Home » Classical Catholic Library » Vulgate » PSALMS 107-150 (VULGATE)

PSALMS 107-150 (VULGATE)

Return to Vulgate index

PSALM 107

107:1 Canticum Psalmi, ipsi David.
107:2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;/ cantabo, et psallam in gloria mea./
107:3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ;/ exsurgam diluculo./
107:4 Confitebor tibi in populis, Domine,/ et psallam tibi in nationibus :/
107:5 quia magna est super cælos misericordia tua,/ et usque ad nubes veritas tua./
107:6 Exaltare super cælos, Deus,/ et super omnem terram gloria tua :/
107:7 ut liberentur dilecti tui./ Salvum fac dextera tua, et exaudi me./
107:8 Deus locutus est in sancto suo :/ Exsultabo, et dividam Sichimam ;/ et convallem tabernaculorum dimetiar./
107:9 Meus est Galaad, et meus est Manasses,/ et Ephraim susceptio capitis mei./ Juda rex meus ;
107:10 Moab lebes spei meæ :/ in Idumæam extendam calceamentum meum ;/ mihi alienigenæ amici facti sunt./
107:11 Quis deducet me in civitatem munitam ?/ quis deducet me usque in Idumæam ?/
107:12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?/ et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?/
107:13 Da nobis auxilium de tribulatione,/ quia vana salus hominis./
107:14 In Deo faciemus virtutem ;/ et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

PSALM 108

108:1 In finem. Psalmus David.
108:2 Deus, laudem meam ne tacueris,/ quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est./
108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa,/ et sermonibus odii circumdederunt me :/ et expugnaverunt me gratis./
108:4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;/ ego autem orabam./
108:5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis,/ et odium pro dilectione mea./
108:6 Constitue super eum peccatorem,/ et diabolus stet a dextris ejus./
108:7 Cum judicatur, exeat condemnatus ;/ et oratio ejus fiat in peccatum./
108:8 Fiant dies ejus pauci,/ et episcopatum ejus accipiat alter./
108:9 Fiant filii ejus orphani,/ et uxor ejus vidua./
108:10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,/ et ejiciantur de habitationibus suis./
108:11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus,/ et diripiant alieni labores ejus./
108:12 Non sit illi adjutor,/ nec sit qui misereatur pupillis ejus./
108:13 Fiant nati ejus in interitum ;/ in generatione una deleatur nomen ejus./
108:14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,/ et peccatum matris ejus non deleatur./
108:15 Fiant contra Dominum semper,/ et dispereat de terra memoria eorum :/
108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,/
108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum,/ et compunctum corde, mortificare./
108:18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;/ et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo./ Et induit maledictionem sicut vestimentum ;/ et intravit sicut aqua in interiora ejus,/ et sicut oleum in ossibus ejus./
108:19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,/ et sicut zona qua semper præcingitur./
108:20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,/ et qui loquuntur mala adversus animam meam./
108:21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,/ quia suavis est misericordia tua./
108:22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum,/ et cor meum conturbatum est intra me./
108:23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum,/ et excussus sum sicut locustæ./
108:24 Genua mea infirmata sunt a jejunio,/ et caro mea immutata est propter oleum./
108:25 Et ego factus sum opprobrium illis ;/ viderunt me, et moverunt capita sua./
108:26 Adjuva me, Domine Deus meus ;/ salvum me fac secundum misericordiam tuam./
108:27 Et sciant quia manus tua hæc,/ et tu, Domine, fecisti eam./
108:28 Maledicent illi, et tu benedices :/ qui insurgunt in me confundantur ;/ servus autem tuus lætabitur./
108:29 Induantur qui detrahunt mihi pudore,/ et operiantur sicut diploide confusione sua./
108:30 Confitebor Domino nimis in ore meo,/ et in medio multorum laudabo eum :/
108:31 quia astitit a dextris pauperis,/ ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

PSALM 109

109:1 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo :/ Sede a dextris meis,/ donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum./
109:2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion :/ dominare in medio inimicorum tuorum./
109:3 Tecum principium in die virtutis tuæ/ in splendoribus sanctorum :/ ex utero, ante luciferum, genui te./
109:4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum :/ Tu es sacerdos in æternum/ secundum ordinem Melchisedech./
109:5 Dominus a dextris tuis ;/ confregit in die iræ suæ reges./
109:6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas ;/ conquassabit capita in terra multorum./
109:7 De torrente in via bibet ;/ propterea exaltabit caput.

PSALM 110

110:1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,/ in consilio justorum, et congregatione./
110:2 Magna opera Domini :/ exquisita in omnes voluntates ejus./
110:3 Confessio et magnificentia opus ejus,/ et justitia ejus manet in sæculum sæculi./
110:4 Memoriam fecit mirabilium suorum,/ misericors et miserator Dominus./
110:5 Escam dedit timentibus se ;/ memor erit in sæculum testamenti sui./
110:6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,/
110:7 ut det illis hæreditatem gentium./ Opera manuum ejus veritas et judicium./
110:8 Fidelia omnia mandata ejus,/ confirmata in sæculum sæculi,/ facta in veritate et æquitate./
110:9 Redemptionem misit populo suo ;/ mandavit in æternum testamentum suum./ Sanctum et terribile nomen ejus./
110:10 Initium sapientiæ timor Domini ;/ intellectus bonus omnibus facientibus eum :/ laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

PSALM 11

111:1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum :/ in mandatis ejus volet nimis./
111:2 Potens in terra erit semen ejus ;/ generatio rectorum benedicetur./
111:3 Gloria et divitiæ in domo ejus,/ et justitia ejus manet in sæculum sæculi./
111:4 Exortum est in tenebris lumen rectis :/ misericors, et miserator, et justus./
111:5 Jucundus homo qui miseretur et commodat ;/ disponet sermones suos in judicio :/
111:6 quia in æternum non commovebitur./
111:7 In memoria æterna erit justus ;/ ab auditione mala non timebit./ Paratum cor ejus sperare in Domino,/
111:8 confirmatum est cor ejus ;/ non commovebitur donec despiciat inimicos suos./
111:9 Dispersit, dedit pauperibus ;/ justitia ejus manet in sæculum sæculi :/ cornu ejus exaltabitur in gloria./
111:10 Peccator videbit, et irascetur ;/ dentibus suis fremet et tabescet :/ desiderium peccatorum peribit.

PSALM 112

112:1 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ;/ laudate nomen Domini./
112:2 Sit nomen Domini benedictum/ ex hoc nunc et usque in sæculum./
112:3 A solis ortu usque ad occasum/ laudabile nomen Domini./
112:4 Excelsus super omnes gentes Dominus,/ et super cælos gloria ejus./
112:5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,/
112:6 et humilia respicit in cælo et in terra ?/
112:7 Suscitans a terra inopem,/ et de stercore erigens pauperem :/
112:8 ut collocet eum cum principibus,/ cum principibus populi sui./
112:9 Qui habitare facit sterilem in domo,/ matrem filiorum lætantem.

