22:18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo,/ et redundabit in labiis tuis :/
22:19 ut sit in Domino fiducia tua,/ unde et ostendi eam tibi hodie./
22:20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter,/ in cogitationibus et scientia :/
22:21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis,/ respondere ex his illis qui miserunt te./
22:22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est,/ neque conteras egenum in porta :/
22:23 quia judicabit Dominus causam ejus,/ et configet eos qui confixerunt animam ejus./
22:24 Noli esse amicus homini iracundo,/ neque ambules cum viro furioso :/
22:25 ne forte discas semitas ejus,/ et sumas scandalum animæ tuæ./
22:26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas,/ et qui vades se offerunt pro debitis :/
22:27 si enim non habes unde restituas,/ quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?/
22:28 Ne transgrediaris terminos antiquos,/ quos posuerunt patres tui./
22:29 Vidisti virum velocem in opere suo ?/ coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.

PROVERBS 23

23:1 Quando sederis ut comedas cum principe,/ diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam./
23:2 Et statue cultrum in gutture tuo :/ si tamen habes in potestate animam tuam./
23:3 Ne desideres de cibis ejus,/ in quo est panis mendacii./
23:4 Noli laborare ut diteris,/ sed prudentiæ tuæ pone modum./
23:5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,/ quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum./
23:6 Ne comedas cum homine invido,/ et ne desideres cibos ejus :/
23:7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris/ æstimat quod ignorat./ Comede et bibe, dicet tibi ;/ et mens ejus non est tecum./
23:8 Cibos quos comederas evomes,/ et perdes pulchros sermones tuos./
23:9 In auribus insipientium ne loquaris,/ qui despicient doctrinam eloquii tui./
23:10 Ne attingas parvulorum terminos,/ et agrum pupillorum ne introëas :/
23:11 propinquus enim illorum fortis est,/ et ipse judicabit contra te causam illorum.\
23:12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,/ et aures tuæ ad verba scientiæ./
23:13 Noli subtrahere a puero disciplinam :/ si enim percusseris eum virga, non morietur./
23:14 Tu virga percuties eum,/ et animam ejus de inferno liberabis./
23:15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,/ gaudebit tecum cor meum :/
23:16 et exsultabunt renes mei,/ cum locuta fuerint rectum labia tua./
23:17 Non æmuletur cor tuum peccatores,/ sed in timore Domini esto tota die :/
23:18 quia habebis spem in novissimo,/ et præstolatio tua non auferetur./
23:19 Audi, fili mi, et esto sapiens,/ et dirige in via animum tuum./
23:20 Noli esse in conviviis potatorum,/ nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :/
23:21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,/ et vestietur pannis dormitatio./
23:22 Audi patrem tuum, qui genuit te,/ et ne contemnas cum senuerit mater tua./
23:23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,/ et doctrinam, et intelligentiam./
23:24 Exsultat gaudio pater justi ;/ qui sapientem genuit, lætabitur in eo./
23:25 Gaudeat pater tuus et mater tua,/ et exsultet quæ genuit te./
23:26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi,/ et oculi tui vias meas custodiant./
23:27 Fovea enim profunda est meretrix,/ et puteus angustus aliena./
23:28 Insidiatur in via quasi latro,/ et quos incautos viderit, interficiet.\
23:29 Cui væ ? cujus patri væ ?/ cui rixæ ? cui foveæ ?/ cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?/
23:30 nonne his qui commorantur in vino,/ et student calicibus epotandis ?/
23:31 Ne intuearis vinum quando flavescit,/ cum splenduerit in vitro color ejus :/ ingreditur blande,/
23:32 sed in novissimo mordebit ut coluber,/ et sicut regulus venena diffundet./
23:33 Oculi tui videbunt extraneas,/ et cor tuum loquetur perversa./
23:34 Et eris sicut dormiens in medio mari,/ et quasi sopitus gubernator, amisso clavo./
23:35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;/ traxerunt me, et ego non sensi./ Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?

