Home » Classical Catholic Library » Vulgate » PSALMS 1-41 (VUL)

PSALMS 1-41 (VUL)

Return to Vulgate index

PSALM 1

1:1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,/ et in via peccatorum non stetit,/ et in cathedra pestilentiæ non sedit ;/
1:2 sed in lege Domini voluntas ejus,/ et in lege ejus meditabitur die ac nocte./
1:3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,/ quod fructum suum dabit in tempore suo :/ et folium ejus non defluet ;/ et omnia quæcumque faciet prosperabuntur./
1:4 Non sic impii, non sic ;/ sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ./
1:5 Ideo non resurgent impii in judicio,/ neque peccatores in concilio justorum :/
1:6 quoniam novit Dominus viam justorum,/ et iter impiorum peribit.

PSALM 2

2:1 Quare fremuerunt gentes,/ et populi meditati sunt inania ?/
2:2 Astiterunt reges terræ,/ et principes convenerunt in unum/ adversus Dominum, et adversus christum ejus./
2:3 Dirumpamus vincula eorum,/ et projiciamus a nobis jugum ipsorum./
2:4 Qui habitat in cælis irridebit eos,/ et Dominus subsannabit eos./
2:5 Tunc loquetur ad eos in ira sua,/ et in furore suo conturbabit eos./
2:6 Ego autem constitutus sum rex ab eo/ super Sion, montem sanctum ejus,/ prædicans præceptum ejus./
2:7 Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ;/ ego hodie genui te./
2:8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam,/ et possessionem tuam terminos terræ./
2:9 Reges eos in virga ferrea,/ et tamquam vas figuli confringes eos./
2:10 Et nunc, reges, intelligite ;/ erudimini, qui judicatis terram./
2:11 Servite Domino in timore,/ et exsultate ei cum tremore./
2:12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,/ et pereatis de via justa./
2:13 Cum exarserit in brevi ira ejus,/ beati omnes qui confidunt in eo.

PSALM 3

3:1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
3:2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?/ Multi insurgunt adversum me ;/
3:3 multi dicunt animæ meæ :/ Non est salus ipsi in Deo ejus./
3:4 Tu autem Domine, susceptor meus es,/ gloria mea, et exaltans caput meum./
3:5 Voce mea ad Dominum clamavi ;/ et exaudivit me de monte sancto suo./
3:6 Ego dormivi, et soporatus sum ;/ et exsurrexi, quia Dominus suscepit me./
3:7 Non timebo millia populi circumdantis me./ Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus./
3:8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;/ dentes peccatorum contrivisti./
3:9 Domini est salus ;/ et super populum tuum benedictio tua.

PSALM 4

4:1 In finem, in carminibus. Psalmus David.
4:2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ,/ in tribulatione dilatasti mihi./ Miserere mei, et exaudi orationem meam./
4:3 Filii hominum, usquequo gravi corde ?/ ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?/
4:4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ;/ Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum./
4:5 Irascimini, et nolite peccare ;/ quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini./
4:6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino./ Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?/
4:7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine :/ dedisti lætitiam in corde meo./
4:8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt./
4:9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;/
4:10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

PSALM 5

5:1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
5:2 Verba mea auribus percipe, Domine ;/ intellige clamorem meum./
5:3 Intende voci orationis meæ,/ rex meus et Deus meus./
5:4 Quoniam ad te orabo, Domine :/ mane exaudies vocem meam./
5:5 Mane astabo tibi, et videbo/ quoniam non Deus volens iniquitatem tu es./
5:6 Neque habitabit juxta te malignus,/ neque permanebunt injusti ante oculos tuos./
5:7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem ;/ perdes omnes qui loquuntur mendacium./ Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus./
5:8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ/ introibo in domum tuam ;/ adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo./
5:9 Domine, deduc me in justitia tua :/ propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam./
5:10 Quoniam non est in ore eorum veritas ;/ cor eorum vanum est./
5:11 Sepulchrum patens est guttur eorum ;/ linguis suis dolose agebant :/ judica illos, Deus./ Decidant a cogitationibus suis ;/ secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,/ quoniam irritaverunt te, Domine./
5:12 Et lætentur omnes qui sperant in te ;/ in æternum exsultabunt, et habitabis in eis./ Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,/
5:13 quoniam tu benedices justo./ Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.

PSALM 6

6:1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
6:2 Domine, ne in furore tuo arguas me,/ neque in ira tua corripias me./
6:3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ;/ sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea./
6:4 Et anima mea turbata est valde ;/ sed tu, Domine, usquequo ?/
6:5 Convertere, Domine, et eripe animam meam ;/ salvum me fac propter misericordiam tuam./
6:6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui ;/ in inferno autem quis confitebitur tibi ?/
6:7 Laboravi in gemitu meo ;/ lavabo per singulas noctes lectum meum :/ lacrimis meis stratum meum rigabo./
6:8 Turbatus est a furore oculus meus ;/ inveteravi inter omnes inimicos meos./
6:9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,/ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei./
6:10 Exaudivit Dominus deprecationem meam ;/ Dominus orationem meam suscepit./
6:11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ;/ convertantur, et erubescant valde velociter.

