Home » Classical Catholic Library » Vulgate » MATTHEW (VULGATE)

MATTHEW (VULGATE)

Print Friendly, PDF & Email

Return to Vulgate index

MATTHEW 1

1:1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.
1:2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.
1:3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
1:4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
1:5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.
1:6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ.
1:7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
1:8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.
1:9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
1:10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.
1:11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.
1:12 Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
1:13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
1:14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
1:15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.
1:16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.
1:17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.\
1:18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
1:19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
1:20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
1:21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
1:22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
1:23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
1:24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
1:25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.

MATTHEW 2

2:1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
2:2 dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
2:3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
2:4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
2:5 At illi dixerunt : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam :
2:6 [Et tu Bethlehem terra Juda,/ nequaquam minima es/ in principibus Juda :/ ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.]
2:7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis :
2:8 et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
2:9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
2:10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
2:11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
2:12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.\
2:13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
2:14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum :
2:15 et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum.
2:16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
2:17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
2:18 [Vox in Rama audita est/ ploratus, et ululatus multus :/ Rachel plorans filios suos,/ et noluit consolari, quia non sunt.]\
2:19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,
2:20 dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.
2:21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.
2:22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
2:23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur.

MATTHEW 3

3:1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
3:2 et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
3:3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : [Vox clamantis in deserto :/ Parate viam Domini ;/ rectas facite semitas ejus.]
3:4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
3:5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;
3:6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
3:7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
3:8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
3:9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
3:10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
3:11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
3:12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.\
3:13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
3:14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?
3:15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
3:16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
3:17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

MATTHEW 4

4:1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
4:2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
4:3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
4:4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
4:5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
4:6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
4:7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
4:8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
4:9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
4:10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
4:11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.\
4:12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :
4:13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
4:14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
4:15 [Terra Zabulon, et terra Nephthalim,/ via maris trans Jordanem,/ Galilæa gentium :/
4:16 populus, qui sedebat in tenebris,/ vidit lucem magnam :/ et sedentibus in regione umbræ mortis,/ lux orta est eis.]
4:17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.\
4:18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
4:19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
4:20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
4:21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.
4:22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
4:23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
4:24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :
4:25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.

MATTHEW 5

5:1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
5:2 et aperiens os suum docebat eos dicens :
5:3 Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
5:4 Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
5:5 Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.
5:6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
5:7 Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
5:8 Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.
5:9 Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
5:10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
5:11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
5:12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.\
5:13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
5:14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
5:15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
5:16 Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.\
5:17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
5:18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
5:19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
5:20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.\
5:21 Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
5:22 Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.
5:23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
5:24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
5:25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
5:26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.\
5:27 Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.
5:28 Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
5:29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
5:30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
5:31 Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
5:32 Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.\
5:33 Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
5:34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
5:35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
5:36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
5:37 Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.\
5:38 Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
5:39 Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
5:40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
5:41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
5:42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.\
5:43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
5:44 Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
5:45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
5:46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
5:47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
5:48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.

MATTHEW 6

6:1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
6:2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6:3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :
6:4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\
6:5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6:6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
6:7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
6:8 Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
6:9 Sic ergo vos orabitis : [Pater noster, qui es in cælis,/ sanctificetur nomen tuum./
6:10 Adveniat regnum tuum ;/ fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra./
6:11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,/
6:12 et dimitte nobis debita nostra,/ sicut et nos dimittimus debitoribus nostris./
6:13 Et ne nos inducas in tentationem,/ sed libera nos a malo. Amen.]
6:14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
6:15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.\
6:16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
6:17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
6:18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\
6:19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.
6:20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
6:21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
6:22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
6:23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?
6:24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
6:25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
6:26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
6:27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
6:28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
6:29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
6:30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?
6:31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
6:32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
6:33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
6:34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.

MATTHEW 7

7:1 Nolite judicare, ut non judicemini.
7:2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
7:3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
7:4 aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
7:5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
7:6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.\
7:7 Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
7:8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
7:9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
7:10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
7:11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?\
7:12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
7:13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
7:14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !\
7:15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
7:16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
7:17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
7:18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
7:19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
7:20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.\
7:21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
7:22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
7:23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
7:24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
7:25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
7:26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :
7:27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
7:28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
7:29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.