PROVERBS 24

24:1 Ne æmuleris viros malos,/ nec desideres esse cum eis :/
24:2 quia rapinas meditatur mens eorum,/ et fraudes labia eorum loquuntur./
24:3 Sapientia ædificabitur domus,/ et prudentia roborabitur./
24:4 In doctrina replebuntur cellaria,/ universa substantia pretiosa et pulcherrima./
24:5 Vir sapiens fortis est,/ et vir doctus robustus et validus :/
24:6 quia cum dispositione initur bellum,/ et erit salus ubi multa consilia sunt./
24:7 Excelsa stulto sapientia ;/ in porta non aperiet os suum./
24:8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :/
24:9 cogitatio stulti peccatum est,/ et abominatio hominum detractor./
24:10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,/ imminuetur fortitudo tua.\
24:11 Erue eos qui ducuntur ad mortem,/ et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses./
24:12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;/ qui inspector est cordis ipse intelligit :/ et servatorem animæ tuæ nihil fallit,/ reddetque homini juxta opera sua./
24:13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,/ et favum dulcissimum gutturi tuo./
24:14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :/ quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,/ et spes tua non peribit./
24:15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,/ neque vastes requiem ejus./
24:16 Septies enim cadet justus, et resurget :/ impii autem corruent in malum./
24:17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,/ et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :/
24:18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei,/ et auferat ab eo iram suam./
24:19 Ne contendas cum pessimis,/ nec æmuleris impios :/
24:20 quoniam non habent futurorum spem mali,/ et lucerna impiorum extinguetur./
24:21 Time Dominum, fili mi, et regem,/ et cum detractoribus non commiscearis :/
24:22 quoniam repente consurget perditio eorum,/ et ruinam utriusque quis novit ?\
24:23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum./
24:24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,/ et detestabuntur eos tribus./
24:25 Qui arguunt eum laudabuntur,/ et super ipsos veniet benedictio./
24:26 Labia deosculabitur/ qui recta verba respondet./
24:27 Præpara foris opus tuum,/ et diligenter exerce agrum tuum,/ ut postea ædifices domum tuam./
24:28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum,/ nec lactes quemquam labiis tuis./
24:29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;/ reddam unicuique secundum opus suum.\
24:30 Per agrum hominis pigri transivi,/ et per vineam viri stulti :/
24:31 et ecce totum repleverant urticæ,/ et operuerant superficiem ejus spinæ,/ et maceria lapidum destructa erat./
24:32 Quod cum vidissem, posui in corde meo,/ et exemplo didici disciplinam./
24:33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;/ pauxillum manus conseres ut quiescas :/
24:34 et veniet tibi quasi cursor egestas,/ et mendicitas quasi vir armatus.