PSALM 7

7:1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
7:2 Domine Deus meus, in te speravi ;/ salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :/
7:3 nequando rapiat ut leo animam meam,/ dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat./
7:4 Domine Deus meus, si feci istud,/ si est iniquitas in manibus meis,/
7:5 si reddidi retribuentibus mihi mala,/ decidam merito ab inimicis meis inanis./
7:6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ;/ et conculcet in terra vitam meam,/ et gloriam meam in pulverem deducat./
7:7 Exsurge, Domine, in ira tua,/ et exaltare in finibus inimicorum meorum :/ et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,/
7:8 et synagoga populorum circumdabit te :/ et propter hanc in altum regredere :/
7:9 Dominus judicat populos./ Judica me, Domine, secundum justitiam meam,/ et secundum innocentiam meam super me./
7:10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum,/ scrutans corda et renes, Deus./
7:11 Justum adjutorium meum a Domino,/ qui salvos facit rectos corde./
7:12 Deus judex justus, fortis, et patiens ;/ numquid irascitur per singulos dies ?/
7:13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ;/ arcum suum tetendit, et paravit illum./
7:14 Et in eo paravit vasa mortis,/ sagittas suas ardentibus effecit./
7:15 Ecce parturiit injustitiam ;/ concepit dolorem, et peperit iniquitatem./
7:16 Lacum aperuit, et effodit eum ;/ et incidit in foveam quam fecit./
7:17 Convertetur dolor ejus in caput ejus,/ et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet./
7:18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus,/ et psallam nomini Domini altissimi.

PSALM 8

8:1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
8:2 Domine, Dominus noster,/ quam admirabile est nomen tuum in universa terra !/ quoniam elevata est magnificentia tua super cælos./
8:3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,/ ut destruas inimicum et ultorem./
8:4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum,/ lunam et stellas quæ tu fundasti./
8:5 Quid est homo, quod memor es ejus ?/ aut filius hominis, quoniam visitas eum ?/
8:6 Minuisti eum paulominus ab angelis ;/ gloria et honore coronasti eum ;/
8:7 et constituisti eum super opera manuum tuarum./
8:8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus,/ oves et boves universas,/ insuper et pecora campi,/
8:9 volucres cæli, et pisces maris/ qui perambulant semitas maris./
8:10 Domine, Dominus noster,/ quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

PSALM 9

9:1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
9:2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ;/ narrabo omnia mirabilia tua./
9:3 Lætabor et exsultabo in te ;/ psallam nomini tuo, Altissime./
9:4 In convertendo inimicum meum retrorsum ;/ infirmabuntur, et peribunt a facie tua./
9:5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ;/ sedisti super thronum, qui judicas justitiam./
9:6 Increpasti gentes, et periit impius :/ nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi./
9:7 Inimici defecerunt frameæ in finem,/ et civitates eorum destruxisti./ Periit memoria eorum cum sonitu ;/
9:8 et Dominus in æternum permanet./ Paravit in judicio thronum suum,/
9:9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate :/ judicabit populos in justitia./
9:10 Et factus est Dominus refugium pauperi ;/ adjutor in opportunitatibus, in tribulatione./
9:11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,/ quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine./
9:12 Psallite Domino qui habitat in Sion ;/ annuntiate inter gentes studia ejus :/
9:13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ;/ non est oblitus clamorem pauperum./
9:14 Miserere mei, Domine :/ vide humilitatem meam de inimicis meis,/
9:15 qui exaltas me de portis mortis,/ ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion :/
9:16 exultabo in salutari tuo./ Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ;/ in laqueo isto quem absconderunt/ comprehensus est pes eorum./
9:17 Cognoscetur Dominus judicia faciens ;/ in operibus manuum suarum comprehensus est peccator./
9:18 Convertantur peccatores in infernum,/ omnes gentes quæ obliviscuntur Deum./
9:19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ;/ patientia pauperum non peribit in finem./
9:20 Exsurge, Domine ; non confortetur homo :/ judicentur gentes in conspectu tuo./
9:21 Constitue, Domine, legislatorem super eos,/ ut sciant gentes quoniam homines sunt./
9:22 Ut quid, Domine, recessisti longe ;/ despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?/
9:23 Dum superbit impius, incenditur pauper :/ comprehenduntur in consiliis quibus cogitant./
9:24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,/ et iniquus benedicitur./
9:25 Exacerbavit Dominum peccator :/ secundum multitudinem iræ suæ, non quæret./
9:26 Non est Deus in conspectu ejus ;/ inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore./ Auferuntur judicia tua a facie ejus ;/ omnium inimicorum suorum dominabitur./
9:27 Dixit enim in corde suo : Non movebor/ a generatione in generationem, sine malo./
9:28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;/ sub lingua ejus labor et dolor./
9:29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,/ ut interficiat innocentem./
9:30 Oculi ejus in pauperem respiciunt ;/ insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua./ Insidiatur ut rapiat pauperem ;/ rapere pauperem dum attrahit eum./
9:31 In laqueo suo humiliabit eum ;/ inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum./
9:32 Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ;/ avertit faciem suam, ne videat in finem./
9:33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ;/ ne obliviscaris pauperum./
9:34 Propter quid irritavit impius Deum ?/ dixit enim in corde suo : Non requiret./
9:35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,/ ut tradas eos in manus tuas./ Tibi derelictus est pauper ;/ orphano tu eris adjutor./
9:36 Contere brachium peccatoris et maligni ;/ quæretur peccatum illius, et non invenietur./
9:37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ;/ peribitis, gentes, de terra illius./
9:38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus ;/ præparationem cordis eorum audivit auris tua :/
9:39 judicare pupillo et humili,/ ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

PSALM 10

10:1 In finem. Psalmus David.
10:2 In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ :/ Transmigra in montem sicut passer ?/
10:3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ;/ paraverunt sagittas suas in pharetra,/ ut sagittent in obscuro rectos corde :/
10:4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt ;/ justus autem, quid fecit ?/
10:5 Dominus in templo sancto suo ;/ Dominus in cælo sedes ejus./ Oculi ejus in pauperem respiciunt ;/ palpebræ ejus interrogant filios hominum./
10:6 Dominus interrogat justum et impium ;/ qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam./
10:7 Pluet super peccatores laqueos ;/ ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum./
10:8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit :/ æquitatem vidit vultus ejus.