MATTHEW 8

8:1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :
8:2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
8:3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
8:4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.\
8:5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
8:6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
8:7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
8:8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
8:9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
8:10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
8:11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :
8:12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
8:13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.\
8:14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
8:15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.\
8:16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
8:17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : [Ipse infirmitates nostras accepit :/ et ægrotationes nostras portavit.]
8:18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.\
8:19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
8:20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
8:21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
8:22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.\
8:23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
8:24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
8:25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.
8:26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
8:27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?\
8:28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
8:29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
8:30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
8:31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
8:32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.
8:33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.
8:34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

MATTHEW 9

9:1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
9:2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
9:3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat.
9:4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?
9:5 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ?
9:6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
9:7 Et surrexit, et abiit in domum suam.
9:8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.\
9:9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
9:10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus.
9:11 Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ?
9:12 At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
9:13 Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
9:14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant ?
9:15 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt.
9:16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.
9:17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur.\
9:18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
9:19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
9:20 Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
9:21 Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
9:22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.\
9:23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :
9:24 Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
9:25 Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
9:26 Et exiit fama hæc in universam terram illam.\
9:27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David.
9:28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.
9:29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis.
9:30 Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.
9:31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.\
9:32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.
9:33 Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes : Numquam apparuit sic in Israël.
9:34 Pharisæi autem dicebant : In principe dæmoniorum ejicit dæmones.\
9:35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
9:36 Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
9:37 Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci.
9:38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

MATTHEW 10

10:1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
10:2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,
10:3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,
10:4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.\
10:5 Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :
10:6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.
10:7 Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.
10:8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.
10:9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :
10:10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.
10:11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.
10:12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
10:13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
10:14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
10:15 Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.\
10:16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
10:17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :
10:18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
10:19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :
10:20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
10:21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :
10:22 et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.\
10:23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
10:24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :
10:25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?
10:26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.
10:27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
10:28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
10:29 Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
10:30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
10:31 Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
10:32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
10:33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
10:34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :
10:35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :
10:36 et inimici hominis, domestici ejus.
10:37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
10:38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
10:39 Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
10:40 Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
10:41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
10:42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

MATTHEW 11

11:1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.\
11:2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
11:3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
11:4 Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
11:5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
11:6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.\
11:7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
11:8 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
11:9 Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
11:10 Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
11:11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
11:12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
11:13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
11:14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
11:15 Qui habet aures audiendi, audiat.\
11:16 Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus
11:17 dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
11:18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.
11:19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.\
11:20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :
11:21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
11:22 Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
11:23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
11:24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.\
11:25 In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
11:26 Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.
11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
11:28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
11:29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.
11:30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

MATTHEW 12

12:1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
12:2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
12:3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
12:4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
12:5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
12:6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.
12:7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
12:8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.\
12:9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
12:10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
12:11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12:12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
12:13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
12:14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
12:15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
12:16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
12:17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
12:18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,/ in quo bene complacuit animæ meæ./ Ponam spiritum meum super eum,/ et judicium gentibus nuntiabit./
12:19 Non contendet, neque clamabit,/ neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :/
12:20 arundinem quassatam non confringet,/ et linum fumigans non extinguet,/ donec ejiciat ad victoriam judicium :/
12:21 et in nomine ejus gentes sperabunt.]\
12:22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
12:23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
12:24 Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
12:25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
12:26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
12:27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
12:28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
12:29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.
12:30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.
12:31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
12:32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
12:33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
12:34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.
12:35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
12:36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
12:37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.\
12:38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
12:39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
12:40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
12:41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
12:42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
12:43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
12:44 Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.\
12:46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
12:47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
12:48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?
12:49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
12:50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

MATTHEW 13

13:1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
13:2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,
13:3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.
13:4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
13:5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :
13:6 sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.
13:7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
13:8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
13:9 Qui habet aures audiendi, audiat.\
13:10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
13:11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.
13:12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
13:13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
13:14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : [Auditu audietis, et non intelligetis :/ et videntes videbitis, et non videbitis./
13:15 Incrassatum est enim cor populi hujus,/ et auribus graviter audierunt,/ et oculos suos clauserunt :/ nequando videant oculis, et auribus audiant,/ et corde intelligant, et convertantur,/ et sanem eos.]
13:16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
13:17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.\
13:18 Vos ergo audite parabolam seminantis.
13:19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.
13:20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :
13:21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
13:22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
13:23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.\
13:24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :
13:25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
13:26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
13:27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?
13:28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?
13:29 Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
13:30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.\
13:31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :
13:32 quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.
13:33 Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
13:34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :
13:35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.\
13:36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
13:37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
13:38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.
13:39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
13:40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.
13:41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :
13:42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
13:43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.\
13:44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
13:45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
13:46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.\
13:47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
13:48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
13:49 Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
13:50 et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.
13:51 Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.
13:52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
13:53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.\
13:54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?
13:55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?
13:56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?
13:57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
13:58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

