Home » Classical Catholic Library » Vulgate » PSALMS 90-106 (VULGATE)

PSALMS 90-106 (VULGATE)

Return to Vulgate index

PSALM 90

90:1 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi,/ in protectione Dei cæli commorabitur./
90:2 Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ;/ Deus meus, sperabo in eum./
90:3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium,/ et a verbo aspero./
90:4 Scapulis suis obumbrabit tibi,/ et sub pennis ejus sperabis./
90:5 Scuto circumdabit te veritas ejus :/ non timebis a timore nocturno ;/
90:6 a sagitta volante in die,/ a negotio perambulante in tenebris,/ ab incursu, et dæmonio meridiano./
90:7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ;/ ad te autem non appropinquabit./
90:8 Verumtamen oculis tuis considerabis,/ et retributionem peccatorum videbis./
90:9 Quoniam tu es, Domine, spes mea ;/ Altissimum posuisti refugium tuum./
90:10 Non accedet ad te malum,/ et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo./
90:11 Quoniam angelis suis mandavit de te,/ ut custodiant te in omnibus viis tuis./
90:12 In manibus portabunt te,/ ne forte offendas ad lapidem pedem tuum./
90:13 Super aspidem et basiliscum ambulabis,/ et conculcabis leonem et draconem./
90:14 Quoniam in me speravit, liberabo eum ;/ protegam eum, quoniam cognovit nomen meum./
90:15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ;/ cum ipso sum in tribulatione :/ eripiam eum, et glorificabo eum./
90:16 Longitudine dierum replebo eum,/ et ostendam illi salutare meum.

PSALM 91

91:1 Psalmus cantici, in die sabbati.
91:2 Bonum est confiteri Domino,/ et psallere nomini tuo, Altissime :/
91:3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam,/ et veritatem tuam per noctem,/
91:4 in decachordo, psalterio ;/ cum cantico, in cithara./
91:5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;/ et in operibus manuum tuarum exsultabo./
91:6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !/ nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ./
91:7 Vir insipiens non cognoscet,/ et stultus non intelliget hæc./
91:8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,/ et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,/ ut intereant in sæculum sæculi :/
91:9 tu autem Altissimus in æternum, Domine./
91:10 Quoniam ecce inimici tui, Domine,/ quoniam ecce inimici tui peribunt ;/ et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem./
91:11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,/ et senectus mea in misericordia uberi./
91:12 Et despexit oculus meus inimicos meos,/ et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea./
91:13 Justus ut palma florebit ;/ sicut cedrus Libani multiplicabitur./
91:14 Plantati in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri florebunt./
91:15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,/ et bene patientes erunt :/
91:16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,/ et non est iniquitas in eo.

PSALM 92

92:1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est :/ indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se./ Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur./
92:2 Parata sedes tua ex tunc ;/ a sæculo tu es./
92:3 Elevaverunt flumina, Domine,/ elevaverunt flumina vocem suam ;/ elevaverunt flumina fluctus suos,/
92:4 a vocibus aquarum multarum./ Mirabiles elationes maris ;/ mirabilis in altis Dominus./
92:5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ;/ domum tuam decet sanctitudo, Domine,/ in longitudinem dierum.

PSALM 93

93:1 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus ;/ Deus ultionum libere egit./
93:2 Exaltare, qui judicas terram ;/ redde retributionem superbis./
93:3 Usquequo peccatores, Domine,/ usquequo peccatores gloriabuntur ;/
93:4 effabuntur et loquentur iniquitatem ;/ loquentur omnes qui operantur injustitiam ?/
93:5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt,/ et hæreditatem tuam vexaverunt./
93:6 Viduam et advenam interfecerunt,/ et pupillos occiderunt./
93:7 Et dixerunt : Non videbit Dominus,/ nec intelliget Deus Jacob./
93:8 Intelligite, insipientes in populo ;/ et stulti, aliquando sapite./
93:9 Qui plantavit aurem non audiet ?/ aut qui finxit oculum non considerat ?/
93:10 Qui corripit gentes non arguet,/ qui docet hominem scientiam ?/
93:11 Dominus scit cogitationes hominum,/ quoniam vanæ sunt./
93:12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine,/ et de lege tua docueris eum :/
93:13 ut mitiges ei a diebus malis,/ donec fodiatur peccatori fovea./
93:14 Quia non repellet Dominus plebem suam,/ et hæreditatem suam non derelinquet,/
93:15 quoadusque justitia convertatur in judicium :/ et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde./
93:16 Quis consurget mihi adversus malignantes ?/ aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?/
93:17 Nisi quia Dominus adjuvit me,/ paulominus habitasset in inferno anima mea./
93:18 Si dicebam : Motus est pes meus :/ misericordia tua, Domine, adjuvabat me./
93:19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo,/ consolationes tuæ lætificaverunt animam meam./
93:20 Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis,/ qui fingis laborem in præcepto ?/
93:21 Captabunt in animam justi,/ et sanguinem innocentem condemnabunt./
93:22 Et factus est mihi Dominus in refugium,/ et Deus meus in adjutorium spei meæ./
93:23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum,/ et in malitia eorum disperdet eos :/ disperdet illos Dominus Deus noster.