PSALM 11

11:1 In finem, pro octava. Psalmus David.
11:2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,/ quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum./
11:3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ;/ labia dolosa, in corde et corde locuti sunt./
11:4 Disperdat Dominus universa labia dolosa,/ et linguam magniloquam./
11:5 Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ;/ labia nostra a nobis sunt./ Quis noster dominus est ?/
11:6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,/ nunc exsurgam, dicit Dominus./ Ponam in salutari ;/ fiducialiter agam in eo./
11:7 Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum,/ probatum terræ, purgatum septuplum./
11:8 Tu, Domine, servabis nos,/ et custodies nos a generatione hac in æternum./
11:9 In circuitu impii ambulant :/ secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

PSALM 12

12:1 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ?/ usquequo avertis faciem tuam a me ?/
12:2 quamdiu ponam consilia in anima mea ;/ dolorem in corde meo per diem ?/
12:3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?/
12:4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus./ Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;/
12:5 nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum./ Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;/
12:6 ego autem in misericordia tua speravi./ Exsultabit cor meum in salutari tuo./ Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ;/ et psallam nomini Domini altissimi.

PSALM 13

13:1 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus./ Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ;/ non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./
13:2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum,/ ut videat si est intelligens, aut requirens Deum./
13:3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt./ Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./ Sepulchrum patens est guttur eorum ;/ linguis suis dolose agebant./ Venenum aspidum sub labiis eorum,/ quorum os maledictione et amaritudine plenum est ;/ veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem./ Contritio et infelicitas in viis eorum,/ et viam pacis non cognoverunt ;/ non est timor Dei ante oculos eorum./
13:4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem,/ qui devorant plebem meam sicut escam panis ?/
13:5 Dominum non invocaverunt ;/ illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor./
13:6 Quoniam Dominus in generatione justa est :/ consilium inopis confudistis,/ quoniam Dominus spes ejus est./
13:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël ?/ Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ,/ exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.

PSALM 14

14:1 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ?/ aut quis requiescet in monte sancto tuo ?/
14:2 Qui ingreditur sine macula,/ et operatur justitiam ;/
14:3 qui loquitur veritatem in corde suo :/ qui non egit dolum in lingua sua,/ nec fecit proximo suo malum,/ et opprobrium non accepit adversus proximos suos./
14:4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ;/ timentes autem Dominum glorificat./ Qui jurat proximo suo, et non decipit ;/
14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram,/ et munera super innocentem non accepit :/ qui facit hæc non movebitur in æternum.

PSALM 15

15:1 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te./
15:2 Dixi Domino : Deus meus es tu,/ quoniam bonorum meorum non eges./
15:3 Sanctis qui sunt in terra ejus,/ mirificavit omnes voluntates meas in eis./
15:4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum :/ postea acceleraverunt./ Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus,/ nec memor ero nominum eorum per labia mea./
15:5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei :/ tu es qui restitues hæreditatem meam mihi./
15:6 Funes ceciderunt mihi in præclaris ;/ etenim hæreditas mea præclara est mihi./
15:7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ;/ insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei./
15:8 Providebam Dominum in conspectu meo semper :/ quoniam a dextris est mihi, ne commovear./
15:9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ;/ insuper et caro mea requiescet in spe./
15:10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno,/ nec dabis sanctum tuum videre corruptionem./ Notas mihi fecisti vias vitæ ;/ adimplebis me lætitia cum vultu tuo :/ delectationes in dextera tua usque in finem.

PSALM 16

16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ;/ intende deprecationem meam./ Auribus percipe orationem meam,/ non in labiis dolosis./
16:2 De vultu tuo judicium meum prodeat ;/ oculi tui videant æquitates./
16:3 Probasti cor meum, et visitasti nocte ;/ igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas./
16:4 Ut non loquatur os meum opera hominum :/ propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras./
16:5 Perfice gressus meos in semitis tuis,/ ut non moveantur vestigia mea./
16:6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ;/ inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea./
16:7 Mirifica misericordias tuas,/ qui salvos facis sperantes in te./
16:8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me/ ut pupillam oculi./ Sub umbra alarum tuarum protege me/
16:9 a facie impiorum qui me afflixerunt./ Inimici mei animam meam circumdederunt ;/
16:10 adipem suum concluserunt :/ os eorum locutum est superbiam./
16:11 Projicientes me nunc circumdederunt me ;/ oculos suos statuerunt declinare in terram./
16:12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam,/ et sicut catulus leonis habitans in abditis./
16:13 Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum :/ eripe animam meam ab impio ;/ frameam tuam
16:14 ab inimicis manus tuæ./ Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ;/ de absconditis tuis adimpletus est venter eorum./ Saturati sunt filiis,/ et dimiserunt reliquias suas parvulis suis./
16:15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ;/ satiabor cum apparuerit gloria tua.

