PSALMS 73-89 (VULGATE)

Return to Vulgate index

PSALM 73

73:1 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem,/ iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?/
73:2 Memor esto congregationis tuæ,/ quam possedisti ab initio./ Redemisti virgam hæreditatis tuæ,/ mons Sion, in quo habitasti in eo./
73:3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem :/ quanta malignatus est inimicus in sancto !/
73:4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ;/ posuerunt signa sua, signa :/
73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum./ Quasi in silva lignorum securibus/
73:6 exciderunt januas ejus in idipsum ;/ in securi et ascia dejecerunt eam./
73:7 Incenderunt igni sanctuarium tuum ;/ in terra polluerunt tabernaculum nominis tui./
73:8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :/ Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra./
73:9 Signa nostra non vidimus ;/ jam non est propheta ;/ et nos non cognoscet amplius./
73:10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?/ irritat adversarius nomen tuum in finem ?/
73:11 Ut quid avertis manum tuam,/ et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?/
73:12 Deus autem rex noster ante sæcula :/ operatus est salutem in medio terræ./
73:13 Tu confirmasti in virtute tua mare ;/ contribulasti capita draconum in aquis./
73:14 Tu confregisti capita draconis ;/ dedisti eum escam populis Æthiopum./
73:15 Tu dirupisti fontes et torrentes ;/ tu siccasti fluvios Ethan./
73:16 Tuus est dies, et tua est nox ;/ tu fabricatus es auroram et solem./
73:17 Tu fecisti omnes terminos terræ ;/ æstatem et ver tu plasmasti ea./
73:18 Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,/ et populus insipiens incitavit nomen tuum./
73:19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,/ et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem./
73:20 Respice in testamentum tuum,/ quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum./
73:21 Ne avertatur humilis factus confusus ;/ pauper et inops laudabunt nomen tuum./
73:22 Exsurge, Deus, judica causam tuam ;/ memor esto improperiorum tuorum,/ eorum quæ ab insipiente sunt tota die./
73:23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :/ superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

PSALM 74

74:1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
74:2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,/ et invocabimus nomen tuum ;/ narrabimus mirabilia tua./
74:3 Cum accepero tempus,/ ego justitias judicabo./
74:4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :/ ego confirmavi columnas ejus./
74:5 Dixi iniquis : Nolite inique agere :/ et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :/
74:6 nolite extollere in altum cornu vestrum ;/ nolite loqui adversus Deum iniquitatem./
74:7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,/ neque a desertis montibus :/
74:8 quoniam Deus judex est./ Hunc humiliat, et hunc exaltat :/
74:9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto./ Et inclinavit ex hoc in hoc ;/ verumtamen fæx ejus non est exinanita :/ bibent omnes peccatores terræ./
74:10 Ego autem annuntiabo in sæculum ;/ cantabo Deo Jacob :/
74:11 et omnia cornua peccatorum confringam,/ et exaltabuntur cornua justi.

PSALM 75

75:1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
75:2 Notus in Judæa Deus ;/ in Israël magnum nomen ejus./
75:3 Et factus est in pace locus ejus,/ et habitatio ejus in Sion./
75:4 Ibi confregit potentias arcuum,/ scutum, gladium, et bellum./
75:5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;/
75:6 turbati sunt omnes insipientes corde./ Dormierunt somnum suum,/ et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis./
75:7 Ab increpatione tua, Deus Jacob,/ dormitaverunt qui ascenderunt equos./
75:8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?/ ex tunc ira tua./
75:9 De cælo auditum fecisti judicium :/ terra tremuit et quievit
75:10 cum exsurgeret in judicium Deus,/ ut salvos faceret omnes mansuetos terræ./
75:11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,/ et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi./
75:12 Vovete et reddite Domino Deo vestro,/ omnes qui in circuitu ejus affertis munera :/ terribili,
75:13 et ei qui aufert spiritum principum :/ terribili apud reges terræ.