PSALM 94

94:1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ;/ jubilemus Deo salutari nostro ;/
94:2 præoccupemus faciem ejus in confessione,/ et in psalmis jubilemus ei :/
94:3 quoniam Deus magnus Dominus,/ et rex magnus super omnes deos./
94:4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,/ et altitudines montium ipsius sunt ;/
94:5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,/ et siccam manus ejus formaverunt./
94:6 Venite, adoremus, et procidamus,/ et ploremus ante Dominum qui fecit nos :/
94:7 quia ipse est Dominus Deus noster,/ et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus./
94:8 Hodie si vocem ejus audieritis,/ nolite obdurare corda vestra
94:9 sicut in irritatione,/ secundum diem tentationis in deserto,/ ubi tentaverunt me patres vestri :/ probaverunt me, et viderunt opera mea./
94:10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi,/ et dixi : Semper hi errant corde./
94:11 Et isti non cognoverunt vias meas :/ ut juravi in ira mea :/ Si introibunt in requiem meam.

PSALM 95

95:1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ;/ cantate Domino omnis terra./
95:2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;/ annuntiate de die in diem salutare ejus./
95:3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;/ in omnibus populis mirabilia ejus./
95:4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :/ terribilis est super omnes deos./
95:5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;/ Dominus autem cælos fecit./
95:6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;/ sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus./
95:7 Afferte Domino, patriæ gentium,/ afferte Domino gloriam et honorem ;/
95:8 afferte Domino gloriam nomini ejus./ Tollite hostias, et introite in atria ejus ;/
95:9 adorate Dominum in atrio sancto ejus./ Commoveatur a facie ejus universa terra ;/
95:10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit./ Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;/ judicabit populos in æquitate./
95:11 Lætentur cæli, et exsultet terra ;/ commoveatur mare et plenitudo ejus ;/
95:12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt./ Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum/
95:13 a facie Domini, quia venit,/ quoniam venit judicare terram./ Judicabit orbem terræ in æquitate,/ et populos in veritate sua.

PSALM 96

96:1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ;/ lætentur insulæ multæ./
96:2 Nubes et caligo in circuitu ejus ;/ justitia et judicium correctio sedis ejus./
96:3 Ignis ante ipsum præcedet,/ et inflammabit in circuitu inimicos ejus./
96:4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ;/ vidit, et commota est terra./
96:5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ;/ a facie Domini omnis terra./
96:6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus,/ et viderunt omnes populi gloriam ejus./
96:7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia,/ et qui gloriantur in simulacris suis./ Adorate eum omnes angeli ejus./
96:8 Audivit, et lætata est Sion,/ et exsultaverunt filiæ Judæ/ propter judicia tua, Domine./
96:9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ;/ nimis exaltatus es super omnes deos./
96:10 Qui diligitis Dominum, odite malum :/ custodit Dominus animas sanctorum suorum ;/ de manu peccatoris liberabit eos./
96:11 Lux orta est justo,/ et rectis corde lætitia./
96:12 Lætamini, justi, in Domino,/ et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.