PSALM 17

17:1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :
17:2 Diligam te, Domine, fortitudo mea./
17:3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus./ Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ;/ protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus./
17:4 Laudans invocabo Dominum,/ et ab inimicis meis salvus ero./
17:5 Circumdederunt me dolores mortis,/ et torrentes iniquitatis conturbaverunt me./
17:6 Dolores inferni circumdederunt me ;/ præoccupaverunt me laquei mortis./
17:7 In tribulatione mea invocavi Dominum,/ et ad Deum meum clamavi :/ et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ;/ et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus./
17:8 Commota est, et contremuit terra ;/ fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt :/ quoniam iratus est eis./
17:9 Ascendit fumus in ira ejus,/ et ignis a facie ejus exarsit ;/ carbones succensi sunt ab eo./
17:10 Inclinavit cælos, et descendit,/ et caligo sub pedibus ejus./
17:11 Et ascendit super cherubim, et volavit ;/ volavit super pennas ventorum./
17:12 Et posuit tenebras latibulum suum ;/ in circuitu ejus tabernaculum ejus,/ tenebrosa aqua in nubibus aëris./
17:13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ;/ grando et carbones ignis./
17:14 Et intonuit de cælo Dominus,/ et Altissimus dedit vocem suam :/ grando et carbones ignis./
17:15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ;/ fulgura multiplicavit, et conturbavit eos./
17:16 Et apparuerunt fontes aquarum,/ et revelata sunt fundamenta orbis terrarum,/ ab increpatione tua, Domine,/ ab inspiratione spiritus iræ tuæ./
17:17 Misit de summo, et accepit me ;/ et assumpsit me de aquis multis./
17:18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me./ Quoniam confortati sunt super me ;/
17:19 prævenerunt me in die afflictionis meæ :/ et factus est Dominus protector meus./
17:20 Et eduxit me in latitudinem ;/ salvum me fecit, quoniam voluit me,/
17:21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,/ et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :/
17:22 quia custodivi vias Domini,/ nec impie gessi a Deo meo ;/
17:23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo,/ et justitias ejus non repuli a me./
17:24 Et ero immaculatus cum eo ;/ et observabo me ab iniquitate mea./
17:25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,/ et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus./
17:26 Cum sancto sanctus eris,/ et cum viro innocente innocens eris,/
17:27 et cum electo electus eris,/ et cum perverso perverteris./
17:28 Quoniam tu populum humilem salvum facies,/ et oculos superborum humiliabis./
17:29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ;/ Deus meus, illumina tenebras meas./
17:30 Quoniam in te eripiar a tentatione ;/ et in Deo meo transgrediar murum./
17:31 Deus meus, impolluta via ejus ;/ eloquia Domini igne examinata :/ protector est omnium sperantium in se./
17:32 Quoniam quis deus præter Dominum ?/ aut quis deus præter Deum nostrum ?/
17:33 Deus qui præcinxit me virtute,/ et posuit immaculatam viam meam ;/
17:34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum,/ et super excelsa statuens me ;/
17:35 qui docet manus meas ad prælium./ Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,/
17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ :/ et dextera tua suscepit me,/ et disciplina tua correxit me in finem,/ et disciplina tua ipsa me docebit./
17:37 Dilatasti gressus meos subtus me,/ et non sunt infirmata vestigia mea./
17:38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ;/ et non convertar donec deficiant./
17:39 Confringam illos, nec poterunt stare ;/ cadent subtus pedes meos./
17:40 Et præcinxisti me virtute ad bellum,/ et supplantasti insurgentes in me subtus me./
17:41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum,/ et odientes me disperdidisti./
17:42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ;/ ad Dominum, nec exaudivit eos./
17:43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ;/ ut lutum platearum delebo eos./
17:44 Eripies me de contradictionibus populi ;/ constitues me in caput gentium./
17:45 Populus quem non cognovi servivit mihi ;/ in auditu auris obedivit mihi./
17:46 Filii alieni mentiti sunt mihi,/ filii alieni inveterati sunt,/ et claudicaverunt a semitis suis./
17:47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,/ et exaltetur Deus salutis meæ./
17:48 Deus qui das vindictas mihi,/ et subdis populos sub me ;/ liberator meus de inimicis meis iracundis./
17:49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me ;/ a viro iniquo eripies me./
17:50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,/ et nomini tuo psalmum dicam ;/
17:51 magnificans salutes regis ejus,/ et faciens misericordiam christo suo David,/ et semini ejus usque in sæculum.

PSALM 18

18:1 In finem. Psalmus David.
18:2 Cæli enarrant gloriam Dei,/ et opera manuum ejus annuntiat firmamentum./
18:3 Dies diei eructat verbum,/ et nox nocti indicat scientiam./
18:4 Non sunt loquelæ, neque sermones,/ quorum non audiantur voces eorum./
18:5 In omnem terram exivit sonus eorum,/ et in fines orbis terræ verba eorum./
18:6 In sole posuit tabernaculum suum ;/ et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo./ Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;/
18:7 a summo cælo egressio ejus./ Et occursus ejus usque ad summum ejus ;/ nec est qui se abscondat a calore ejus./
18:8 Lex Domini immaculata, convertens animas ;/ testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis./
18:9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ;/ præceptum Domini lucidum, illuminans oculos./
18:10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ;/ judicia Domini vera, justificata in semetipsa,/
18:11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,/ et dulciora super mel et favum./
18:12 Etenim servus tuus custodit ea ;/ in custodiendis illis retributio multa./
18:13 Delicta quis intelligit ?/ ab occultis meis munda me ;/
18:14 et ab alienis parce servo tuo./ Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero,/ et emundabor a delicto maximo./
18:15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei,/ et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper./ Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

PSALM 19

19:1 In finem. Psalmus David.
19:2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis ;/ protegat te nomen Dei Jacob./
19:3 Mittat tibi auxilium de sancto,/ et de Sion tueatur te./
19:4 Memor sit omnis sacrificii tui,/ et holocaustum tuum pingue fiat./
19:5 Tribuat tibi secundum cor tuum,/ et omne consilium tuum confirmet./
19:6 Lætabimur in salutari tuo ;/ et in nomine Dei nostri magnificabimur./
19:7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ;/ nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum./ Exaudiet illum de cælo sancto suo,/ in potentatibus salus dexteræ ejus./
19:8 Hi in curribus, et hi in equis ;/ nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus./
19:9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ;/ nos autem surreximus, et erecti sumus./
19:10 Domine, salvum fac regem,/ et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

PSALM 20

20:1 In finem. Psalmus David.
20:2 Domine, in virtute tua lætabitur rex,/ et super salutare tuum exsultabit vehementer./
20:3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei,/ et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum./
20:4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ;/ posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso./
20:5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum,/ in sæculum, et in sæculum sæculi./
20:6 Magna est gloria ejus in salutari tuo ;/ gloriam et magnum decorem impones super eum./
20:7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ;/ lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo./
20:8 Quoniam rex sperat in Domino,/ et in misericordia Altissimi non commovebitur./
20:9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ;/ dextera tua inveniat omnes qui te oderunt./
20:10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui :/ Dominus in ira sua conturbabit eos,/ et devorabit eos ignis./
20:11 Fructum eorum de terra perdes,/ et semen eorum a filiis hominum,/
20:12 quoniam declinaverunt in te mala ;/ cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire./
20:13 Quoniam pones eos dorsum ;/ in reliquiis tuis præparabis vultum eorum./
20:14 Exaltare, Domine, in virtute tua ;/ cantabimus et psallemus virtutes tuas.