PSALM 76

76:1 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
76:2 Voce mea ad Dominum clamavi ;/ voce mea ad Deum, et intendit mihi./
76:3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi ;/ manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus./ Renuit consolari anima mea ;/
76:4 memor fui Dei, et delectatus sum,/ et exercitatus sum, et defecit spiritus meus./
76:5 Anticipaverunt vigilias oculi mei ;/ turbatus sum, et non sum locutus./
76:6 Cogitavi dies antiquos,/ et annos æternos in mente habui./
76:7 Et meditatus sum nocte cum corde meo,/ et exercitabar, et scopebam spiritum meum./
76:8 Numquid in æternum projiciet Deus ?/ aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?/
76:9 aut in finem misericordiam suam abscindet,/ a generatione in generationem ?/
76:10 aut obliviscetur misereri Deus ?/ aut continebit in ira sua misericordias suas ?/
76:11 Et dixi : Nunc cœpi ;/ hæc mutatio dexteræ Excelsi./
76:12 Memor fui operum Domini,/ quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :/
76:13 et meditabor in omnibus operibus tuis,/ et in adinventionibus tuis exercebor./
76:14 Deus, in sancto via tua :/ quis deus magnus sicut Deus noster ?/
76:15 Tu es Deus qui facis mirabilia :/ notam fecisti in populis virtutem tuam./
76:16 Redemisti in brachio tuo populum tuum,/ filios Jacob et Joseph./
76:17 Viderunt te aquæ, Deus ;/ viderunt te aquæ, et timuerunt :/ et turbatæ sunt abyssi./
76:18 Multitudo sonitus aquarum ;/ vocem dederunt nubes./ Etenim sagittæ tuæ transeunt ;/
76:19 vox tonitrui tui in rota./ Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ;/ commota est, et contremuit terra./
76:20 In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis,/ et vestigia tua non cognoscentur./
76:21 Deduxisti sicut oves populum tuum,/ in manu Moysi et Aaron.