PSALM 97

97:1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum,/ quia mirabilia fecit./ Salvavit sibi dextera ejus,/ et brachium sanctum ejus./
97:2 Notum fecit Dominus salutare suum ;/ in conspectu gentium revelavit justitiam suam./
97:3 Recordatus est misericordiæ suæ,/ et veritatis suæ domui Israël./ Viderunt omnes termini terræ/ salutare Dei nostri./
97:4 Jubilate Deo, omnis terra ;/ cantate, et exsultate, et psallite./
97:5 Psallite Domino in cithara ;/ in cithara et voce psalmi ;/
97:6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ./ Jubilate in conspectu regis Domini :/
97:7 moveatur mare, et plenitudo ejus ;/ orbis terrarum, et qui habitant in eo./
97:8 Flumina plaudent manu ;/ simul montes exsultabunt
97:9 a conspectu Domini :/ quoniam venit judicare terram./ Judicabit orbem terrarum in justitia,/ et populos in æquitate.

PSALM 98

98:1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ;/ qui sedet super cherubim : moveatur terra./
98:2 Dominus in Sion magnus,/ et excelsus super omnes populos./
98:3 Confiteantur nomini tuo magno,/ quoniam terribile et sanctum est,/
98:4 et honor regis judicium diligit./ Tu parasti directiones ;/ judicium et justitiam in Jacob tu fecisti./
98:5 Exaltate Dominum Deum nostrum,/ et adorate scabellum pedum ejus,/ quoniam sanctum est./
98:6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus,/ et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus :/ invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;/
98:7 in columna nubis loquebatur ad eos./ Custodiebant testimonia ejus,/ et præceptum quod dedit illis./
98:8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ;/ Deus, tu propitius fuisti eis,/ et ulciscens in omnes adinventiones eorum./
98:9 Exaltate Dominum Deum nostrum,/ et adorate in monte sancto ejus,/ quoniam sanctus Dominus Deus noster.

PSALM 99

99:1 Psalmus in confessione.
99:2 Jubilate Deo, omnis terra ;/ servite Domino in lætitia./ Introite in conspectu ejus in exsultatione./
99:3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ;/ ipse fecit nos, et non ipsi nos :/ populus ejus, et oves pascuæ ejus./
99:4 Introite portas ejus in confessione ;/ atria ejus in hymnis :/ confitemini illi./ Laudate nomen ejus,
99:5 quoniam suavis est Dominus,/ in æternum misericordia ejus,/ et usque in generationem et generationem veritas ejus.

PSALM 100

100:1 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ;/ psallam,
100:2 et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ?/ Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ./
100:3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam ;/ facientes prævaricationes odivi ;/ non adhæsit mihi
100:4 cor pravum ;/ declinantem a me malignum non cognoscebam./
100:5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar :/ superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam./
100:6 Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ;/ ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat./
100:7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ;/ qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum./
100:8 In matutino interficiebam omnes peccatores terræ,/ ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

PSALM 101

101:1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
101:2 Domine, exaudi orationem meam,/ et clamor meus ad te veniat./
101:3 Non avertas faciem tuam a me :/ in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;/ in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me./
101:4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei,/ et ossa mea sicut cremium aruerunt./
101:5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum,/ quia oblitus sum comedere panem meum./
101:6 A voce gemitus mei/ adhæsit os meum carni meæ./
101:7 Similis factus sum pellicano solitudinis ;/ factus sum sicut nycticorax in domicilio./
101:8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto./
101:9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei,/ et qui laudabant me adversum me jurabant :/
101:10 quia cinerem tamquam panem manducabam,/ et potum meum cum fletu miscebam,/
101:11 a facie iræ et indignationis tuæ :/ quia elevans allisisti me./
101:12 Dies mei sicut umbra declinaverunt,/ et ego sicut fœnum arui./
101:13 Tu autem, Domine, in æternum permanes,/ et memoriale tuum in generationem et generationem./
101:14 Tu exsurgens misereberis Sion,/ quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :/
101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,/ et terræ ejus miserebuntur./
101:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,/ et omnes reges terræ gloriam tuam :/
101:17 quia ædificavit Dominus Sion,/ et videbitur in gloria sua./
101:18 Respexit in orationem humilium/ et non sprevit precem eorum./
101:19 Scribantur hæc in generatione altera,/ et populus qui creabitur laudabit Dominum./
101:20 Quia prospexit de excelso sancto suo ;/ Dominus de cælo in terram aspexit :/
101:21 ut audiret gemitus compeditorum ;/ ut solveret filios interemptorum :/
101:22 ut annuntient in Sion nomen Domini,/ et laudem ejus in Jerusalem :/
101:23 in conveniendo populos in unum, et reges,/ ut serviant Domino./
101:24 Respondit ei in via virtutis suæ :/ Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :/
101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum,/ in generationem et generationem anni tui./
101:26 Initio tu, Domine, terram fundasti,/ et opera manuum tuarum sunt cæli./
101:27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ;/ et omnes sicut vestimentum veterascent./ Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;/
101:28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient./
101:29 Filii servorum tuorum habitabunt,/ et semen eorum in sæculum dirigetur.