MATTHEW 14

14:1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :
14:2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
14:3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
14:4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
14:5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.
14:6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :
14:7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
14:8 At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
14:9 Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
14:10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
14:11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
14:12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.\
14:13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
14:14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
14:15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
14:16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
14:17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
14:18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.
14:19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
14:20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
14:21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.\
14:22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
14:23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :
14:24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.
14:25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
14:26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
14:27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.
14:28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
14:29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
14:30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.
14:31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?
14:32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
14:33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.
14:34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
14:35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :
14:36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

MATTHEW 15

15:1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :
15:2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
15:3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
15:4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
15:5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
15:6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
15:7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
15:8 [Populus hic labiis me honorat :/ cor autem eorum longe est a me./
15:9 Sine causa autem colunt me,/ docentes doctrinas et mandata hominum.]\
15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
15:11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
15:12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
15:13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
15:14 Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
15:15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
15:16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
15:17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
15:18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
15:19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :
15:20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.\
15:21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
15:22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.
15:23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
15:24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
15:25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
15:26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
15:27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
15:28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.\
15:29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.
15:30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
15:31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.
15:32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
15:33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
15:34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
15:35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
15:36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
15:37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
15:38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
15:39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.

MATTHEW 16

16:1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
16:2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
16:3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
16:4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.\
16:5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
16:6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.
16:7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.
16:8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?
16:9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
16:10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
16:11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?
16:12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.\
16:13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
16:14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
16:15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
16:16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
16:17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
16:18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
16:19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
16:20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.\
16:21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
16:22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.
16:23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.
16:24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
16:25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
16:26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?
16:27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
16:28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

MATTHEW 17

17:1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :
17:2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
17:3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
17:4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
17:5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.
17:6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
17:7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
17:8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
17:9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
17:10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?
17:11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
17:12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
17:13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.\
17:14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
17:15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
17:16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.
17:17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
17:18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?
17:19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
17:20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.\
17:21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :
17:22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.\
17:23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?
17:24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?
17:25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
17:26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.

MATTHEW 18

18:1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ?
18:2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
18:3 et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
18:4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.
18:5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :
18:6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
18:7 Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
18:8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
18:9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
18:10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
18:11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
18:12 Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ?
18:13 Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
18:14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.\
18:15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
18:16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
18:17 Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
18:18 Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
18:19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
18:20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.\
18:21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?
18:22 Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.
18:23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
18:24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
18:25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
18:26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
18:27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
18:28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.
18:29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
18:30 Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
18:31 Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
18:32 Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :
18:33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?
18:34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
18:35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

MATTHEW 19

19:1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,
19:2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
19:3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?
19:4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :
19:5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
19:6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
19:7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?
19:8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.
19:9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur.
19:10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
19:11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
19:12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.\
19:13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
19:14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum.
19:15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.\
19:16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?
19:17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
19:18 Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;
19:19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
19:20 Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?
19:21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
19:22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
19:23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
19:24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
19:25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?
19:26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.\
19:27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?
19:28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
19:29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
19:30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

MATTHEW 20

20:1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
20:2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
20:3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
20:4 et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
20:5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
20:6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
20:7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
20:8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
20:9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
20:10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
20:11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
20:12 dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
20:13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
20:14 Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
20:15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
20:16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.\
20:17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
20:18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
20:19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.\
20:20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
20:21 Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
20:22 Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.
20:23 Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
20:24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
20:25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
20:26 Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :
20:27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
20:28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.\
20:29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
20:30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
20:31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
20:32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
20:33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
20:34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

MATTHEW 21

21:1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
21:2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
21:3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
21:4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
21:5 [Dicite filiæ Sion :/ Ecce rex tuus venit tibi/ mansuetus, sedens super asinam,/ et pullum filium subjugalis.]
21:6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
21:7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
21:8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
21:9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
21:10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?
21:11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
21:12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
21:13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
21:14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.
21:15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
21:16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
21:17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.\
21:18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
21:19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
21:20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?
21:21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
21:22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.\
21:23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?
21:24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
21:25 Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :
21:26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
21:27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.\
21:28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
21:29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
21:30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
21:31 quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
21:32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.\
21:33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
21:34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
21:35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
21:36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
21:37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
21:38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
21:39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
21:40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?
21:41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
21:42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,/ hic factus est in caput anguli :/ a Domino factum est istud,/ et est mirabile in oculis nostris ?]
21:43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
21:44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
21:45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
21:46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.