PSALM 113

113:1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto,/ domus Jacob de populo barbaro,/
113:2 facta est Judæa sanctificatio ejus ;/ Israël potestas ejus./
113:3 Mare vidit, et fugit ;/ Jordanis conversus est retrorsum./
113:4 Montes exsultaverunt ut arietes,/ et colles sicut agni ovium./
113:5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ?/ et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?/
113:6 montes, exsultastis sicut arietes ?/ et colles, sicut agni ovium ?/
113:7 A facie Domini mota est terra,/ a facie Dei Jacob :/
113:8 qui convertit petram in stagna aquarum,/ et rupem in fontes aquarum./
113:9 Non nobis, Domine, non nobis,/ sed nomini tuo da gloriam :/
113:10 super misericordia tua et veritate tua ;/ nequando dicant gentes :/ Ubi est Deus eorum ?/
113:11 Deus autem noster in cælo ;/ omnia quæcumque voluit fecit./
113:12 Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./
113:13 Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./
113:14 Aures habent, et non audient ;/ nares habent, et non odorabunt./
113:15 Manus habent, et non palpabunt ;/ pedes habent, et non ambulabunt ;/ non clamabunt in gutture suo./
113:16 Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./
113:17 Domus Israël speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./
113:18 Domus Aaron speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./
113:19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est./
113:20 Dominus memor fuit nostri,/ et benedixit nobis./ Benedixit domui Israël ;/ benedixit domui Aaron./
113:21 Benedixit omnibus qui timent Dominum,/ pusillis cum majoribus./
113:22 Adjiciat Dominus super vos,/ super vos et super filios vestros./
113:23 Benedicti vos a Domino,/ qui fecit cælum et terram./
113:24 Cælum cæli Domino ;/ terram autem dedit filiis hominum./
113:25 Non mortui laudabunt te, Domine,/ neque omnes qui descendunt in infernum :/
113:26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.

PSALM 114

114:1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus/ vocem orationis meæ./
114:2 Quia inclinavit aurem suam mihi,/ et in diebus meis invocabo./
114:3 Circumdederunt me dolores mortis ;/ et pericula inferni invenerunt me./ Tribulationem et dolorem inveni,/
114:4 et nomen Domini invocavi :/ o Domine, libera animam meam./
114:5 Misericors Dominus et justus,/ et Deus noster miseretur./
114:6 Custodiens parvulos Dominus ;/ humiliatus sum, et liberavit me./
114:7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,/ quia Dominus benefecit tibi :/
114:8 quia eripuit animam meam de morte,/ oculos meos a lacrimis,/ pedes meos a lapsu./
114:9 Placebo Domino in regione vivorum.

PSALM 115

115:1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ;/ ego autem humiliatus sum nimis./
115:2 Ego dixi in excessu meo :/ Omnis homo mendax./
115:3 Quid retribuam Domino/ pro omnibus quæ retribuit mihi ?/
115:4 Calicem salutaris accipiam,/ et nomen Domini invocabo./
115:5 Vota mea Domino reddam/ coram omni populo ejus./
115:6 Pretiosa in conspectu Domini/ mors sanctorum ejus./
115:7 O Domine, quia ego servus tuus ;/ ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ./ Dirupisti vincula mea :/
115:8 tibi sacrificabo hostiam laudis,/ et nomen Domini invocabo./
115:9 Vota mea Domino reddam/ in conspectu omnis populi ejus ;/
115:10 in atriis domus Domini,/ in medio tui, Jerusalem.

PSALM 116

116:1 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ;/ laudate eum, omnes populi./
116:2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus,/ et veritas Domini manet in æternum.

PSALM 117

117:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./
117:2 Dicat nunc Israël : Quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./
117:3 Dicat nunc domus Aaron :/ Quoniam in sæculum misericordia ejus./
117:4 Dicant nunc qui timent Dominum :/ Quoniam in sæculum misericordia ejus./
117:5 De tribulatione invocavi Dominum,/ et exaudivit me in latitudine Dominus./
117:6 Dominus mihi adjutor ;/ non timebo quid faciat mihi homo./
117:7 Dominus mihi adjutor,/ et ego despiciam inimicos meos./
117:8 Bonum est confidere in Domino,/ quam confidere in homine./
117:9 Bonum est sperare in Domino,/ quam sperare in principibus./
117:10 Omnes gentes circuierunt me,/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./
117:11 Circumdantes circumdederunt me,/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./
117:12 Circumdederunt me sicut apes,/ et exarserunt sicut ignis in spinis :/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./
117:13 Impulsus eversus sum, ut caderem,/ et Dominus suscepit me./
117:14 Fortitudo mea et laus mea Dominus,/ et factus est mihi in salutem./
117:15 Vox exsultationis et salutis/ in tabernaculis justorum./
117:16 Dextera Domini fecit virtutem ;/ dextera Domini exaltavit me :/ dextera Domini fecit virtutem./
117:17 Non moriar, sed vivam,/ et narrabo opera Domini./
117:18 Castigans castigavit me Dominus,/ et morti non tradidit me./
117:19 Aperite mihi portas justitiæ :/ ingressus in eas confitebor Domino./
117:20 Hæc porta Domini :/ justi intrabunt in eam./
117:21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me,/ et factus es mihi in salutem./
117:22 Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,/ hic factus est in caput anguli./
117:23 A Domino factum est istud,/ et est mirabile in oculis nostris./
117:24 Hæc est dies quam fecit Dominus ;/ exsultemus, et lætemur in ea./
117:25 O Domine, salvum me fac ;/ o Domine, bene prosperare./
117:26 Benedictus qui venit in nomine Domini :/ benediximus vobis de domo Domini./
117:27 Deus Dominus, et illuxit nobis./ Constituite diem solemnem in condensis,/ usque ad cornu altaris./
117:28 Deus meus es tu, et confitebor tibi ;/ Deus meus es tu, et exaltabo te./ Confitebor tibi quoniam exaudisti me,/ et factus es mihi in salutem./
117:29 Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus.