PSALM 102

102:1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino,/ et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus./
102:2 Benedic, anima mea, Domino,/ et noli oblivisci omnes retributiones ejus./
102:3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ;/ qui sanat omnes infirmitates tuas :/
102:4 qui redimit de interitu vitam tuam ;/ qui coronat te in misericordia et miserationibus :/
102:5 qui replet in bonis desiderium tuum ;/ renovabitur ut aquilæ juventus tua :/
102:6 faciens misericordias Dominus,/ et judicium omnibus injuriam patientibus./
102:7 Notas fecit vias suas Moysi ;/ filiis Israël voluntates suas./
102:8 Miserator et misericors Dominus :/ longanimis, et multum misericors./
102:9 Non in perpetuum irascetur,/ neque in æternum comminabitur./
102:10 Non secundum peccata nostra fecit nobis,/ neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis./
102:11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra,/ corroboravit misericordiam suam super timentes se ;/
102:12 quantum distat ortus ab occidente,/ longe fecit a nobis iniquitates nostras./
102:13 Quomodo miseretur pater filiorum,/ misertus est Dominus timentibus se./
102:14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ;/ recordatus est quoniam pulvis sumus./
102:15 Homo, sicut fœnum dies ejus ;/ tamquam flos agri, sic efflorebit :/
102:16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet,/ et non cognoscet amplius locum suum./
102:17 Misericordia autem Domini ab æterno,/ et usque in æternum super timentes eum./ Et justitia illius in filios filiorum,/
102:18 his qui servant testamentum ejus,/ et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea./
102:19 Dominus in cælo paravit sedem suam,/ et regnum ipsius omnibus dominabitur./
102:20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus :/ potentes virtute, facientes verbum illius,/ ad audiendam vocem sermonum ejus./
102:21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ;/ ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus./
102:22 Benedicite Domino, omnia opera ejus :/ in omni loco dominationis ejus,/ benedic, anima mea, Domino.