PROVERBS 25

25:1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
25:2 Gloria Dei est celare verbum,/ et gloria regum investigare sermonem./
25:3 Cælum sursum, et terra deorsum,/ et cor regum inscrutabile./
25:4 Aufer rubiginem de argento,/ et egredietur vas purissimum./
25:5 Aufer impietatem de vultu regis,/ et firmabitur justitia thronus ejus./
25:6 Ne gloriosus appareas coram rege,/ et in loco magnorum ne steteris./
25:7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc,/ quam ut humilieris coram principe.\
25:8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito,/ ne postea emendare non possis,/ cum dehonestaveris amicum tuum./
25:9 Causam tuam tracta cum amico tuo,/ et secretum extraneo ne reveles :/
25:10 ne forte insultet tibi cum audierit,/ et exprobrare non cesset./ Gratia et amicitia liberant :/ quas tibi serva, ne exprobrabilis fias./
25:11 Mala aurea in lectis argenteis,/ qui loquitur verbum in tempore suo./
25:12 Inauris aurea, et margaritum fulgens,/ qui arguit sapientem et aurem obedientem./
25:13 Sicut frigus nivis in die messis,/ ita legatus fidelis ei qui misit eum :/ animam ipsius requiescere facit./
25:14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes,/ vir gloriosus et promissa non complens./
25:15 Patientia lenietur princeps,/ et lingua mollis confringet duritiam.\
25:16 Mel invenisti : comede quod sufficit tibi,/ ne forte satiatus evomas illud./
25:17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,/ nequando satiatus oderit te./
25:18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta,/ homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium./
25:19 Dens putridus, et pes lassus,/ qui sperat super infideli in die angustiæ,/
25:20 et amittit pallium in die frigoris./ Acetum in nitro,/ qui cantat carmina cordi pessimo./ Sicut tinea vestimento, et vermis ligno,/ ita tristitia viri nocet cordi./
25:21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ;/ si sitierit, da ei aquam bibere :/
25:22 prunas enim congregabis super caput ejus,/ et Dominus reddet tibi./
25:23 Ventus aquilo dissipat pluvias,/ et facies tristis linguam detrahentem./
25:24 Melius est sedere in angulo domatis/ quam cum muliere litigiosa et in domo communi./
25:25 Aqua frigida animæ sitienti,/ et nuntius bonus de terra longinqua./
25:26 Fons turbatus pede et vena corrupta,/ justus cadens coram impio./
25:27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum,/ sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria./
25:28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu,/ ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

PROVERBS 26

26:1 Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe,/ sic indecens est stulto gloria./
26:2 Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens,/ sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet./
26:3 Flagellum equo, et camus asino,/ et virga in dorso imprudentium./
26:4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam,/ ne efficiaris ei similis./
26:5 Responde stulto juxta stultitiam suam,/ ne sibi sapiens esse videatur./
26:6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens,/ qui mittit verba per nuntium stultum./
26:7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias,/ sic indecens est in ore stultorum parabola./
26:8 Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii,/ ita qui tribuit insipienti honorem./
26:9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti,/ sic parabola in ore stultorum./
26:10 Judicium determinat causas,/ et qui imponit stulto silentium iras mitigat./
26:11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum,/ sic imprudens qui iterat stultitiam suam./
26:12 Vidisti hominem sapientem sibi videri ?/ magis illo spem habebit insipiens.\
26:13 Dicit piger : Leo est in via,/ et leæna in itineribus./
26:14 Sicut ostium vertitur in cardine suo,/ ita piger in lectulo suo./
26:15 Abscondit piger manum sub ascella sua,/ et laborat si ad os suum eam converterit./
26:16 Sapientior sibi piger videtur/ septem viris loquentibus sententias.\
26:17 Sicut qui apprehendit auribus canem,/ sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius./
26:18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,/
26:19 ita vir fraudulenter nocet amico suo,/ et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci./
26:20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis,/ et susurrone subtracto, jurgia conquiescent./
26:21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem,/ sic homo iracundus suscitat rixas./
26:22 Verba susurronis quasi simplicia,/ et ipsa perveniunt ad intima ventris./
26:23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile,/ sic labia tumentia cum pessimo corde sociata./
26:24 Labiis suis intelligitur inimicus,/ cum in corde tractaverit dolos./
26:25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei,/ quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius./
26:26 Qui operit odium fraudulenter,/ revelabitur malitia ejus in consilio./
26:27 Qui fodit foveam incidet in eam,/ et qui volvit lapidem revertetur ad eum./
26:28 Lingua fallax non amat veritatem,/ et os lubricum operatur ruinas.