MATTHEW 22

22:1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
22:2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
22:3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
22:4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
22:5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
22:6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
22:7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
22:8 Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
22:9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
22:10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
22:11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
22:12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.
22:13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
22:14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.\
22:15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
22:16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
22:17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
22:18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
22:19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
22:20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
22:21 Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
22:22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.\
22:23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
22:24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
22:25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
22:26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
22:27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
22:28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
22:29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
22:30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
22:31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
22:32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
22:33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.\
22:34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :
22:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
22:36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
22:37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
22:38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
22:39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
22:40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.\
22:41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
22:42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
22:43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
22:44 Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
22:45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
22:46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

MATTHEW 23

23:1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
23:2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
23:3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
23:4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
23:5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
23:6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
23:7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
23:8 Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
23:9 Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.
23:10 Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
23:11 Qui major est vestrum, erit minister vester.
23:12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.\
23:13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
23:14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
23:15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
23:16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
23:17 Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
23:18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
23:19 Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?
23:20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
23:21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
23:22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
23:23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
23:24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
23:25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
23:26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
23:27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
23:28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
23:29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
23:30 et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
23:31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
23:32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
23:33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?\
23:34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
23:35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
23:36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
23:37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
23:38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
23:39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.

MATTHEW 24

24:1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
24:2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.\
24:3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?
24:4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
24:5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
24:6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :
24:7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :
24:8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.\
24:9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
24:10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
24:11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
24:12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
24:13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
24:14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.\
24:15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
24:16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :
24:17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
24:18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
24:19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !\
24:20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
24:21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
24:22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
24:23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
24:24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
24:25 Ecce prædixi vobis.
24:26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
24:27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
24:28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.\
24:29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :
24:30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
24:31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.\
24:32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :
24:33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
24:34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
24:35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.\
24:36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
24:37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :
24:38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
24:40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
24:41 Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.\
24:42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
24:43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
24:44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
24:45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
24:46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
24:47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
24:48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :
24:49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :
24:50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :
24:51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.

MATTHEW 25

25:1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
25:2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :
25:3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
25:4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
25:5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
25:6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
25:7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
25:8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
25:9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
25:10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
25:11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
25:12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
25:13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.\
25:14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
25:15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
25:16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
25:17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
25:18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
25:19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
25:20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
25:21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
25:22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
25:23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
25:24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
25:25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
25:26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
25:27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
25:28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
25:29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
25:30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.\
25:31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :
25:32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :
25:33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
25:34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
25:35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
25:36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
25:37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
25:38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
25:39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
25:40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
25:41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
25:42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
25:43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
25:44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
25:45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
25:46 Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.

MATTHEW 26

26:1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
26:2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
26:3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
26:4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
26:5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.\
26:6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
26:8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?
26:9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
26:10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.
26:11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
26:12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
26:13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.\
26:14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
26:15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
26:16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.\
26:17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
26:18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
26:19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
26:20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
26:21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
26:22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
26:23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
26:24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
26:25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.\
26:26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
26:27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
26:28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
26:29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.\
26:30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
26:31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
26:32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
26:33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
26:34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
26:35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.\
26:36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
26:37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
26:38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
26:39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
26:40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
26:41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
26:43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
26:44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
26:45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
26:46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.\
26:47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
26:48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
26:49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
26:50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
26:51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
26:52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
26:53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
26:54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?
26:55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
26:56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.\
26:57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
26:59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :
26:60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
26:61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
26:62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?
26:63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
26:64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
26:65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :
26:66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
26:67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
26:68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?\
26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.
26:70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
26:71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
26:72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
26:73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
26:74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
26:75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

MATTHEW 27

27:1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
27:2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.\
27:3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
27:4 dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.
27:5 Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.
27:6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
27:7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
27:8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
27:9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :
27:10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.\
27:11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
27:12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
27:13 Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
27:14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
27:15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
27:16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
27:17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
27:18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
27:19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
27:20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
27:21 Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
27:22 Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?
27:23 Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
27:24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
27:25 Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
27:26 Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.\
27:27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
27:28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
27:29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.
27:30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
27:31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.\
27:32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
27:33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
27:34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
27:35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
27:36 Et sedentes servabant eum.
27:37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.
27:38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.
27:39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
27:40 et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
27:41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :
27:42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :
27:43 confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
27:44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.\
27:45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
27:46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
27:47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
27:48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
27:49 Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
27:50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.\
27:51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
27:52 et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
27:53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
27:54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.\
27:55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :
27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
27:57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :
27:58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
27:59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
27:60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
27:61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.\
27:62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
27:63 dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
27:64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
27:65 Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
27:66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

MATTHEW 28

28:1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
28:2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
28:3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
28:4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
28:5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
28:6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
28:7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.
28:8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
28:9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
28:10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.\
28:11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.
28:12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
28:13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
28:14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
28:15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
28:16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.\
28:17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
28:18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :
28:19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
28:20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.

THE END