PSALM 118

118:1 Alleluja. <Aleph>Beati immaculati in via,/ qui ambulant in lege Domini./
118:2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ;/ in toto corde exquirunt eum./
118:3 Non enim qui operantur iniquitatem/ in viis ejus ambulaverunt./
118:4 Tu mandasti mandata tua/ custodiri nimis./
118:5 Utinam dirigantur viæ meæ/ ad custodiendas justificationes tuas./
118:6 Tunc non confundar,/ cum perspexero in omnibus mandatis tuis./
118:7 Confitebor tibi in directione cordis,/ in eo quod didici judicia justitiæ tuæ./
118:8 Justificationes tuas custodiam ;/ non me derelinquas usquequaque./
118:9 <Beth>In quo corrigit adolescentior viam suam ?/ in custodiendo sermones tuos./
118:10 In toto corde meo exquisivi te ;/ ne repellas me a mandatis tuis./
118:11 In corde meo abscondi eloquia tua,/ ut non peccem tibi./
118:12 Benedictus es, Domine ;/ doce me justificationes tuas./
118:13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui./
118:14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum,/ sicut in omnibus divitiis./
118:15 In mandatis tuis exercebor,/ et considerabo vias tuas./
118:16 In justificationibus tuis meditabor :/ non obliviscar sermones tuos./
118:17 <Ghimel>Retribue servo tuo, vivifica me,/ et custodiam sermones tuos./
118:18 Revela oculos meos,/ et considerabo mirabilia de lege tua./
118:19 Incola ego sum in terra :/ non abscondas a me mandata tua./
118:20 Concupivit anima mea/ desiderare justificationes tuas in omni tempore./
118:21 Increpasti superbos ;/ maledicti qui declinant a mandatis tuis./
118:22 Aufer a me opprobrium et contemptum,/ quia testimonia tua exquisivi./
118:23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;/ servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis./
118:24 Nam et testimonia tua meditatio mea est,/ et consilium meum justificationes tuæ./
118:25 <Daleth>Adhæsit pavimento anima mea :/ vivifica me secundum verbum tuum./
118:26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;/ doce me justificationes tuas./
118:27 Viam justificationum tuarum instrue me,/ et exercebor in mirabilibus tuis./
118:28 Dormitavit anima mea præ tædio :/ confirma me in verbis tuis./
118:29 Viam iniquitatis amove a me,/ et de lege tua miserere mei./
118:30 Viam veritatis elegi ;/ judicia tua non sum oblitus./
118:31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine ;/ noli me confundere./
118:32 Viam mandatorum tuorum cucurri,/ cum dilatasti cor meum./
118:33 <He>Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,/ et exquiram eam semper./
118:34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,/ et custodiam illam in toto corde meo./
118:35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum,/ quia ipsam volui./
118:36 Inclina cor meum in testimonia tua,/ et non in avaritiam./
118:37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ;/ in via tua vivifica me./
118:38 Statue servo tuo eloquium tuum/ in timore tuo./
118:39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,/ quia judicia tua jucunda./
118:40 Ecce concupivi mandata tua :/ in æquitate tua vivifica me./
118:41 <Vau>Et veniat super me misericordia tua, Domine ;/ salutare tuum secundum eloquium tuum./
118:42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,/ quia speravi in sermonibus tuis./
118:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,/ quia in judiciis tuis supersperavi./
118:44 Et custodiam legem tuam semper,/ in sæculum et in sæculum sæculi./
118:45 Et ambulabam in latitudine,/ quia mandata tua exquisivi./
118:46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,/ et non confundebar./
118:47 Et meditabar in mandatis tuis,/ quæ dilexi./
118:48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi,/ et exercebar in justificationibus tuis./
118:49 <Zain>Memor esto verbi tui servo tuo,/ in quo mihi spem dedisti./
118:50 Hæc me consolata est in humilitate mea,/ quia eloquium tuum vivificavit me./
118:51 Superbi inique agebant usquequaque ;/ a lege autem tua non declinavi./
118:52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,/ et consolatus sum./
118:53 Defectio tenuit me,/ pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam./
118:54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ/ in loco peregrinationis meæ./
118:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine,/ et custodivi legem tuam./
118:56 Hæc facta est mihi,/ quia justificationes tuas exquisivi./
118:57 <Heth>Portio mea, Domine,/ dixi custodire legem tuam./
118:58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;/ miserere mei secundum eloquium tuum./
118:59 Cogitavi vias meas,/ et converti pedes meos in testimonia tua./
118:60 Paratus sum, et non sum turbatus,/ ut custodiam mandata tua./
118:61 Funes peccatorum circumplexi sunt me,/ et legem tuam non sum oblitus./
118:62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi,/ super judicia justificationis tuæ./
118:63 Particeps ego sum omnium timentium te,/ et custodientium mandata tua./
118:64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ;/ justificationes tuas doce me./
118:65 <Teth>Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,/ secundum verbum tuum./
118:66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,/ quia mandatis tuis credidi./
118:67 Priusquam humiliarer ego deliqui :/ propterea eloquium tuum custodivi./
118:68 Bonus es tu, et in bonitate tua/ doce me justificationes tuas./
118:69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ;/ ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua./
118:70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ;/ ego vero legem tuam meditatus sum./
118:71 Bonum mihi quia humiliasti me,/ ut discam justificationes tuas./
118:72 Bonum mihi lex oris tui,/ super millia auri et argenti./
118:73 <Jod>Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :/ da mihi intellectum, et discam mandata tua./
118:74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur,/ quia in verba tua supersperavi./
118:75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,/ et in veritate tua humiliasti me./
118:76 Fiat misericordia tua ut consoletur me,/ secundum eloquium tuum servo tuo./
118:77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,/ quia lex tua meditatio mea est./
118:78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;/ ego autem exercebor in mandatis tuis./
118:79 Convertantur mihi timentes te,/ et qui noverunt testimonia tua./
118:80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,/ ut non confundar./
118:81 <Caph>Defecit in salutare tuum anima mea,/ et in verbum tuum supersperavi./
118:82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,/ dicentes : Quando consolaberis me ?/
118:83 Quia factus sum sicut uter in pruina ;/ justificationes tuas non sum oblitus./
118:84 Quot sunt dies servi tui ?/ quando facies de persequentibus me judicium ?/
118:85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes,/ sed non ut lex tua./
118:86 Omnia mandata tua veritas :/ inique persecuti sunt me, adjuva me./
118:87 Paulominus consummaverunt me in terra ;/ ego autem non dereliqui mandata tua./
118:88 Secundum misericordiam tuam vivifica me,/ et custodiam testimonia oris tui./