PSALM 21

21:1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
21:2 Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?/ longe a salute mea verba delictorum meorum./
21:3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;/ et nocte, et non ad insipientiam mihi./
21:4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël./
21:5 In te speraverunt patres nostri ;/ speraverunt, et liberasti eos./
21:6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;/ in te speraverunt, et non sunt confusi./
21:7 Ego autem sum vermis, et non homo ;/ opprobrium hominum, et abjectio plebis./
21:8 Omnes videntes me deriserunt me ;/ locuti sunt labiis, et moverunt caput./
21:9 Speravit in Domino, eripiat eum :/ salvum faciat eum, quoniam vult eum./
21:10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,/ spes mea ab uberibus matris meæ./
21:11 In te projectus sum ex utero ;/ de ventre matris meæ Deus meus es tu :/
21:12 ne discesseris a me,/ quoniam tribulatio proxima est,/ quoniam non est qui adjuvet./
21:13 Circumdederunt me vituli multi ;/ tauri pingues obsederunt me./
21:14 Aperuerunt super me os suum,/ sicut leo rapiens et rugiens./
21:15 Sicut aqua effusus sum,/ et dispersa sunt omnia ossa mea :/ factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei./
21:16 Aruit tamquam testa virtus mea,/ et lingua mea adhæsit faucibus meis :/ et in pulverem mortis deduxisti me./
21:17 Quoniam circumdederunt me canes multi ;/ concilium malignantium obsedit me./ Foderunt manus meas et pedes meos ;/
21:18 dinumeraverunt omnia ossa mea./ Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me./
21:19 Diviserunt sibi vestimenta mea,/ et super vestem meam miserunt sortem./
21:20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;/ ad defensionem meam conspice./
21:21 Erue a framea, Deus, animam meam,/ et de manu canis unicam meam./
21:22 Salva me ex ore leonis,/ et a cornibus unicornium humilitatem meam./
21:23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ;/ in medio ecclesiæ laudabo te./
21:24 Qui timetis Dominum, laudate eum ;/ universum semen Jacob, glorificate eum./
21:25 Timeat eum omne semen Israël,/ quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,/ nec avertit faciem suam a me :/ et cum clamarem ad eum, exaudivit me./
21:26 Apud te laus mea in ecclesia magna ;/ vota mea reddam in conspectu timentium eum./
21:27 Edent pauperes, et saturabuntur,/ et laudabunt Dominum qui requirunt eum :/ vivent corda eorum in sæculum sæculi./
21:28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;/ et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :/
21:29 quoniam Domini est regnum,/ et ipse dominabitur gentium./
21:30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;/ in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram./
21:31 Et anima mea illi vivet ;/ et semen meum serviet ipsi./
21:32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ;/ et annuntiabunt cæli justitiam ejus/ populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

PSALM 22

22:1 Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit :/
22:2 in loco pascuæ, ibi me collocavit./ Super aquam refectionis educavit me ;/
22:3 animam meam convertit./ Deduxit me super semitas justitiæ/ propter nomen suum./
22:4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis,/ non timebo mala, quoniam tu mecum es./ Virga tua, et baculus tuus,/ ipsa me consolata sunt./
22:5 Parasti in conspectu meo mensam/ adversus eos qui tribulant me ;/ impinguasti in oleo caput meum :/ et calix meus inebrians, quam præclarus est !/
22:6 Et misericordia tua subsequetur me/ omnibus diebus vitæ meæ ;/ et ut inhabitem in domo Domini/ in longitudinem dierum.

PSALM 23

23:1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ;/ orbis terrarum, et universi qui habitant in eo./
23:2 Quia ipse super maria fundavit eum,/ et super flumina præparavit eum./
23:3 Quis ascendet in montem Domini ?/ aut quis stabit in loco sancto ejus ?/
23:4 Innocens manibus et mundo corde,/ qui non accepit in vano animam suam,/ nec juravit in dolo proximo suo :/
23:5 hic accipiet benedictionem a Domino,/ et misericordiam a Deo salutari suo./
23:6 Hæc est generatio quærentium eum,/ quærentium faciem Dei Jacob./
23:7 Attollite portas, principes, vestras,/ et elevamini, portæ æternales,/ et introibit rex gloriæ./
23:8 Quis est iste rex gloriæ ?/ Dominus fortis et potens,/ Dominus potens in prælio./
23:9 Attollite portas, principes, vestras,/ et elevamini, portæ æternales,/ et introibit rex gloriæ./
23:10 Quis est iste rex gloriæ ?/ Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