PROVERBS 27

27:1 Ne glorieris in crastinum,/ ignorans quid superventura pariat dies./
27:2 Laudet te alienus, et non os tuum ;/ extraneus, et non labia tua./
27:3 Grave est saxum, et onerosa arena,/ sed ira stulti utroque gravior./
27:4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor,/ et impetum concitati ferre quis poterit ?/
27:5 Melior est manifesta correptio/ quam amor absconditus./
27:6 Meliora sunt vulnera diligentis/ quam fraudulenta oscula odientis./
27:7 Anima saturata calcabit favum,/ et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet./
27:8 Sicut avis transmigrans de nido suo,/ sic vir qui derelinquit locum suum./
27:9 Unguento et variis odoribus delectatur cor,/ et bonis amici consiliis anima dulcoratur.\
27:10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris,/ et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ./ Melior est vicinus juxta/ quam frater procul./
27:11 Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum,/ ut possis exprobranti respondere sermonem./
27:12 Astutus videns malum, absconditus est :/ parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia./
27:13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo,/ et pro alienis aufer ei pignus./
27:14 Qui benedicit proximo suo voce grandi,/ de nocte consurgens maledicenti similis erit./
27:15 Tecta perstillantia in die frigoris/ et litigiosa mulier comparantur./
27:16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat,/ et oleum dexteræ suæ vocabit./
27:17 Ferrum ferro exacuitur,/ et homo exacuit faciem amici sui./
27:18 Qui servat ficum comedet fructus ejus,/ et qui custos est domini sui glorificabitur./
27:19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium,/ sic corda hominum manifesta sunt prudentibus./
27:20 Infernus et perditio numquam implentur :/ similiter et oculi hominum insatiabiles./
27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum,/ sic probatur homo ore laudantis./ Cor iniqui inquirit mala,/ cor autem rectum inquirit scientiam./
27:22 Si contuderis stultum in pila/ quasi ptisanas feriente desuper pilo,/ non auferetur ab eo stultitia ejus.\
27:23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui,/ tuosque greges considera :/
27:24 non enim habebis jugiter potestatem,/ sed corona tribuetur in generationem et generationem./
27:25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes,/ et collecta sunt fœna de montibus./
27:26 Agni ad vestimentum tuum,/ et hædi ad agri pretium./
27:27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos,/ et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.

PROVERBS 28

28:1 Fugit impius nemine persequente ;/ justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit./
28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus ;/ et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur,/ vita ducis longior erit./
28:3 Vir pauper calumnians pauperes/ similis est imbri vehementi in quo paratur fames.\
28:4 Qui derelinquunt legem laudant impium ;/ qui custodiunt, succenduntur contra eum./
28:5 Viri mali non cogitant judicium ;/ qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia./
28:6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua/ quam dives in pravis itineribus./
28:7 Qui custodit legem filius sapiens est ;/ qui autem comessatores pascit confundit patrem suum./
28:8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore,/ liberali in pauperes congregat eas./
28:9 Qui declinat aures suas ne audiat legem,/ oratio ejus erit execrabilis./
28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet,/ et simplices possidebunt bona ejus./
28:11 Sapiens sibi videtur vir dives ;/ pauper autem prudens scrutabitur eum./
28:12 In exsultatione justorum multa gloria est ;/ regnantibus impiis, ruinæ hominum./
28:13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;/ qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur./
28:14 Beatus homo qui semper est pavidus ;/ qui vero mentis est duræ corruet in malum./
28:15 Leo rugiens et ursus esuriens,/ princeps impius super populum pauperem./
28:16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ;/ qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus./
28:17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem,/ si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet./
28:18 Qui ambulat simpliciter salvus erit ;/ qui perversis graditur viis concidet semel./
28:19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;/ qui autem sectatur otium replebitur egestate.\
28:20 Vir fidelis multum laudabitur ;/ qui autem festinat ditari non erit innocens./
28:21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ;/ iste et pro buccella panis deserit veritatem./
28:22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet,/ ignorat quod egestas superveniet ei./
28:23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum,/ magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit./
28:24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre,/ et dicit hoc non esse peccatum,/ particeps homicidæ est./
28:25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ;/ qui vero sperat in Domino sanabitur./
28:26 Qui confidit in corde suo stultus est ;/ qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur./
28:27 Qui dat pauperi non indigebit ;/ qui despicit deprecantem sustinebit penuriam./
28:28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines ;/ cum illi perierint, multiplicabuntur justi.