118:89 <Lamed>In æternum, Domine,/ verbum tuum permanet in cælo./
118:90 In generationem et generationem veritas tua ;/ fundasti terram, et permanet./
118:91 Ordinatione tua perseverat dies,/ quoniam omnia serviunt tibi./
118:92 Nisi quod lex tua meditatio mea est,/ tunc forte periissem in humilitate mea./
118:93 In æternum non obliviscar justificationes tuas,/ quia in ipsis vivificasti me./
118:94 Tuus sum ego ; salvum me fac :/ quoniam justificationes tuas exquisivi./
118:95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;/ testimonia tua intellexi./
118:96 Omnis consummationis vidi finem,/ latum mandatum tuum nimis./
118:97 <Mem>Quomodo dilexi legem tuam, Domine !/ tota die meditatio mea est./
118:98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,/ quia in æternum mihi est./
118:99 Super omnes docentes me intellexi,/ quia testimonia tua meditatio mea est./
118:100 Super senes intellexi,/ quia mandata tua quæsivi./
118:101 Ab omni via mala prohibui pedes meos,/ ut custodiam verba tua./
118:102 A judiciis tuis non declinavi,/ quia tu legem posuisti mihi./
118:103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !/ super mel ori meo./
118:104 A mandatis tuis intellexi ;/ propterea odivi omnem viam iniquitatis./
118:105 <Nun>Lucerna pedibus meis verbum tuum,/ et lumen semitis meis./
118:106 Juravi et statui/ custodire judicia justitiæ tuæ./
118:107 Humiliatus sum usquequaque, Domine ;/ vivifica me secundum verbum tuum./
118:108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,/ et judicia tua doce me./
118:109 Anima mea in manibus meis semper,/ et legem tuam non sum oblitus./
118:110 Posuerunt peccatores laqueum mihi,/ et de mandatis tuis non erravi./
118:111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum,/ quia exsultatio cordis mei sunt./
118:112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum,/ propter retributionem./
118:113 <Samech>Iniquos odio habui,/ et legem tuam dilexi./
118:114 Adjutor et susceptor meus es tu,/ et in verbum tuum supersperavi./
118:115 Declinate a me, maligni,/ et scrutabor mandata Dei mei./
118:116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,/ et non confundas me ab exspectatione mea./
118:117 Adjuva me, et salvus ero,/ et meditabor in justificationibus tuis semper./
118:118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,/ quia injusta cogitatio eorum./
118:119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ;/ ideo dilexi testimonia tua./
118:120 Confige timore tuo carnes meas ;/ a judiciis enim tuis timui./
118:121 <Ain>Feci judicium et justitiam :/ non tradas me calumniantibus me./
118:122 Suscipe servum tuum in bonum :/ non calumnientur me superbi./
118:123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum,/ et in eloquium justitiæ tuæ./
118:124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,/ et justificationes tuas doce me./
118:125 Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,/ ut sciam testimonia tua./
118:126 Tempus faciendi, Domine :/ dissipaverunt legem tuam./
118:127 Ideo dilexi mandata tua/ super aurum et topazion./
118:128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;/ omnem viam iniquam odio habui./
118:129 <Phe>Mirabilia testimonia tua :/ ideo scrutata est ea anima mea./
118:130 Declaratio sermonum tuorum illuminat,/ et intellectum dat parvulis./
118:131 Os meum aperui, et attraxi spiritum :/ quia mandata tua desiderabam./
118:132 Aspice in me, et miserere mei,/ secundum judicium diligentium nomen tuum./
118:133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,/ et non dominetur mei omnis injustitia./
118:134 Redime me a calumniis hominum/ ut custodiam mandata tua./
118:135 Faciem tuam illumina super servum tuum,/ et doce me justificationes tuas./
118:136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,/ quia non custodierunt legem tuam./
118:137 <Sade>Justus es, Domine,/ et rectum judicium tuum./
118:138 Mandasti justitiam testimonia tua,/ et veritatem tuam nimis./
118:139 Tabescere me fecit zelus meus,/ quia obliti sunt verba tua inimici mei./
118:140 Ignitum eloquium tuum vehementer,/ et servus tuus dilexit illud./
118:141 Adolescentulus sum ego et contemptus ;/ justificationes tuas non sum oblitus./
118:142 Justitia tua, justitia in æternum,/ et lex tua veritas./
118:143 Tribulatio et angustia invenerunt me ;/ mandata tua meditatio mea est./
118:144 Æquitas testimonia tua in æternum :/ intellectum da mihi, et vivam./
118:145 <Coph>Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;/ justificationes tuas requiram./
118:146 Clamavi ad te ; salvum me fac :/ ut custodiam mandata tua./
118:147 Præveni in maturitate, et clamavi :/ quia in verba tua supersperavi./
118:148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,/ ut meditarer eloquia tua./
118:149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,/ et secundum judicium tuum vivifica me./
118:150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :/ a lege autem tua longe facti sunt./
118:151 Prope es tu, Domine,/ et omnes viæ tuæ veritas./
118:152 Initio cognovi de testimoniis tuis,/ quia in æternum fundasti ea./
118:153 <Res>Vide humilitatem meam, et eripe me,/ quia legem tuam non sum oblitus./
118:154 Judica judicium meum, et redime me :/ propter eloquium tuum vivifica me./
118:155 Longe a peccatoribus salus,/ quia justificationes tuas non exquisierunt./
118:156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;/ secundum judicium tuum vivifica me./
118:157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;/ a testimoniis tuis non declinavi./
118:158 Vidi prævaricantes et tabescebam,/ quia eloquia tua non custodierunt./
118:159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :/ in misericordia tua vivifica me./
118:160 Principium verborum tuorum veritas ;/ in æternum omnia judicia justitiæ tuæ./
118:161 <Sin>Principes persecuti sunt me gratis,/ et a verbis tuis formidavit cor meum./
118:162 Lætabor ego super eloquia tua,/ sicut qui invenit spolia multa./
118:163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,/ legem autem tuam dilexi./
118:164 Septies in die laudem dixi tibi,/ super judicia justitiæ tuæ./
118:165 Pax multa diligentibus legem tuam,/ et non est illis scandalum./
118:166 Exspectabam salutare tuum, Domine,/ et mandata tua dilexi./
118:167 Custodivit anima mea testimonia tua,/ et dilexit ea vehementer./
118:168 Servavi mandata tua et testimonia tua,/ quia omnes viæ meæ in conspectu tuo./
118:169 <Tau>Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;/ juxta eloquium tuum da mihi intellectum./
118:170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ;/ secundum eloquium tuum eripe me./
118:171 Eructabunt labia mea hymnum,/ cum docueris me justificationes tuas./
118:172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,/ quia omnia mandata tua æquitas./
118:173 Fiat manus tua ut salvet me,/ quoniam mandata tua elegi./
118:174 Concupivi salutare tuum, Domine,/ et lex tua meditatio mea est./
118:175 Vivet anima mea, et laudabit te,/ et judicia tua adjuvabunt me./
118:176 Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum,/ quia mandata tua non sum oblitus.