PSALM 24

24:1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam :/
24:2 Deus meus, in te confido ; non erubescam./
24:3 Neque irrideant me inimici mei :/ etenim universi qui sustinent te, non confundentur./
24:4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue./ Vias tuas, Domine, demonstra mihi,/ et semitas tuas edoce me./
24:5 Dirige me in veritate tua, et doce me,/ quia tu es Deus salvator meus,/ et te sustinui tota die./
24:6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine,/ et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt./
24:7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris./ Secundum misericordiam tuam memento mei tu,/ propter bonitatem tuam, Domine./
24:8 Dulcis et rectus Dominus ;/ propter hoc legem dabit delinquentibus in via./
24:9 Diriget mansuetos in judicio ;/ docebit mites vias suas./
24:10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,/ requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus./
24:11 Propter nomen tuum, Domine,/ propitiaberis peccato meo ; multum est enim./
24:12 Quis est homo qui timet Dominum ?/ legem statuit ei in via quam elegit./
24:13 Anima ejus in bonis demorabitur,/ et semen ejus hæreditabit terram./
24:14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ;/ et testamentum ipsius ut manifestetur illis./
24:15 Oculi mei semper ad Dominum,/ quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos./
24:16 Respice in me, et miserere mei,/ quia unicus et pauper sum ego./
24:17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt :/ de necessitatibus meis erue me./
24:18 Vide humilitatem meam et laborem meum,/ et dimitte universa delicta mea./
24:19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,/ et odio iniquo oderunt me./
24:20 Custodi animam meam, et erue me :/ non erubescam, quoniam speravi in te./
24:21 Innocentes et recti adhæserunt mihi,/ quia sustinui te./
24:22 Libera, Deus, Israël/ ex omnibus tribulationibus suis.

PSALM 25

25:1 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum,/ et in Domino sperans non infirmabor./
25:2 Proba me, Domine, et tenta me ;/ ure renes meos et cor meum./
25:3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,/ et complacui in veritate tua./
25:4 Non sedi cum concilio vanitatis,/ et cum iniqua gerentibus non introibo./
25:5 Odivi ecclesiam malignantium,/ et cum impiis non sedebo./
25:6 Lavabo inter innocentes manus meas,/ et circumdabo altare tuum, Domine :/
25:7 ut audiam vocem laudis,/ et enarrem universa mirabilia tua./
25:8 Domine, dilexi decorem domus tuæ,/ et locum habitationis gloriæ tuæ./
25:9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam,/ et cum viris sanguinum vitam meam :/
25:10 in quorum manibus iniquitates sunt ;/ dextera eorum repleta est muneribus./
25:11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum ;/ redime me, et miserere mei./
25:12 Pes meus stetit in directo ;/ in ecclesiis benedicam te, Domine.

PSALM 26

26:1 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ?/ Dominus protector vitæ meæ :/ a quo trepidabo ?/
26:2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas,/ qui tribulant me inimici mei,/ ipsi infirmati sunt et ceciderunt./
26:3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ;/ si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo./
26:4 Unam petii a Domino, hanc requiram,/ ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ;/ ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus./
26:5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ;/ in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui./
26:6 In petra exaltavit me,/ et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos./ Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ;/ cantabo, et psalmum dicam Domino./
26:7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ;/ miserere mei, et exaudi me./
26:8 Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ;/ faciem tuam, Domine, requiram./
26:9 Ne avertas faciem tuam a me ;/ ne declines in ira a servo tuo./ Adjutor meus esto ; ne derelinquas me,/ neque despicias me, Deus salutaris meus./
26:10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ;/ Dominus autem assumpsit me./
26:11 Legem pone mihi, Domine, in via tua,/ et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos./
26:12 Ne tradideris me in animas tribulantium me,/ quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,/ et mentita est iniquitas sibi./
26:13 Credo videre bona Domini in terra viventium./
26:14 Expecta Dominum, viriliter age :/ et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

PSALM 27

27:1 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me :/ nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum./
27:2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ;/ dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum./
27:3 Ne simul trahas me cum peccatoribus,/ et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ;/ qui loquuntur pacem cum proximo suo,/ mala autem in cordibus eorum./
27:4 Da illis secundum opera eorum,/ et secundum nequitiam adinventionum ipsorum./ Secundum opera manuum eorum tribue illis ;/ redde retributionem eorum ipsis./
27:5 Quoniam non intellexerunt opera Domini,/ et in opera manuum ejus destrues illos,/ et non ædificabis eos./
27:6 Benedictus Dominus,/ quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ./
27:7 Dominus adjutor meus et protector meus ;/ in ipso speravit cor meum, et adjutus sum :/ et refloruit caro mea,/ et ex voluntate mea confitebor ei./
27:8 Dominus fortitudo plebis suæ,/ et protector salvationum christi sui est./
27:9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ;/ et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

PSALM 28

28:1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei,/ afferte Domino filios arietum./
28:2 Afferte Domino gloriam et honorem ;/ afferte Domino gloriam nomini ejus ;/ adorate Dominum in atrio sancto ejus./
28:3 Vox Domini super aquas ;/ Deus majestatis intonuit :/ Dominus super aquas multas./
28:4 Vox Domini in virtute ;/ vox Domini in magnificentia./
28:5 Vox Domini confringentis cedros,/ et confringet Dominus cedros Libani :/
28:6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani,/ et dilectus quemadmodum filius unicornium./
28:7 Vox Domini intercidentis flammam ignis ;/
28:8 vox Domini concutientis desertum :/ et commovebit Dominus desertum Cades./
28:9 Vox Domini præparantis cervos :/ et revelabit condensa,/ et in templo ejus omnes dicent gloriam./
28:10 Dominus diluvium inhabitare facit,/ et sedebit Dominus rex in æternum./
28:11 Dominus virtutem populo suo dabit ;/ Dominus benedicet populo suo in pace.

PSALM 29

29:1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
29:2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,/ nec delectasti inimicos meos super me./
29:3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me./
29:4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam ;/ salvasti me a descendentibus in lacum./
29:5 Psallite Domino, sancti ejus ;/ et confitemini memoriæ sanctitatis ejus./
29:6 Quoniam ira in indignatione ejus,/ et vita in voluntate ejus :/ ad vesperum demorabitur fletus,/ et ad matutinum lætitia./
29:7 Ego autem dixi in abundantia mea :/ Non movebor in æternum./
29:8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ;/ avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus./
29:9 Ad te, Domine, clamabo,/ et ad Deum meum deprecabor./
29:10 Quæ utilitas in sanguine meo,/ dum descendo in corruptionem ?/ numquid confitebitur tibi pulvis,/ aut annuntiabit veritatem tuam ?/
29:11 Audivit Dominus, et misertus est mei ;/ Dominus factus est adjutor meus./
29:12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi ;/ conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :/
29:13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar./ Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.