PSALM 77

77:1 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam ;/ inclinate aurem vestram in verba oris mei./
77:2 Aperiam in parabolis os meum ;/ loquar propositiones ab initio./
77:3 Quanta audivimus, et cognovimus ea,/ et patres nostri narraverunt nobis./
77:4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera,/ narrantes laudes Domini et virtutes ejus,/ et mirabilia ejus quæ fecit./
77:5 Et suscitavit testimonium in Jacob,/ et legem posuit in Israël,/ quanta mandavit patribus nostris/ nota facere ea filiis suis :/
77:6 ut cognoscat generatio altera :/ filii qui nascentur et exsurgent,/ et narrabunt filiis suis,/
77:7 ut ponant in Deo spem suam,/ et non obliviscantur operum Dei,/ et mandata ejus exquirant :/
77:8 ne fiant, sicut patres eorum,/ generatio prava et exasperans ;/ generatio quæ non direxit cor suum,/ et non est creditus cum Deo spiritus ejus./
77:9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum,/ conversi sunt in die belli./
77:10 Non custodierunt testamentum Dei,/ et in lege ejus noluerunt ambulare./
77:11 Et obliti sunt benefactorum ejus,/ et mirabilium ejus quæ ostendit eis./
77:12 Coram patribus eorum fecit mirabilia/ in terra Ægypti, in campo Taneos./
77:13 Interrupit mare, et perduxit eos,/ et statuit aquas quasi in utre :/
77:14 et deduxit eos in nube diei,/ et tota nocte in illuminatione ignis./
77:15 Interrupit petram in eremo,/ et adaquavit eos velut in abysso multa./
77:16 Et eduxit aquam de petra,/ et deduxit tamquam flumina aquas./
77:17 Et apposuerunt adhuc peccare ei ;/ in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso./
77:18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis,/ ut peterent escas animabus suis./
77:19 Et male locuti sunt de Deo ;/ dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?/
77:20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ,/ et torrentes inundaverunt./ Numquid et panem poterit dare,/ aut parare mensam populo suo ?/
77:21 Ideo audivit Dominus et distulit ;/ et ignis accensus est in Jacob,/ et ira ascendit in Israël :/
77:22 quia non crediderunt in Deo,/ nec speraverunt in salutari ejus./
77:23 Et mandavit nubibus desuper,/ et januas cæli aperuit./
77:24 Et pluit illis manna ad manducandum,/ et panem cæli dedit eis./
77:25 Panem angelorum manducavit homo ;/ cibaria misit eis in abundantia./
77:26 Transtulit austrum de cælo,/ et induxit in virtute sua africum./
77:27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes,/ et sicut arenam maris volatilia pennata./
77:28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum,/ circa tabernacula eorum./
77:29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis,/ et desiderium eorum attulit eis :/
77:30 non sunt fraudati a desiderio suo./ Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,/
77:31 et ira Dei ascendit super eos :/ et occidit pingues eorum,/ et electos Israël impedivit./
77:32 In omnibus his peccaverunt adhuc,/ et non crediderunt in mirabilibus ejus./
77:33 Et defecerunt in vanitate dies eorum,/ et anni eorum cum festinatione./
77:34 Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur,/ et diluculo veniebant ad eum./
77:35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum,/ et Deus excelsus redemptor eorum est./
77:36 Et dilexerunt eum in ore suo,/ et lingua sua mentiti sunt ei ;/
77:37 cor autem eorum non erat rectum cum eo,/ nec fideles habiti sunt in testamento ejus./
77:38 Ipse autem est misericors,/ et propitius fiet peccatis eorum,/ et non disperdet eos./ Et abundavit ut averteret iram suam,/ et non accendit omnem iram suam./
77:39 Et recordatus est quia caro sunt,/ spiritus vadens et non rediens./
77:40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto ;/ in iram concitaverunt eum in inaquoso ?/
77:41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum,/ et sanctum Israël exacerbaverunt./
77:42 Non sunt recordati manus ejus,/ die qua redemit eos de manu tribulantis :/
77:43 sicut posuit in Ægypto signa sua,/ et prodigia sua in campo Taneos ;/
77:44 et convertit in sanguinem flumina eorum,/ et imbres eorum, ne biberent./
77:45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos,/ et ranam, et disperdidit eos ;/
77:46 et dedit ærugini fructus eorum,/ et labores eorum locustæ ;/
77:47 et occidit in grandine vineas eorum,/ et moros eorum in pruina ;/
77:48 et tradidit grandini jumenta eorum,/ et possessionem eorum igni ;/
77:49 misit in eos iram indignationis suæ,/ indignationem, et iram, et tribulationem,/ immissiones per angelos malos./
77:50 Viam fecit semitæ iræ suæ :/ non pepercit a morte animabus eorum,/ et jumenta eorum in morte conclusit :/
77:51 et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ;/ primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :/
77:52 et abstulit sicut oves populum suum,/ et perduxit eos tamquam gregem in deserto :/
77:53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt,/ et inimicos eorum operuit mare./
77:54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ,/ montem quem acquisivit dextera ejus ;/ et ejecit a facie eorum gentes,/ et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;/
77:55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël./
77:56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum,/ et testimonia ejus non custodierunt./
77:57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum :/ quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum./
77:58 In iram concitaverunt eum in collibus suis,/ et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt./
77:59 Audivit Deus, et sprevit,/ et ad nihilum redegit valde Israël./
77:60 Et repulit tabernaculum Silo,/ tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus./
77:61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum,/ et pulchritudinem eorum in manus inimici./
77:62 Et conclusit in gladio populum suum,/ et hæreditatem suam sprevit./
77:63 Juvenes eorum comedit ignis,/ et virgines eorum non sunt lamentatæ./
77:64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,/ et viduæ eorum non plorabantur./
77:65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus,/ tamquam potens crapulatus a vino./
77:66 Et percussit inimicos suos in posteriora ;/ opprobrium sempiternum dedit illis./
77:67 Et repulit tabernaculum Joseph,/ et tribum Ephraim non elegit :/
77:68 sed elegit tribum Juda,/ montem Sion, quem dilexit./
77:69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum,/ in terra quam fundavit in sæcula./
77:70 Et elegit David, servum suum,/ et sustulit eum de gregibus ovium ;/ de post fœtantes accepit eum :/
77:71 pascere Jacob servum suum,/ et Israël hæreditatem suam./
77:72 Et pavit eos in innocentia cordis sui,/ et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