PSALM 119

119:1 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi,/ et exaudivit me./
119:2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis/ et a lingua dolosa./
119:3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi/ ad linguam dolosam ?/
119:4 Sagittæ potentis acutæ,/ cum carbonibus desolatoriis./
119:5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est !/ habitavi cum habitantibus Cedar ;/
119:6 multum incola fuit anima mea./
119:7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ;/ cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

PSALM 120

120:1 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes,/ unde veniet auxilium mihi./
120:2 Auxilium meum a Domino,/ qui fecit cælum et terram./
120:3 Non det in commotionem pedem tuum,/ neque dormitet qui custodit te./
120:4 Ecce non dormitabit neque dormiet/ qui custodit Israël./
120:5 Dominus custodit te ;/ Dominus protectio tua super manum dexteram tuam./
120:6 Per diem sol non uret te,/ neque luna per noctem./
120:7 Dominus custodit te ab omni malo ;/ custodiat animam tuam Dominus./
120:8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.

PSALM 121

121:1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :/ In domum Domini ibimus./
121:2 Stantes erant pedes nostri/ in atriis tuis, Jerusalem./
121:3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,/ cujus participatio ejus in idipsum./
121:4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :/ testimonium Israël,/ ad confitendum nomini Domini./
121:5 Quia illic sederunt sedes in judicio,/ sedes super domum David./
121:6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,/ et abundantia diligentibus te./
121:7 Fiat pax in virtute tua,/ et abundantia in turribus tuis./
121:8 Propter fratres meos et proximos meos,/ loquebar pacem de te./
121:9 Propter domum Domini Dei nostri,/ quæsivi bona tibi.

PSALM 122

122:1 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos,/ qui habitas in cælis./
122:2 Ecce sicut oculi servorum/ in manibus dominorum suorum ;/ sicut oculi ancillæ/ in manibus dominæ suæ :/ ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,/ donec misereatur nostri./
122:3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri,/ quia multum repleti sumus despectione ;/
122:4 quia multum repleta est anima nostra/ opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

PSALM 123

123:1 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis,/ dicat nunc Israël,/
123:2 nisi quia Dominus erat in nobis :/ cum exsurgerent homines in nos,/
123:3 forte vivos deglutissent nos ;/ cum irasceretur furor eorum in nos,/
123:4 forsitan aqua absorbuisset nos ;/
123:5 torrentem pertransivit anima nostra ;/ forsitan pertransisset anima nostra/ aquam intolerabilem./
123:6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos/ in captionem dentibus eorum./
123:7 Anima nostra sicut passer erepta est/ de laqueo venantium ;/ laqueus contritus est,/ et nos liberati sumus./
123:8 Adjutorium nostrum in nomine Domini,/ qui fecit cælum et terram.

PSALM 124

124:1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :/ non commovebitur in æternum,/ qui habitat
124:2 in Jerusalem./ Montes in circuitu ejus ;/ et Dominus in circuitu populi sui,/ ex hoc nunc et usque in sæculum./
124:3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum/ super sortem justorum :/ ut non extendant justi/ ad iniquitatem manus suas,/
124:4 benefac, Domine, bonis,/ et rectis corde./
124:5 Declinantes autem in obligationes,/ adducet Dominus cum operantibus iniquitatem./ Pax super Israël !

PSALM 125

125:1 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion,/ facti sumus sicut consolati./
125:2 Tunc repletum est gaudio os nostrum,/ et lingua nostra exsultatione./ Tunc dicent inter gentes :/ Magnificavit Dominus facere cum eis./
125:3 Magnificavit Dominus facere nobiscum ;/ facti sumus lætantes./
125:4 Converte, Domine, captivitatem nostram,/ sicut torrens in austro./
125:5 Qui seminant in lacrimis,/ in exsultatione metent./
125:6 Euntes ibant et flebant,/ mittentes semina sua./ Venientes autem venient cum exsultatione,/ portantes manipulos suos.

PSALM 126

126:1 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum,/ in vanum laboraverunt qui ædificant eam./ Nisi Dominus custodierit civitatem,/ frustra vigilat qui custodit eam./
126:2 Vanum est vobis ante lucem surgere :/ surgite postquam sederitis,/ qui manducatis panem doloris./ Cum dederit dilectis suis somnum,/
126:3 ecce hæreditas Domini, filii ;/ merces, fructus ventris./
126:4 Sicut sagittæ in manu potentis,/ ita filii excussorum./
126:5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis :/ non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

PSALM 127

127:1 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum,/ qui ambulant in viis ejus./
127:2 Labores manuum tuarum quia manducabis :/ beatus es, et bene tibi erit./
127:3 Uxor tua sicut vitis abundans/ in lateribus domus tuæ ;/ filii tui sicut novellæ olivarum/ in circuitu mensæ tuæ./
127:4 Ecce sic benedicetur homo/ qui timet Dominum./
127:5 Benedicat tibi Dominus ex Sion,/ et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ./
127:6 Et videas filios filiorum tuorum :/ pacem super Israël.

PSALM 128

128:1 Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea,/ dicat nunc Israël ;/
128:2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea :/ etenim non potuerunt mihi./
128:3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ;/ prolongaverunt iniquitatem suam./
128:4 Dominus justus/ concidit cervices peccatorum./
128:5 Confundantur, et convertantur retrorsum/ omnes qui oderunt Sion./
128:6 Fiant sicut fœnum tectorum,/ quod priusquam evellatur exaruit :/
128:7 de quo non implevit manum suam qui metit,/ et sinum suum qui manipulos colligit./
128:8 Et non dixerunt qui præteribant :/ Benedictio Domini super vos./ Benediximus vobis in nomine Domini.

PSALM 129

129:1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ;/
129:2 Domine, exaudi vocem meam./ Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ./
129:3 Si iniquitates observaveris, Domine,/ Domine, quis sustinebit ?/
129:4 Quia apud te propitiatio est ;/ et propter legem tuam sustinui te, Domine./ Sustinuit anima mea in verbo ejus :/
129:5 speravit anima mea in Domino./
129:6 A custodia matutina usque ad noctem,/ speret Israël in Domino./
129:7 Quia apud Dominum misericordia,/ et copiosa apud eum redemptio./
129:8 Et ipse redimet Israël/ ex omnibus iniquitatibus ejus.

PSALM 130

130:1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum,/ neque elati sunt oculi mei,/ neque ambulavi in magnis,/ neque in mirabilibus super me./
130:2 Si non humiliter sentiebam,/ sed exaltavi animam meam :/ sicut ablactatus est super matre sua,/ ita retributio in anima mea./
130:3 Speret Israël in Domino,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.