PSALM 103

103:1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino :/ Domine Deus meus, magnificatus es vehementer./ Confessionem et decorem induisti,/
103:2 amictus lumine sicut vestimento./ Extendens cælum sicut pellem,/
103:3 qui tegis aquis superiora ejus :/ qui ponis nubem ascensum tuum ;/ qui ambulas super pennas ventorum :/
103:4 qui facis angelos tuos spiritus,/ et ministros tuos ignem urentem./
103:5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam :/ non inclinabitur in sæculum sæculi./
103:6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ;/ super montes stabunt aquæ./
103:7 Ab increpatione tua fugient ;/ a voce tonitrui tui formidabunt./
103:8 Ascendunt montes, et descendunt campi,/ in locum quem fundasti eis./
103:9 Terminum posuisti quem non transgredientur,/ neque convertentur operire terram./
103:10 Qui emittis fontes in convallibus ;/ inter medium montium pertransibunt aquæ./
103:11 Potabunt omnes bestiæ agri ;/ expectabunt onagri in siti sua./
103:12 Super ea volucres cæli habitabunt ;/ de medio petrarum dabunt voces./
103:13 Rigans montes de superioribus suis ;/ de fructu operum tuorum satiabitur terra :/
103:14 producens fœnum jumentis,/ et herbam servituti hominum,/ ut educas panem de terra,/
103:15 et vinum lætificet cor hominis :/ ut exhilaret faciem in oleo,/ et panis cor hominis confirmet./
103:16 Saturabuntur ligna campi,/ et cedri Libani quas plantavit :/
103:17 illic passeres nidificabunt :/ herodii domus dux est eorum./
103:18 Montes excelsi cervis ;/ petra refugium herinaciis./
103:19 Fecit lunam in tempora ;/ sol cognovit occasum suum./
103:20 Posuisti tenebras, et facta est nox ;/ in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :/
103:21 catuli leonum rugientes ut rapiant,/ et quærant a Deo escam sibi./
103:22 Ortus est sol, et congregati sunt,/ et in cubilibus suis collocabuntur./
103:23 Exibit homo ad opus suum,/ et ad operationem suam usque ad vesperum./
103:24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !/ omnia in sapientia fecisti ;/ impleta est terra possessione tua./
103:25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;/ illic reptilia quorum non est numerus :/ animalia pusilla cum magnis./
103:26 Illic naves pertransibunt ;/ draco iste quem formasti ad illudendum ei./
103:27 Omnia a te expectant/ ut des illis escam in tempore./
103:28 Dante te illis, colligent ;/ aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate./
103:29 Avertente autem te faciem, turbabuntur ;/ auferes spiritum eorum, et deficient,/ et in pulverem suum revertentur./
103:30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur,/ et renovabis faciem terræ./
103:31 Sit gloria Domini in sæculum ;/ lætabitur Dominus in operibus suis./
103:32 Qui respicit terram, et facit eam tremere ;/ qui tangit montes, et fumigant./
103:33 Cantabo Domino in vita mea ;/ psallam Deo meo quamdiu sum./
103:34 Jucundum sit ei eloquium meum ;/ ego vero delectabor in Domino./
103:35 Deficiant peccatores a terra,/ et iniqui, ita ut non sint./ Benedic, anima mea, Domino.

PSALM 104

104:1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;/ annuntiate inter gentes opera ejus./
104:2 Cantate ei, et psallite ei ;/ narrate omnia mirabilia ejus./
104:3 Laudamini in nomine sancto ejus ;/ lætetur cor quærentium Dominum./
104:4 Quærite Dominum, et confirmamini ;/ quærite faciem ejus semper./
104:5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;/ prodigia ejus, et judicia oris ejus :/
104:6 semen Abraham servi ejus ;/ filii Jacob electi ejus./
104:7 Ipse Dominus Deus noster ;/ in universa terra judicia ejus./
104:8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ;/ verbi quod mandavit in mille generationes :/
104:9 quod disposuit ad Abraham,/ et juramenti sui ad Isaac :/
104:10 et statuit illud Jacob in præceptum,/ et Israël in testamentum æternum,/
104:11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,/ funiculum hæreditatis vestræ :/
104:12 cum essent numero brevi,/ paucissimi, et incolæ ejus./
104:13 Et pertransierunt de gente in gentem,/ et de regno ad populum alterum./
104:14 Non reliquit hominem nocere eis :/ et corripuit pro eis reges./
104:15 Nolite tangere christos meos,/ et in prophetis meis nolite malignari./
104:16 Et vocavit famem super terram,/ et omne firmamentum panis contrivit./
104:17 Misit ante eos virum :/ in servum venumdatus est, Joseph./
104:18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;/ ferrum pertransiit animam ejus :/
104:19 donec veniret verbum ejus./ Eloquium Domini inflammavit eum./
104:20 Misit rex, et solvit eum ;/ princeps populorum, et dimisit eum./
104:21 Constituit eum dominum domus suæ,/ et principem omnis possessionis suæ :/
104:22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,/ et senes ejus prudentiam doceret./
104:23 Et intravit Israël in Ægyptum,/ et Jacob accola fuit in terra Cham./
104:24 Et auxit populum suum vehementer,/ et firmavit eum super inimicos ejus./
104:25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,/ et dolum facerent in servos ejus./
104:26 Misit Moysen servum suum ;/ Aaron quem elegit ipsum./
104:27 Posuit in eis verba signorum suorum,/ et prodigiorum in terra Cham./
104:28 Misit tenebras, et obscuravit ;/ et non exacerbavit sermones suos./
104:29 Convertit aquas eorum in sanguinem,/ et occidit pisces eorum./
104:30 Edidit terra eorum ranas/ in penetralibus regum ipsorum./
104:31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes/ in omnibus finibus eorum./
104:32 Posuit pluvias eorum grandinem :/ ignem comburentem in terra ipsorum./
104:33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,/ et contrivit lignum finium eorum./
104:34 Dixit, et venit locusta,/ et bruchus cujus non erat numerus :/
104:35 et comedit omne fœnum in terra eorum,/ et comedit omnem fructum terræ eorum./
104:36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,/ primitias omnis laboris eorum./
104:37 Et eduxit eos cum argento et auro,/ et non erat in tribubus eorum infirmus./
104:38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum,/ quia incubuit timor eorum super eos./
104:39 Expandit nubem in protectionem eorum,/ et ignem ut luceret eis per noctem./
104:40 Petierunt, et venit coturnix,/ et pane cæli saturavit eos./
104:41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :/ abierunt in sicco flumina./
104:42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,/ quod habuit ad Abraham puerum suum./
104:43 Et eduxit populum suum in exsultatione,/ et electos suos in lætitia./
104:44 Et dedit illis regiones gentium,/ et labores populorum possederunt :/
104:45 ut custodiant justificationes ejus,/ et legem ejus requirant.