PSALM 78

78:1 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ;/ polluerunt templum sanctum tuum ;/ posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam./
78:2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ;/ carnes sanctorum tuorum bestiis terræ./
78:3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem,/ et non erat qui sepeliret./
78:4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris ;/ subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt./
78:5 Usquequo, Domine, irasceris in finem ?/ accendetur velut ignis zelus tuus ?/
78:6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt,/ et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :/
78:7 quia comederunt Jacob,/ et locum ejus desolaverunt./
78:8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ;/ cito anticipent nos misericordiæ tuæ,/ quia pauperes facti sumus nimis./
78:9 Adjuva nos, Deus salutaris noster,/ et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos :/ et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum./
78:10 Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ?/ et innotescat in nationibus coram oculis nostris/ ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est./
78:11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ;/ secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :/
78:12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ;/ improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine./
78:13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,/ confitebimur tibi in sæculum ;/ in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

PSALM 79

79:1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
79:2 Qui regis Israël, intende ;/ qui deducis velut ovem Joseph./ Qui sedes super cherubim, manifestare/
79:3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse./ Excita potentiam tuam, et veni,/ ut salvos facias nos./
79:4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus./
79:5 Domine Deus virtutum,/ quousque irasceris super orationem servi tui ?/
79:6 cibabis nos pane lacrimarum,/ et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?/
79:7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,/ et inimici nostri subsannaverunt nos./
79:8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus./
79:9 Vineam de Ægypto transtulisti :/ ejecisti gentes, et plantasti eam./
79:10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus ;/ plantasti radices ejus, et implevit terram./
79:11 Operuit montes umbra ejus,/ et arbusta ejus cedros Dei./
79:12 Extendit palmites suos usque ad mare,/ et usque ad flumen propagines ejus./
79:13 Ut quid destruxisti maceriam ejus,/ et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?/
79:14 Exterminavit eam aper de silva,/ et singularis ferus depastus est eam./
79:15 Deus virtutum, convertere,/ respice de cælo, et vide,/ et visita vineam istam :/
79:16 et perfice eam quam plantavit dextera tua,/ et super filium hominis quem confirmasti tibi./
79:17 Incensa igni et suffossa,/ ab increpatione vultus tui peribunt./
79:18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ,/ et super filium hominis quem confirmasti tibi./
79:19 Et non discedimus a te :/ vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus./
79:20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus.

PSALM 80

80:1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
80:2 Exsultate Deo adjutori nostro ;/ jubilate Deo Jacob./
80:3 Sumite psalmum, et date tympanum ;/ psalterium jucundum cum cithara./
80:4 Buccinate in neomenia tuba,/ in insigni die solemnitatis vestræ :/
80:5 quia præceptum in Israël est,/ et judicium Deo Jacob./
80:6 Testimonium in Joseph posuit illud,/ cum exiret de terra Ægypti ;/ linguam quam non noverat, audivit./
80:7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ;/ manus ejus in cophino servierunt./
80:8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te./ Exaudivi te in abscondito tempestatis ;/ probavi te apud aquam contradictionis./
80:9 Audi, populus meus, et contestabor te./ Israël, si audieris me,/
80:10 non erit in te deus recens,/ neque adorabis deum alienum./
80:11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,/ qui eduxi te de terra Ægypti./ Dilata os tuum, et implebo illud./
80:12 Et non audivit populus meus vocem meam,/ et Israël non intendit mihi./
80:13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;/ ibunt in adinventionibus suis./
80:14 Si populus meus audisset me,/ Israël si in viis meis ambulasset,/
80:15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,/ et super tribulantes eos misissem manum meam./
80:16 Inimici Domini mentiti sunt ei,/ et erit tempus eorum in sæcula./
80:17 Et cibavit eos ex adipe frumenti,/ et de petra melle saturavit eos.

PSALM 81

81:1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ;/ in medio autem deos dijudicat./
81:2 Usquequo judicatis iniquitatem,/ et facies peccatorum sumitis ?/
81:3 Judicate egeno et pupillo ;/ humilem et pauperem justificate./
81:4 Eripite pauperem,/ et egenum de manu peccatoris liberate./
81:5 Nescierunt, neque intellexerunt ;/ in tenebris ambulant :/ movebuntur omnia fundamenta terræ./
81:6 Ego dixi : Dii estis,/ et filii Excelsi omnes./
81:7 Vos autem sicut homines moriemini,/ et sicut unus de principibus cadetis./
81:8 Surge, Deus, judica terram,/ quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