PSALM 131

131:1 Canticum graduum. Memento, Domine, David,/ et omnis mansuetudinis ejus :/
131:2 sicut juravit Domino ;/ votum vovit Deo Jacob :/
131:3 Si introiero in tabernaculum domus meæ ;/ si ascendero in lectum strati mei ;/
131:4 si dedero somnum oculis meis,/ et palpebris meis dormitationem,/
131:5 et requiem temporibus meis,/ donec inveniam locum Domino,/ tabernaculum Deo Jacob./
131:6 Ecce audivimus eam in Ephrata ;/ invenimus eam in campis silvæ./
131:7 Introibimus in tabernaculum ejus ;/ adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus./
131:8 Surge, Domine, in requiem tuam,/ tu et arca sanctificationis tuæ./
131:9 Sacerdotes tui induantur justitiam,/ et sancti tui exsultent./
131:10 Propter David servum tuum/ non avertas faciem christi tui./
131:11 Juravit Dominus David veritatem,/ et non frustrabitur eam :/ De fructu ventris tui/ ponam super sedem tuam./
131:12 Si custodierint filii tui testamentum meum,/ et testimonia mea hæc quæ docebo eos,/ et filii eorum usque in sæculum/ sedebunt super sedem tuam./
131:13 Quoniam elegit Dominus Sion :/ elegit eam in habitationem sibi./
131:14 Hæc requies mea in sæculum sæculi ;/ hic habitabo, quoniam elegi eam./
131:15 Viduam ejus benedicens benedicam ;/ pauperes ejus saturabo panibus./
131:16 Sacerdotes ejus induam salutari,/ et sancti ejus exsultatione exsultabunt./
131:17 Illuc producam cornu David ;/ paravi lucernam christo meo./
131:18 Inimicos ejus induam confusione ;/ super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

PSALM 132

132:1 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum,/ habitare fratres in unum !/
132:2 Sicut unguentum in capite,/ quod descendit in barbam, barbam Aaron,/ quod descendit in oram vestimenti ejus ;/
132:3 sicut ros Hermon,/ qui descendit in montem Sion./ Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,/ et vitam usque in sæculum.

PSALM 133


133:1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini :/ qui statis in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri./
133:2 In noctibus extollite manus vestras in sancta,/ et benedicite Dominum./
133:3 Benedicat te Dominus ex Sion,/ qui fecit cælum et terram.

PSALM 134

134:1 Alleluja. Laudate nomen Domini ;/ laudate, servi, Dominum :/
134:2 qui statis in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri./
134:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;/ psallite nomini ejus, quoniam suave./
134:4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;/ Israël in possessionem sibi./
134:5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,/ et Deus noster præ omnibus diis./
134:6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,/ in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis./
134:7 Educens nubes ab extremo terræ,/ fulgura in pluviam fecit ;/ qui producit ventos de thesauris suis./
134:8 Qui percussit primogenita Ægypti,/ ab homine usque ad pecus./
134:9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :/ in Pharaonem, et in omnes servos ejus./
134:10 Qui percussit gentes multas,/ et occidit reges fortes :/
134:11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,/ et omnia regna Chanaan :/
134:12 et dedit terram eorum hæreditatem,/ hæreditatem Israël populo suo./
134:13 Domine, nomen tuum in æternum ;/ Domine, memoriale tuum in generationem et generationem./
134:14 Quia judicabit Dominus populum suum,/ et in servis suis deprecabitur./
134:15 Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./
134:16 Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./
134:17 Aures habent, et non audient ;/ neque enim est spiritus in ore ipsorum./
134:18 Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./
134:19 Domus Israël, benedicite Domino ;/ domus Aaron, benedicite Domino./
134:20 Domus Levi, benedicite Domino ;/ qui timetis Dominum, benedicite Domino./
134:21 Benedictus Dominus ex Sion,/ qui habitat in Jerusalem.

PSALM 135

135:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:2 Confitemini Deo deorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:3 Confitemini Domino dominorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:4 Qui facit mirabilia magna solus,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:5 Qui fecit cælos in intellectu,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:6 Qui firmavit terram super aquas,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:7 Qui fecit luminaria magna,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/
135:8 solem in potestatem diei,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
135:9 lunam et stellas in potestatem noctis,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:11 Qui eduxit Israël de medio eorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus,/
135:12 in manu potenti et brachio excelso,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
135:14 et eduxit Israël per medium ejus,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
135:15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:16 Qui traduxit populum suum per desertum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:17 Qui percussit reges magnos,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
135:18 et occidit reges fortes,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/
135:19 Sehon, regem Amorrhæorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
135:20 et Og, regem Basan,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/
135:21 et dedit terram eorum hæreditatem,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
135:22 hæreditatem Israël, servo suo,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
135:24 et redemit nos ab inimicis nostris,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:25 Qui dat escam omni carni,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
135:26 Confitemini Deo cæli,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ Confitemini Domino dominorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus.

PSALM 136

136:1 Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus,/ cum recordaremur Sion./
136:2 In salicibus in medio ejus/ suspendimus organa nostra :/
136:3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos,/ verba cantionum ;/ et qui abduxerunt nos :/ Hymnum cantate nobis de canticis Sion./
136:4 Quomodo cantabimus canticum Domini/ in terra aliena ?/
136:5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem,/ oblivioni detur dextera mea./
136:6 Adhæreat lingua mea faucibus meis,/ si non meminero tui ;/ si non proposuero Jerusalem/ in principio lætitiæ meæ./
136:7 Memor esto, Domine, filiorum Edom,/ in die Jerusalem :/ qui dicunt : Exinanite, exinanite/ usque ad fundamentum in ea./
136:8 Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi/ retributionem tuam quam retribuisti nobis./
136:9 Beatus qui tenebit,/ et allidet parvulos tuos ad petram.

PSALM 137

137:1 Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,/ quoniam audisti verba oris mei./ In conspectu angelorum psallam tibi ;/
137:2 adorabo ad templum sanctum tuum,/ et confitebor nomini tuo :/ super misericordia tua et veritate tua ;/ quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum./
137:3 In quacumque die invocavero te, exaudi me ;/ multiplicabis in anima mea virtutem./
137:4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ,/ quia audierunt omnia verba oris tui./
137:5 Et cantent in viis Domini,/ quoniam magna est gloria Domini ;/
137:6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit,/ et alta a longe cognoscit./
137:7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ;/ et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam,/ et salvum me fecit dextera tua./
137:8 Dominus retribuet pro me./ Domine, misericordia tua in sæculum ;/ opera manuum tuarum ne despicias.