PSALM 30

30:1 In finem. Psalmus David, pro extasi.
30:2 In te, Domine, speravi ;/ non confundar in æternum :/ in justitia tua libera me./
30:3 Inclina ad me aurem tuam ;/ accelera ut eruas me./ Esto mihi in Deum protectorem,/ et in domum refugii, ut salvum me facias :/
30:4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ;/ et propter nomen tuum deduces me et enutries me./
30:5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi,/ quoniam tu es protector meus./
30:6 In manus tuas commendo spiritum meum ;/ redemisti me, Domine Deus veritatis./
30:7 Odisti observantes vanitates supervacue ;/ ego autem in Domino speravi./
30:8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua,/ quoniam respexisti humilitatem meam ;/ salvasti de necessitatibus animam meam./
30:9 Nec conclusisti me in manibus inimici :/ statuisti in loco spatioso pedes meos./
30:10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ;/ conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus./
30:11 Quoniam defecit in dolore vita mea,/ et anni mei in gemitibus./ Infirmata est in paupertate virtus mea,/ et ossa mea conturbata sunt./
30:12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium,/ et vicinis meis valde, et timor notis meis ;/ qui videbant me foras fugerunt a me./
30:13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ;/ factus sum tamquam vas perditum :/
30:14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu./ In eo dum convenirent simul adversum me,/ accipere animam meam consiliati sunt./
30:15 Ego autem in te speravi, Domine ;/ dixi : Deus meus es tu ;/
30:16 in manibus tuis sortes meæ :/ eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me./
30:17 Illustra faciem tuam super servum tuum ;/ salvum me fac in misericordia tua./
30:18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te./ Erubescant impii, et deducantur in infernum ;/
30:19 muta fiant labia dolosa,/ quæ loquuntur adversus justum iniquitatem,/ in superbia, et in abusione./
30:20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,/ quam abscondisti timentibus te ;/ perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !/
30:21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ;/ proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum./
30:22 Benedictus Dominus,/ quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita./
30:23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ :/ Projectus sum a facie oculorum tuorum :/ ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te./
30:24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus,/ quoniam veritatem requiret Dominus,/ et retribuet abundanter facientibus superbiam./
30:25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,/ omnes qui speratis in Domino.

PSALM 31

31:1 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates,/ et quorum tecta sunt peccata./
31:2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,/ nec est in spiritu ejus dolus./
31:3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,/ dum clamarem tota die./
31:4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,/ conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina./
31:5 Delictum meum cognitum tibi feci,/ et injustitiam meam non abscondi./ Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ;/ et tu remisisti impietatem peccati mei./
31:6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus/ in tempore opportuno./ Verumtamen in diluvio aquarum multarum,/ ad eum non approximabunt./
31:7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ;/ exsultatio mea, erue me a circumdantibus me./
31:8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ;/ firmabo super te oculos meos./
31:9 Nolite fieri sicut equus et mulus,/ quibus non est intellectus./ In camo et freno maxillas eorum constringe,/ qui non approximant ad te./
31:10 Multa flagella peccatoris ;/ sperantem autem in Domino misericordia circumdabit./
31:11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ;/ et gloriamini, omnes recti corde.

PSALM 32

32:1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ;/ rectos decet collaudatio./
32:2 Confitemini Domino in cithara ;/ in psalterio decem chordarum psallite illi./
32:3 Cantate ei canticum novum ;/ bene psallite ei in vociferatione./
32:4 Quia rectum est verbum Domini,/ et omnia opera ejus in fide./
32:5 Diligit misericordiam et judicium ;/ misericordia Domini plena est terra./
32:6 Verbo Domini cæli firmati sunt,/ et spiritu oris ejus omnis virtus eorum./
32:7 Congregans sicut in utre aquas maris ;/ ponens in thesauris abyssos./
32:8 Timeat Dominum omnis terra ;/ ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem./
32:9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;/ ipse mandavit et creata sunt./
32:10 Dominus dissipat consilia gentium ;/ reprobat autem cogitationes populorum,/ et reprobat consilia principum./
32:11 Consilium autem Domini in æternum manet ;/ cogitationes cordis ejus in generatione et generationem./
32:12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;/ populus quem elegit in hæreditatem sibi./
32:13 De cælo respexit Dominus ;/ vidit omnes filios hominum./
32:14 De præparato habitaculo suo/ respexit super omnes qui habitant terram :/
32:15 qui finxit sigillatim corda eorum ;/ qui intelligit omnia opera eorum./
32:16 Non salvatur rex per multam virtutem,/ et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ./
32:17 Fallax equus ad salutem ;/ in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur./
32:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,/ et in eis qui sperant super misericordia ejus :/
32:19 ut eruat a morte animas eorum,/ et alat eos in fame./
32:20 Anima nostra sustinet Dominum,/ quoniam adjutor et protector noster est./
32:21 Quia in eo lætabitur cor nostrum,/ et in nomine sancto ejus speravimus./
32:22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos,/ quemadmodum speravimus in te.