PSALM 105

105:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./
105:2 Quis loquetur potentias Domini ;/ auditas faciet omnes laudes ejus ?/
105:3 Beati qui custodiunt judicium,/ et faciunt justitiam in omni tempore./
105:4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ;/ visita nos in salutari tuo :/
105:5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ;/ ad lætandum in lætitia gentis tuæ :/ ut lauderis cum hæreditate tua./
105:6 Peccavimus cum patribus nostris :/ injuste egimus ; iniquitatem fecimus./
105:7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ;/ non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ./ Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;/
105:8 et salvavit eos propter nomen suum,/ ut notam faceret potentiam suam./
105:9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est,/ et deduxit eos in abyssis sicut in deserto./
105:10 Et salvavit eos de manu odientium,/ et redemit eos de manu inimici./
105:11 Et operuit aqua tribulantes eos ;/ unus ex eis non remansit./
105:12 Et crediderunt verbis ejus,/ et laudaverunt laudem ejus./
105:13 Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus :/ et non sustinuerunt consilium ejus./
105:14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto,/ et tentaverunt Deum in inaquoso./
105:15 Et dedit eis petitionem ipsorum,/ et misit saturitatem in animas eorum./
105:16 Et irritaverunt Moysen in castris ;/ Aaron, sanctum Domini./
105:17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan,/ et operuit super congregationem Abiron./
105:18 Et exarsit ignis in synagoga eorum :/ flamma combussit peccatores./
105:19 Et fecerunt vitulum in Horeb,/ et adoraverunt sculptile./
105:20 Et mutaverunt gloriam suam/ in similitudinem vituli comedentis fœnum./
105:21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos ;/ qui fecit magnalia in Ægypto,/
105:22 mirabilia in terra Cham,/ terribilia in mari Rubro./
105:23 Et dixit ut disperderet eos,/ si non Moyses, electus ejus,/ stetisset in confractione in conspectu ejus,/ ut averteret iram ejus, ne disperderet eos./
105:24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ;/ non crediderunt verbo ejus./
105:25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis ;/ non exaudierunt vocem Domini./
105:26 Et elevavit manumsuam super eos/ ut prosterneret eos in deserto :/
105:27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus,/ et dispergeret eos in regionibus./
105:28 Et initiati sunt Beelphegor,/ et comederunt sacrificia mortuorum./
105:29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis,/ et multiplicata est in eis ruina./
105:30 Et stetit Phinees, et placavit,/ et cessavit quassatio./
105:31 Et reputatum est ei in justitiam,/ in generationem et generationem usque in sempiternum./
105:32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis,/ et vexatus est Moyses propter eos :/
105:33 quia exacerbaverunt spiritum ejus,/ et distinxit in labiis suis./
105:34 Non disperdiderunt gentes/ quas dixit Dominus illis :/
105:35 et commisti sunt inter gentes,/ et didicerunt opera eorum ;/
105:36 et servierunt sculptilibus eorum,/ et factum est illis in scandalum./
105:37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis./
105:38 Et effuderunt sanguinem innocentem,/ sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,/ quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan./ Et infecta est terra in sanguinibus,/
105:39 et contaminata est in operibus eorum :/ et fornicati sunt in adinventionibus suis./
105:40 Et iratus est furore Dominus in populum suum,/ et abominatus est hæreditatem suam./
105:41 Et tradidit eos in manus gentium ;/ et dominati sunt eorum qui oderunt eos./
105:42 Et tribulaverunt eos inimici eorum,/ et humiliati sunt sub manibus eorum ;/
105:43 sæpe liberavit eos./ Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo,/ et humiliati sunt in iniquitatibus suis./
105:44 Et vidit cum tribularentur,/ et audivit orationem eorum./
105:45 Et memor fuit testamenti sui,/ et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :/
105:46 et dedit eos in misericordias,/ in conspectu omnium qui ceperant eos./
105:47 Salvos nos fac, Domine Deus noster,/ et congrega nos de nationibus :/ ut confiteamur nomini sancto tuo,/ et gloriemur in laude tua./
105:48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ;/ et dicet omnis populus : Fiat, fiat.