PSALM 138

138:1 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;/
138:2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam./
138:3 Intellexisti cogitationes meas de longe ;/ semitam meam et funiculum meum investigasti :/
138:4 et omnes vias meas prævidisti,/ quia non est sermo in lingua mea./
138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,/ novissima et antiqua./ Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam./
138:6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ;/ confortata est, et non potero ad eam./
138:7 Quo ibo a spiritu tuo ?/ et quo a facie tua fugiam ?/
138:8 Si ascendero in cælum, tu illic es ;/ si descendero in infernum, ades./
138:9 Si sumpsero pennas meas diluculo,/ et habitavero in extremis maris,/
138:10 etenim illuc manus tua deducet me,/ et tenebit me dextera tua./
138:11 Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;/ et nox illuminatio mea in deliciis meis./
138:12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te,/ et nox sicut dies illuminabitur :/ sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus./
138:13 Quia tu possedisti renes meos ;/ suscepisti me de utero matris meæ./
138:14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;/ mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis./
138:15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;/ et substantia mea in inferioribus terræ./
138:16 Imperfectum meum viderunt oculi tui,/ et in libro tuo omnes scribentur./ Dies formabuntur, et nemo in eis./
138:17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;/ nimis confortatus est principatus eorum./
138:18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur./ Exsurrexi, et adhuc sum tecum./
138:19 Si occideris, Deus, peccatores,/ viri sanguinum, declinate a me :/
138:20 quia dicitis in cogitatione :/ Accipient in vanitate civitates tuas./
138:21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,/ et super inimicos tuos tabescebam ?/
138:22 Perfecto odio oderam illos,/ et inimici facti sunt mihi./
138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum ;/ interroga me, et cognosce semitas meas./
138:24 Et vide si via iniquitatis in me est,/ et deduc me in via æterna.

PSALM 139

139:1 In finem. Psalmus David.
139:2 Eripe me, Domine, ab homine malo ;/ a viro iniquo eripe me./
139:3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde,/ tota die constituebant prælia./
139:4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis ;/ venenum aspidum sub labiis eorum./
139:5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris,/ et ab hominibus iniquis eripe me./ Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :/
139:6 absconderunt superbi laqueum mihi./ Et funes extenderunt in laqueum ;/ juxta iter, scandalum posuerunt mihi./
139:7 Dixi Domino : Deus meus es tu ;/ exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ./
139:8 Domine, Domine, virtus salutis meæ,/ obumbrasti super caput meum in die belli./
139:9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori :/ cogitaverunt contra me ;/ ne derelinquas me, ne forte exaltentur./
139:10 Caput circuitus eorum :/ labor labiorum ipsorum operiet eos./
139:11 Cadent super eos carbones ;/ in ignem dejicies eos :/ in miseriis non subsistent./
139:12 Vir linguosus non dirigetur in terra ;/ virum injustum mala capient in interitu./
139:13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,/ et vindictam pauperum./
139:14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,/ et habitabunt recti cum vultu tuo.

PSALM 140

140:1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ;/ intende voci meæ, cum clamavero ad te./
140:2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;/ elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum./
140:3 Pone, Domine, custodiam ori meo,/ et ostium circumstantiæ labiis meis./
140:4 Non declines cor meum in verba malitiæ,/ ad excusandas excusationes in peccatis ;/ cum hominibus operantibus iniquitatem,/ et non communicabo cum electis eorum./
140:5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :/ oleum autem peccatoris non impinguet caput meum./ Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :/
140:6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum./ Audient verba mea, quoniam potuerunt./
140:7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,/ dissipata sunt ossa nostra secus infernum./
140:8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;/ in te speravi, non auferas animam meam./
140:9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,/ et a scandalis operantium iniquitatem./
140:10 Cadent in retiaculo ejus peccatores :/ singulariter sum ego, donec transeam.

PSALM 141

141:1 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
141:2 Voce mea ad Dominum clamavi,/ voce mea ad Dominum deprecatus sum./
141:3 Effundo in conspectu ejus orationem meam,/ et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :/
141:4 in deficiendo ex me spiritum meum,/ et tu cognovisti semitas meas./ In via hac qua ambulabam/ absconderunt laqueum mihi./
141:5 Considerabam ad dexteram, et videbam,/ et non erat qui cognosceret me :/ periit fuga a me,/ et non est qui requirat animam meam./
141:6 Clamavi ad te, Domine ;/ dixi : Tu es spes mea,/ portio mea in terra viventium./
141:7 Intende ad deprecationem meam,/ quia humiliatus sum nimis./ Libera me a persequentibus me,/ quia confortati sunt super me./
141:8 Educ de custodia animam meam/ ad confitendum nomini tuo ;/ me exspectant justi donec retribuas mihi.

PSALM 142

142:1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ;/ exaudi me in tua justitia./
142:2 Et non intres in judicium cum servo tuo,/ quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens./
142:3 Quia persecutus est inimicus animam meam ;/ humiliavit in terra vitam meam ;/ collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi./
142:4 Et anxiatus est super me spiritus meus ;/ in me turbatum est cor meum./
142:5 Memor fui dierum antiquorum ;/ meditatus sum in omnibus operibus tuis :/ in factis manuum tuarum meditabar./
142:6 Expandi manus meas ad te ;/ anima mea sicut terra sine aqua tibi./
142:7 Velociter exaudi me, Domine ;/ defecit spiritus meus./ Non avertas faciem tuam a me,/ et similis ero descendentibus in lacum./
142:8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,/ quia in te speravi./ Notam fac mihi viam in qua ambulem,/ quia ad te levavi animam meam./
142:9 Eripe me de inimicis meis, Domine :/ ad te confugi./
142:10 Doce me facere voluntatem tuam,/ quia Deus meus es tu./ Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam./
142:11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me :/ in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,/
142:12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos,/ et perdes omnes qui tribulant animam meam,/ quoniam ego servus tuus sum.

PSALM 143

143:1 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus,/ qui docet manus meas ad prælium,/ et digitos meos ad bellum./
143:2 Misericordia mea et refugium meum ;/ susceptor meus et liberator meus ;/ protector meus, et in ipso speravi,/ qui subdit populum meum sub me./
143:3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ?/ aut filius hominis, quia reputas eum ?/
143:4 Homo vanitati similis factus est ;/ dies ejus sicut umbra prætereunt./
143:5 Domine, inclina cælos tuos, et descende ;/ tange montes, et fumigabunt./
143:6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ;/ emitte sagittas tuas, et conturbabis eos./
143:7 Emitte manum tuam de alto : eripe me,/ et libera me de aquis multis,/ de manu filiorum alienorum :/
143:8 quorum os locutum est vanitatem,/ et dextera eorum dextera iniquitatis./
143:9 Deus, canticum novum cantabo tibi ;/ in psalterio decachordo psallam tibi./
143:10 Qui das salutem regibus,/ qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,/
143:11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum,/ quorum os locutum est vanitatem,/ et dextera eorum dextera iniquitatis./
143:12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ;/ filiæ eorum compositæ,/ circumornatæ ut similitudo templi./
143:13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ;/ oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;/
143:14 boves eorum crassæ./ Non est ruina maceriæ, neque transitus,/ neque clamor in plateis eorum./
143:15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ;/ beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