PSALM 82

82:1 Canticum Psalmi Asaph.
82:2 Deus, quis similis erit tibi ?/ ne taceas, neque compescaris, Deus :/
82:3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt,/ et qui oderunt te extulerunt caput./
82:4 Super populum tuum malignaverunt consilium,/ et cogitaverunt adversus sanctos tuos./
82:5 Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente,/ et non memoretur nomen Israël ultra./
82:6 Quoniam cogitaverunt unanimiter ;/ simul adversum te testamentum disposuerunt :/
82:7 tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ,/ Moab et Agareni,/
82:8 Gebal, et Ammon, et Amalec ;/ alienigenæ cum habitantibus Tyrum./
82:9 Etenim Assur venit cum illis :/ facti sunt in adjutorium filiis Lot./
82:10 Fac illis sicut Madian et Sisaræ,/ sicut Jabin in torrente Cisson./
82:11 Disperierunt in Endor ;/ facti sunt ut stercus terræ./
82:12 Pone principes eorum sicut Oreb,/ et Zeb, et Zebee, et Salmana :/ omnes principes eorum,/
82:13 qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei./
82:14 Deus meus, pone illos ut rotam,/ et sicut stipulam ante faciem venti./
82:15 Sicut ignis qui comburit silvam,/ et sicut flamma comburens montes,/
82:16 ita persequeris illos in tempestate tua,/ et in ira tua turbabis eos./
82:17 Imple facies eorum ignominia,/ et quærent nomen tuum, Domine./
82:18 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi,/ et confundantur, et pereant./
82:19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus :/ tu solus Altissimus in omni terra.

PSALM 83

83:1 In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
83:2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !/
83:3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ;/ cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum./
83:4 Etenim passer invenit sibi domum,/ et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos :/ altaria tua, Domine virtutum,/ rex meus, et Deus meus./
83:5 Beati qui habitant in domo tua, Domine ;/ in sæcula sæculorum laudabunt te./
83:6 Beatus vir cujus est auxilium abs te :/ ascensiones in corde suo disposuit,/
83:7 in valle lacrimarum, in loco quem posuit./
83:8 Etenim benedictionem dabit legislator ;/ ibunt de virtute in virtutem :/ videbitur Deus deorum in Sion./
83:9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe, Deus Jacob./
83:10 Protector noster, aspice, Deus,/ et respice in faciem christi tui./
83:11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ;/ elegi abjectus esse in domo Dei mei/ magis quam habitare in tabernaculis peccatorum./
83:12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus :/ gratiam et gloriam dabit Dominus./
83:13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia :/ Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

PSALM 84

84:1 In finem, filiis Core. Psalmus.
84:2 Benedixisti, Domine, terram tuam ;/ avertisti captivitatem Jacob./
84:3 Remisisti iniquitatem plebis tuæ ;/ operuisti omnia peccata eorum./
84:4 Mitigasti omnem iram tuam ;/ avertisti ab ira indignationis tuæ./
84:5 Converte nos, Deus salutaris noster,/ et averte iram tuam a nobis./
84:6 Numquid in æternum irasceris nobis ?/ aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?/
84:7 Deus, tu conversus vivificabis nos,/ et plebs tua lætabitur in te./
84:8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam,/ et salutare tuum da nobis./
84:9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus,/ quoniam loquetur pacem in plebem suam,/ et super sanctos suos,/ et in eos qui convertuntur ad cor./
84:10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,/ ut inhabitet gloria in terra nostra./
84:11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi ;/ justitia et pax osculatæ sunt./
84:12 Veritas de terra orta est,/ et justitia de cælo prospexit./
84:13 Etenim Dominus dabit benignitatem,/ et terra nostra dabit fructum suum./
84:14 Justitia ante eum ambulabit,/ et ponet in via gressus suos.