PROVERBS 29

29:1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit,/ repentinus ei superveniet interitus,/ et eum sanitas non sequetur./
29:2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;/ cum impii sumpserint principatum, gemet populus./
29:3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;/ qui autem nutrit scorta perdet substantiam./
29:4 Rex justus erigit terram ;/ vir avarus destruet eam./
29:5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo/ rete expandit gressibus ejus./
29:6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,/ et justus laudabit atque gaudebit./
29:7 Novit justus causam pauperum ;/ impius ignorat scientiam./
29:8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;/ sapientes vero avertunt furorem./
29:9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,/ sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem./
29:10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;/ justi autem quærunt animam ejus./
29:11 Totum spiritum suum profert stultus ;/ sapiens differt, et reservat in posterum./
29:12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,/ omnes ministros habet impios./
29:13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :/ utriusque illuminator est Dominus./
29:14 Rex qui judicat in veritate pauperes,/ thronus ejus in æternum firmabitur.\
29:15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ;/ puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam./
29:16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,/ et justi ruinas eorum videbunt./
29:17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,/ et dabit delicias animæ tuæ./
29:18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;/ qui vero custodit legem beatus est./
29:19 Servus verbis non potest erudiri,/ quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit./
29:20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ?/ stultitia magis speranda est quam illius correptio./
29:21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum/ postea sentiet eum contumacem.\
29:22 Vir iracundus provocat rixas,/ et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior./
29:23 Superbum sequitur humilitas,/ et humilem spiritu suscipiet gloria./
29:24 Qui cum fure participat odit animam suam ;/ adjurantem audit, et non indicat./
29:25 Qui timet hominem cito corruet ;/ qui sperat in Domino sublevabitur./
29:26 Multi requirunt faciem principis,/ et judicium a Domino egreditur singulorum./
29:27 Abominantur justi virum impium,/ et abominantur impii eos qui in recta sunt via./ Verbum custodiens filius/ extra perditionem erit.

PROVERBS 30

30:1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
30:2 Stultissimus sum virorum,/ et sapientia hominum non est mecum./
30:3 Non didici sapientiam,/ et non novi scientiam sanctorum./
30:4 Quis ascendit in cælum, atque descendit ?/ quis continuit spiritum in manibus suis ?/ quis colligavit aquas quasi in vestimento ?/ quis suscitavit omnes terminos terræ ?/ quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?/
30:5 Omnis sermo Dei ignitus :/ clypeus est sperantibus in se./
30:6 Ne addas quidquam verbis illius,/ et arguaris, inveniarisque mendax./
30:7 Duo rogavi te :/ ne deneges mihi antequam moriar :/
30:8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me ;/ mendicitatem et divitias ne dederis mihi :/ tribue tantum victui meo necessaria,/
30:9 ne forte satiatus illiciar ad negandum,/ et dicam : Quis est Dominus ?/ aut egestate compulsus, furer,/ et perjurem nomen Dei mei./
30:10 Ne accuses servum ad dominum suum,/ ne forte maledicat tibi, et corruas.\
30:11 Generatio quæ patri suo maledicit,/ et quæ matri suæ non benedicit ;/
30:12 generatio quæ sibi munda videtur,/ et tamen non est lota a sordibus suis ;/
30:13 generatio cujus excelsi sunt oculi,/ et palpebræ ejus in alta surrectæ ;/
30:14 generatio quæ pro dentibus gladios habet,/ et commandit molaribus suis,/ ut comedat inopes de terra,/ et pauperes ex hominibus./
30:15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ,/ dicentes : Affer, affer./ Tria sunt insaturabilia,/ et quartum quod numquam dicit : Sufficit./
30:16 Infernus, et os vulvæ,/ et terra quæ non satiatur aqua :/ ignis vero numquam dicit : Sufficit./
30:17 Oculum qui subsannat patrem,/ et qui despicit partum matris suæ,/ effodiant eum corvi de torrentibus,/ et comedant eum filii aquilæ !\
30:18 Tria sunt difficilia mihi,/ et quartum penitus ignoro :/
30:19 viam aquilæ in cælo,/ viam colubri super petram,/ viam navis in medio mari,/ et viam viri in adolescentia./
30:20 Talis est et via mulieris adulteræ,/ quæ comedit, et tergens os suum/ dicit : Non sum operata malum./
30:21 Per tria movetur terra,/ et quartum non potest sustinere :/
30:22 per servum, cum regnaverit ;/ per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;/
30:23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ;/ et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.\
30:24 Quatuor sunt minima terræ,/ et ipsa sunt sapientiora sapientibus :/
30:25 formicæ, populus infirmus,/ qui præparat in messe cibum sibi ;/
30:26 lepusculus, plebs invalida,/ qui collocat in petra cubile suum ;/
30:27 regem locusta non habet,/ et egreditur universa per turmas suas ;/
30:28 stellio manibus nititur,/ et moratur in ædibus regis./
30:29 Tria sunt quæ bene gradiuntur,/ et quartum quod incedit feliciter :/
30:30 leo, fortissimus bestiarum,/ ad nullius pavebit occursum ;/
30:31 gallus succinctus lumbos ;/ et aries ; nec est rex, qui resistat ei./
30:32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ;/ si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum./
30:33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ;/ et qui vehementer emungit elicit sanguinem ;/ et qui provocat iras producit discordias.