PSALM 144

144:1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex,/ et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi./
144:2 Per singulos dies benedicam tibi,/ et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi./
144:3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis,/ et magnitudinis ejus non est finis./
144:4 Generatio et generatio laudabit opera tua,/ et potentiam tuam pronuntiabunt./
144:5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur,/ et mirabilia tua narrabunt./
144:6 Et virtutem terribilium tuorum dicent,/ et magnitudinem tuam narrabunt./
144:7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt,/ et justitia tua exsultabunt./
144:8 Miserator et misericors Dominus :/ patiens, et multum misericors./
144:9 Suavis Dominus universis,/ et miserationes ejus super omnia opera ejus./
144:10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua,/ et sancti tui benedicant tibi./
144:11 Gloriam regni tui dicent,/ et potentiam tuam loquentur :/
144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam,/ et gloriam magnificentiæ regni tui./
144:13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum ;/ et dominatio tua in omni generatione et generationem./ Fidelis Dominus in omnibus verbis suis,/ et sanctus in omnibus operibus suis./
144:14 Allevat Dominus omnes qui corruunt,/ et erigit omnes elisos./
144:15 Oculi omnium in te sperant, Domine,/ et tu das escam illorum in tempore opportuno./
144:16 Aperis tu manum tuam,/ et imples omne animal benedictione./
144:17 Justus Dominus in omnibus viis suis,/ et sanctus in omnibus operibus suis./
144:18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,/ omnibus invocantibus eum in veritate./
144:19 Voluntatem timentium se faciet,/ et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos./
144:20 Custodit Dominus omnes diligentes se,/ et omnes peccatores disperdet./
144:21 Laudationem Domini loquetur os meum ;/ et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.

PSALM 145

145:1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
145:2 Lauda, anima mea, Dominum./ Laudabo Dominum in vita mea ;/ psallam Deo meo quamdiu fuero./ Nolite confidere in principibus,/
145:3 in filiis hominum, in quibus non est salus./
145:4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;/ in illa die peribunt omnes cogitationes eorum./
145:5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,/ spes ejus in Domino Deo ipsius :/
145:6 qui fecit cælum et terram,/ mare, et omnia quæ in eis sunt./
145:7 Qui custodit veritatem in sæculum ;/ facit judicium injuriam patientibus ;/ dat escam esurientibus./ Dominus solvit compeditos ;/
145:8 Dominus illuminat cæcos./ Dominus erigit elisos ;/ Dominus diligit justos./
145:9 Dominus custodit advenas,/ pupillum et viduam suscipiet,/ et vias peccatorum disperdet./
145:10 Regnabit Dominus in sæcula ;/ Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

PSALM 146

146:1 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ;/ Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio./
146:2 Ædificans Jerusalem Dominus,/ dispersiones Israëlis congregabit :/
146:3 qui sanat contritos corde,/ et alligat contritiones eorum ;/
146:4 qui numerat multitudinem stellarum,/ et omnibus eis nomina vocat./
146:5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus,/ et sapientiæ ejus non est numerus./
146:6 Suscipiens mansuetos Dominus ;/ humilians autem peccatores usque ad terram./
146:7 Præcinite Domino in confessione ;/ psallite Deo nostro in cithara./
146:8 Qui operit cælum nubibus,/ et parat terræ pluviam ;/ qui producit in montibus fœnum,/ et herbam servituti hominum ;/
146:9 qui dat jumentis escam ipsorum,/ et pullis corvorum invocantibus eum./
146:10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit,/ nec in tibiis viri beneplacitum erit ei./
146:11 Beneplacitum est Domino super timentes eum,/ et in eis qui sperant super misericordia ejus.

PSALM 147

147:1 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ;/ lauda Deum tuum, Sion./
147:2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum ;/ benedixit filiis tuis in te./
147:3 Qui posuit fines tuos pacem,/ et adipe frumenti satiat te./
147:4 Qui emittit eloquium suum terræ :/ velociter currit sermo ejus./
147:5 Qui dat nivem sicut lanam ;/ nebulam sicut cinerem spargit./
147:6 Mittit crystallum suam sicut buccellas :/ ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?/
147:7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ;/ flabit spiritus ejus, et fluent aquæ./
147:8 Qui annuntiat verbum suum Jacob,/ justitias et judicia sua Israël./
147:9 Non fecit taliter omni nationi,/ et judicia sua non manifestavit eis./ Alleluja.

PSALM 148

148:1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis ;/ laudate eum in excelsis./
148:2 Laudate eum, omnes angeli ejus ;/ laudate eum, omnes virtutes ejus./
148:3 Laudate eum, sol et luna ;/ laudate eum, omnes stellæ et lumen./
148:4 Laudate eum, cæli cælorum ;/ et aquæ omnes quæ super cælos sunt,/
148:5 laudent nomen Domini./ Quia ipse dixit, et facta sunt ;/ ipse mandavit, et creata sunt./
148:6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ;/ præceptum posuit, et non præteribit./
148:7 Laudate Dominum de terra,/ dracones et omnes abyssi ;/
148:8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,/ quæ faciunt verbum ejus ;/
148:9 montes, et omnes colles ;/ ligna fructifera, et omnes cedri ;/
148:10 bestiæ, et universa pecora ;/ serpentes, et volucres pennatæ ;/
148:11 reges terræ et omnes populi ;/ principes et omnes judices terræ ;/
148:12 juvenes et virgines ; senes cum junioribus,/ laudent nomen Domini :/
148:13 quia exaltatum est nomen ejus solius./
148:14 Confessio ejus super cælum et terram ;/ et exaltavit cornu populi sui./ Hymnus omnibus sanctis ejus ;/ filiis Israël, populo appropinquanti sibi./ Alleluja.

PSALM 149

149:1 Alleluja. Cantate Domino canticum novum ;/ laus ejus in ecclesia sanctorum./
149:2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum,/ et filii Sion exsultent in rege suo./
149:3 Laudent nomen ejus in choro ;/ in tympano et psalterio psallant ei./
149:4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo,/ et exaltabit mansuetos in salutem./
149:5 Exsultabunt sancti in gloria ;/ lætabuntur in cubilibus suis./
149:6 Exaltationes Dei in gutture eorum,/ et gladii ancipites in manibus eorum :/
149:7 ad faciendam vindictam in nationibus,/ increpationes in populis ;/
149:8 ad alligandos reges eorum in compedibus,/ et nobiles eorum in manicis ferreis ;/
149:9 ut faciant in eis judicium conscriptum :/ gloria hæc est omnibus sanctis ejus./ Alleluja.

PSALM 150

150:1 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ;/ laudate eum in firmamento virtutis ejus./
150:2 Laudate eum in virtutibus ejus ;/ laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus./
150:3 Laudate eum in sono tubæ ;/ laudate eum in psalterio et cithara./
150:4 Laudate eum in tympano et choro ;/ laudate eum in chordis et organo./
150:5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus ;/ laudate eum in cymbalis jubilationis./
150:6 Omnis spiritus laudet Dominum !/ Alleluja.

END OF BOOK V

Home » Classical Catholic Library » Vulgate » PSALMS 107-150 (VULGATE)