PSALM 106

106:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./
106:2 Dicant qui redempti sunt a Domino,/ quos redemit de manu inimici,/ et de regionibus congregavit eos,/
106:3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari./
106:4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ;/ viam civitatis habitaculi non invenerunt./
106:5 Esurientes et sitientes,/ anima eorum in ipsis defecit./
106:6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum eripuit eos ;/
106:7 et deduxit eos in viam rectam,/ ut irent in civitatem habitationis./
106:8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./
106:9 Quia satiavit animam inanem,/ et animam esurientem satiavit bonis./
106:10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ;/ vinctos in mendicitate et ferro./
106:11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei,/ et consilium Altissimi irritaverunt./
106:12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;/ infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret./
106:13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./
106:14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,/ et vincula eorum dirupit./
106:15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./
106:16 Quia contrivit portas æreas,/ et vectes ferreos confregit./
106:17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;/ propter injustitias enim suas humiliati sunt./
106:18 Omnem escam abominata est anima eorum,/ et appropinquaverunt usque ad portas mortis./
106:19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./
106:20 Misit verbum suum, et sanavit eos,/ et eripuit eos de interitionibus eorum./
106:21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./
106:22 Et sacrificent sacrificium laudis,/ et annuntient opera ejus in exsultatione./
106:23 Qui descendunt mare in navibus,/ facientes operationem in aquis multis :/
106:24 ipsi viderunt opera Domini,/ et mirabilia ejus in profundo./
106:25 Dixit, et stetit spiritus procellæ,/ et exaltati sunt fluctus ejus./
106:26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;/ anima eorum in malis tabescebat./
106:27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,/ et omnis sapientia eorum devorata est./
106:28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum eduxit eos./
106:29 Et statuit procellam ejus in auram,/ et siluerunt fluctus ejus./
106:30 Et lætati sunt quia siluerunt ;/ et deduxit eos in portum voluntatis eorum./
106:31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./
106:32 Et exaltent eum in ecclesia plebis,/ et in cathedra seniorum laudent eum./
106:33 Posuit flumina in desertum,/ et exitus aquarum in sitim ;/
106:34 terram fructiferam in salsuginem,/ a malitia inhabitantium in ea./
106:35 Posuit desertum in stagna aquarum,/ et terram sine aqua in exitus aquarum./
106:36 Et collocavit illic esurientes,/ et constituerunt civitatem habitationis :/
106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,/ et fecerunt fructum nativitatis./
106:38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ;/ et jumenta eorum non minoravit./
106:39 Et pauci facti sunt et vexati sunt,/ a tribulatione malorum et dolore./
106:40 Effusa est contemptio super principes :/ et errare fecit eos in invio, et non in via./
106:41 Et adjuvit pauperem de inopia,/ et posuit sicut oves familias./
106:42 Videbunt recti, et lætabuntur ;/ et omnis iniquitas oppilabit os suum./
106:43 Quis sapiens, et custodiet hæc,/ et intelliget misericordias Domini ?

END OF BOOK IV

Home » Classical Catholic Library » Vulgate » PSALMS 90-106 (VULGATE)