PROVERBS 31

31:1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
31:2 Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ?/ quid, dilecte votorum meorum ?/
31:3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam,/ et divitias tuas ad delendos reges./
31:4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,/ quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;/
31:5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,/ et mutent causam filiorum pauperis./
31:6 Date siceram mœrentibus,/ et vinum his qui amaro sunt animo./
31:7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,/ et doloris sui non recordentur amplius./
31:8 Aperi os tuum muto,/ et causis omnium filiorum qui pertranseunt./
31:9 Aperi os tuum, decerne quod justum est,/ et judica inopem et pauperem.\
31:10 Mulierem fortem quis inveniet ?/ procul et de ultimis finibus pretium ejus./
31:11 Confidit in ea cor viri sui,/ et spoliis non indigebit./
31:12 Reddet ei bonum, et non malum,/ omnibus diebus vitæ suæ./
31:13 Quæsivit lanam et linum,/ et operata est consilia manuum suarum./
31:14 Facta est quasi navis institoris,/ de longe portans panem suum./
31:15 Et de nocte surrexit,/ deditque prædam domesticis suis,/ et cibaria ancillis suis./
31:16 Consideravit agrum, et emit eum ;/ de fructu manuum suarum plantavit vineam./
31:17 Accinxit fortitudine lumbos suos,/ et roboravit brachium suum./
31:18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;/ non extinguetur in nocte lucerna ejus./
31:19 Manum suam misit ad fortia,/ et digiti ejus apprehenderunt fusum./
31:20 Manum suam aperuit inopi,/ et palmas suas extendit ad pauperem./
31:21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;/ omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus./
31:22 Stragulatam vestem fecit sibi ;/ byssus et purpura indumentum ejus./
31:23 Nobilis in portis vir ejus,/ quando sederit cum senatoribus terræ./
31:24 Sindonem fecit, et vendidit,/ et cingulum tradidit Chananæo./
31:25 Fortitudo et decor indumentum ejus,/ et ridebit in die novissimo./
31:26 Os suum aperuit sapientiæ,/ et lex clementiæ in lingua ejus./
31:27 Consideravit semitas domus suæ,/ et panem otiosa non comedit./
31:28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ;/ vir ejus, et laudavit eam./
31:29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ;/ tu supergressa es universas./
31:30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo :/ mulier timens Dominum, ipsa laudabitur./
31:31 Date ei de fructu manuum suarum,/ et laudent eam in portis opera ejus.

THE END