PSALM 85

85:1 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me,/ quoniam inops et pauper sum ego./
85:2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ;/ salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te./
85:3 Miserere mei, Domine,/ quoniam ad te clamavi tota die ;/
85:4 lætifica animam servi tui,/ quoniam ad te, Domine, animam meam levavi./
85:5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis,/ et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te./
85:6 Auribus percipe, Domine, orationem meam,/ et intende voci deprecationis meæ./
85:7 In die tribulationis meæ clamavi ad te,/ quia exaudisti me./
85:8 Non est similis tui in diis, Domine,/ et non est secundum opera tua./
85:9 Omnes gentes quascumque fecisti venient,/ et adorabunt coram te, Domine,/ et glorificabunt nomen tuum./
85:10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ;/ tu es Deus solus./
85:11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ;/ lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum./
85:12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo,/ et glorificabo nomen tuum in æternum :/
85:13 quia misericordia tua magna est super me,/ et eruisti animam meam ex inferno inferiori./
85:14 Deus, iniqui insurrexerunt super me,/ et synagoga potentium quæsierunt animam meam :/ et non proposuerunt te in conspectu suo./
85:15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ;/ patiens, et multæ misericordiæ, et verax./
85:16 Respice in me, et miserere mei ;/ da imperium tuum puero tuo,/ et salvum fac filium ancillæ tuæ./
85:17 Fac mecum signum in bonum,/ ut videant qui oderunt me, et confundantur :/ quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

PSALM 86

86:1 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;/
86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob./
86:3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !/
86:4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;/ ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,/ hi fuerunt illic./
86:5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,/ et ipse fundavit eam Altissimus ?/
86:6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,/ horum qui fuerunt in ea./
86:7 Sicut lætantium omnium/ habitatio est in te.

PSALM 87

87:1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
87:2 Domine, Deus salutis meæ,/ in die clamavi et nocte coram te./
87:3 Intret in conspectu tuo oratio mea,/ inclina aurem tuam ad precem meam./
87:4 Quia repleta est malis anima mea,/ et vita mea inferno appropinquavit./
87:5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,/ factus sum sicut homo sine adjutorio,/
87:6 inter mortuos liber ;/ sicut vulnerati dormientes in sepulchris,/ quorum non es memor amplius,/ et ipsi de manu tua repulsi sunt./
87:7 Posuerunt me in lacu inferiori,/ in tenebrosis, et in umbra mortis./
87:8 Super me confirmatus est furor tuus,/ et omnes fluctus tuos induxisti super me./
87:9 Longe fecisti notos meos a me ;/ posuerunt me abominationem sibi./ Traditus sum, et non egrediebar ;/
87:10 oculi mei languerunt præ inopia./ Clamavi ad te, Domine, tota die ;/ expandi ad te manus meas./
87:11 Numquid mortuis facies mirabilia ?/ aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?/
87:12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,/ et veritatem tuam in perditione ?/
87:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?/ et justitia tua in terra oblivionis ?/
87:14 Et ego ad te, Domine, clamavi,/ et mane oratio mea præveniet te./
87:15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;/ avertis faciem tuam a me ?/
87:16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;/ exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus./
87:17 In me transierunt iræ tuæ,/ et terrores tui conturbaverunt me :/
87:18 circumdederunt me sicut aqua tota die ;/ circumdederunt me simul./
87:19 Elongasti a me amicum et proximum,/ et notos meos a miseria.

PSALM 88

88:1 Intellectus Ethan Ezrahitæ.
88:2 Misericordias Domini in æternum cantabo ;/ in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo./
88:3 Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;/ præparabitur veritas tua in eis./
88:4 Disposui testamentum electis meis ;/ juravi David servo meo :/
88:5 Usque in æternum præparabo semen tuum,/ et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam./
88:6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;/ etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum./
88:7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;/ similis erit Deo in filiis Dei ?/
88:8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,/ magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt./
88:9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?/ potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo./
88:10 Tu dominaris potestati maris ;/ motum autem fluctuum ejus tu mitigas./
88:11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;/ in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos./
88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra :/ orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;/
88:13 aquilonem et mare tu creasti./ Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :/
88:14 tuum brachium cum potentia./ Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :/
88:15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ :/ misericordia et veritas præcedent faciem tuam./
88:16 Beatus populus qui scit jubilationem :/ Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,/
88:17 et in nomine tuo exsultabunt tota die,/ et in justitia tua exaltabuntur./
88:18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es,/ et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum./
88:19 Quia Domini est assumptio nostra,/ et sancti Israël regis nostri./
88:20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis,/ et dixisti : Posui adjutorium in potente,/ et exaltavi electum de plebe mea./
88:21 Inveni David, servum meum ;/ oleo sancto meo unxi eum./
88:22 Manus enim mea auxiliabitur ei,/ et brachium meum confortabit eum./
88:23 Nihil proficiet inimicus in eo,/ et filius iniquitatis non apponet nocere ei./
88:24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,/ et odientes eum in fugam convertam./
88:25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,/ et in nomine meo exaltabitur cornu ejus./
88:26 Et ponam in mari manum ejus,/ et in fluminibus dexteram ejus./
88:27 Ipse invocabit me : Pater meus es tu,/ Deus meus, et susceptor salutis meæ./
88:28 Et ego primogenitum ponam illum,/ excelsum præ regibus terræ./
88:29 In æternum servabo illi misericordiam meam,/ et testamentum meum fidele ipsi./
88:30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,/ et thronum ejus sicut dies cæli./
88:31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,/ et in judiciis meis non ambulaverint ;/
88:32 si justitias meas profanaverint,/ et mandata mea non custodierint :/
88:33 visitabo in virga iniquitates eorum,/ et in verberibus peccata eorum ;/
88:34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo,/ neque nocebo in veritate mea,/
88:35 neque profanabo testamentum meum :/ et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita./
88:36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :/
88:37 semen ejus in æternum manebit./ Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,/
88:38 et sicut luna perfecta in æternum,/ et testis in cælo fidelis./
88:39 Tu vero repulisti et despexisti ;/ distulisti christum tuum./
88:40 Evertisti testamentum servi tui ;/ profanasti in terra sanctuarium ejus./
88:41 Destruxisti omnes sepes ejus ;/ posuisti firmamentum ejus formidinem./
88:42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;/ factus est opprobrium vicinis suis./
88:43 Exaltasti dexteram deprimentium eum ;/ lætificasti omnes inimicos ejus./
88:44 Avertisti adjutorium gladii ejus,/ et non es auxiliatus ei in bello./
88:45 Destruxisti eum ab emundatione,/ et sedem ejus in terram collisisti./
88:46 Minorasti dies temporis ejus ;/ perfudisti eum confusione./
88:47 Usquequo, Domine, avertis in finem ?/ exardescet sicut ignis ira tua ?/
88:48 Memorare quæ mea substantia :/ numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?/
88:49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?/ eruet animam suam de manu inferi ?/
88:50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,/ sicut jurasti David in veritate tua ?/
88:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,/ quod continui in sinu meo, multarum gentium :/
88:52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;/ quod exprobraverunt commutationem christi tui./
88:53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.

PSALM 89

89:1 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis/ a generatione in generationem./
89:2 Priusquam montes fierent,/ aut formaretur terra et orbis,/ a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus./
89:3 Ne avertas hominem in humilitatem :/ et dixisti : Convertimini, filii hominum./
89:4 Quoniam mille anni ante oculos tuos/ tamquam dies hesterna quæ præteriit :/ et custodia in nocte
89:5 quæ pro nihilo habentur,/ eorum anni erunt./
89:6 Mane sicut herba transeat ;/ mane floreat, et transeat ;/ vespere decidat, induret, et arescat./
89:7 Quia defecimus in ira tua,/ et in furore tuo turbati sumus./
89:8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;/ sæculum nostrum in illuminatione vultus tui./
89:9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,/ et in ira tua defecimus./ Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;/
89:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni./ Si autem in potentatibus octoginta anni,/ et amplius eorum labor et dolor ;/ quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur./
89:11 Quis novit potestatem iræ tuæ,/ et præ timore tuo iram tuam
89:12 dinumerare ?/ Dexteram tuam sic notam fac,/ et eruditos corde in sapientia./
89:13 Convertere, Domine ; usquequo ?/ et deprecabilis esto super servos tuos./
89:14 Repleti sumus mane misericordia tua ;/ et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris./
89:15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;/ annis quibus vidimus mala./
89:16 Respice in servos tuos et in opera tua,/ et dirige filios eorum./
89:17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,/ et opera manuum nostrarum dirige super nos,/ et opus manuum nostrarum dirige.

END BOOK III