PSALM 33

33:1 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
33:2 Benedicam Dominum in omni tempore ;/ semper laus ejus in ore meo./
33:3 In Domino laudabitur anima mea :/ audiant mansueti, et lætentur./
33:4 Magnificate Dominum mecum,/ et exaltemus nomen ejus in idipsum./
33:5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me ;/ et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me./
33:6 Accedite ad eum, et illuminamini ;/ et facies vestræ non confundentur./
33:7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,/ et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum./
33:8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum,/ et eripiet eos./
33:9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ;/ beatus vir qui sperat in eo./
33:10 Timete Dominum, omnes sancti ejus,/ quoniam non est inopia timentibus eum./
33:11 Divites eguerunt, et esurierunt ;/ inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono./
33:12 Venite, filii ; audite me :/ timorem Domini docebo vos./
33:13 Quis est homo qui vult vitam ;/ diligit dies videre bonos ?/
33:14 Prohibe linguam tuam a malo,/ et labia tua ne loquantur dolum./
33:15 Diverte a malo, et fac bonum ;/ inquire pacem, et persequere eam./
33:16 Oculi Domini super justos,/ et aures ejus in preces eorum./
33:17 Vultus autem Domini super facientes mala,/ ut perdat de terra memoriam eorum./
33:18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;/ et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos./
33:19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,/ et humiles spiritu salvabit./
33:20 Multæ tribulationes justorum ;/ et de omnibus his liberabit eos Dominus./
33:21 Custodit Dominus omnia ossa eorum :/ unum ex his non conteretur./
33:22 Mors peccatorum pessima ;/ et qui oderunt justum delinquent./
33:23 Redimet Dominus animas servorum suorum,/ et non delinquent omnes qui sperant in eo.

PSALM 34

34:1 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ;/ expugna impugnantes me./
34:2 Apprehende arma et scutum,/ et exsurge in adjutorium mihi./
34:3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ;/ dic animæ meæ : Salus tua ego sum./
34:4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam ;/ avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala./
34:5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti,/ et angelus Domini coarctans eos./
34:6 Fiat via illorum tenebræ et lubricum,/ et angelus Domini persequens eos./
34:7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam./
34:8 Veniat illi laqueus quem ignorat,/ et captio quam abscondit apprehendat eum,/ et in laqueum cadat in ipsum./
34:9 Anima autem mea exsultabit in Domino,/ et delectabitur super salutari suo./
34:10 Omnia ossa mea dicent :/ Domine, quis similis tibi ?/ eripiens inopem de manu fortiorum ejus ;/ egenum et pauperem a diripientibus eum./
34:11 Surgentes testes iniqui,/ quæ ignorabam interrogabant me./
34:12 Retribuebant mihi mala pro bonis,/ sterilitatem animæ meæ./
34:13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ;/ humiliabam in jejunio animam meam,/ et oratio mea in sinu meo convertetur./
34:14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ;/ quasi lugens et contristatus sic humiliabar./
34:15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ;/ congregata sunt super me flagella, et ignoravi./
34:16 Dissipati sunt, nec compuncti ;/ tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ;/ frenduerunt super me dentibus suis./
34:17 Domine, quando respicies ?/ Restitue animam meam a malignitate eorum ;/ a leonibus unicam meam./
34:18 Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te./
34:19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,/ qui oderunt me gratis, et annuunt oculis./
34:20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ;/ et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant./
34:21 Et dilataverunt super me os suum ;/ dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri./
34:22 Vidisti, Domine : ne sileas ;/ Domine, ne discedas a me./
34:23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ;/ et Dominus meus, in causam meam./
34:24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus,/ et non supergaudeant mihi./
34:25 Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ;/ nec dicant : Devoravimus eum./
34:26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ;/ induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me./
34:27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus./
34:28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ;/ tota die laudem tuam.

PSALM 35

35:1 In finem. Servo Domini ipsi David.
35:2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso :/ non est timor Dei ante oculos ejus./
35:3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus,/ ut inveniatur iniquitas ejus ad odium./
35:4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;/ noluit intelligere ut bene ageret./
35:5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;/ astitit omni viæ non bonæ :/ malitiam autem non odivit./
35:6 Domine, in cælo misericordia tua,/ et veritas tua usque ad nubes./
35:7 Justitia tua sicut montes Dei ;/ judicia tua abyssus multa./ Homines et jumenta salvabis, Domine,/
35:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus./ Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt./
35:9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,/ et torrente voluptatis tuæ potabis eos :/
35:10 quoniam apud te est fons vitæ,/ et in lumine tuo videbimus lumen./
35:11 Prætende misericordiam tuam scientibus te,/ et justitiam tuam his qui recto sunt corde./
35:12 Non veniat mihi pes superbiæ,/ et manus peccatoris non moveat me./
35:13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;/ expulsi sunt, nec potuerunt stare.

PSALM 36

36:1 Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus,/ neque zelaveris facientes iniquitatem :/
36:2 quoniam tamquam fœnum velociter arescent,/ et quemadmodum olera herbarum cito decident./
36:3 Spera in Domino, et fac bonitatem ;/ et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus./
36:4 Delectare in Domino,/ et dabit tibi petitiones cordis tui./
36:5 Revela Domino viam tuam,/ et spera in eo, et ipse faciet./
36:6 Et educet quasi lumen justitiam tuam,/ et judicium tuum tamquam meridiem./
36:7 Subditus esto Domino, et ora eum./ Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ;/ in homine faciente injustitias./
36:8 Desine ab ira, et derelinque furorem ;/ noli æmulari ut maligneris./
36:9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur ;/ sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram./
36:10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator ;/ et quæres locum ejus, et non invenies./
36:11 Mansueti autem hæreditabunt terram,/ et delectabuntur in multitudine pacis./
36:12 Observabit peccator justum,/ et stridebit super eum dentibus suis./
36:13 Dominus autem irridebit eum,/ quoniam prospicit quod veniet dies ejus./
36:14 Gladium evaginaverunt peccatores ;/ intenderunt arcum suum :/ ut dejiciant pauperem et inopem,/ ut trucident rectos corde./
36:15 Gladius eorum intret in corda ipsorum,/ et arcus eorum confringatur./
36:16 Melius est modicum justo,/ super divitias peccatorum multas :/
36:17 quoniam brachia peccatorum conterentur :/ confirmat autem justos Dominus./
36:18 Novit Dominus dies immaculatorum,/ et hæreditas eorum in æternum erit./
36:19 Non confundentur in tempore malo,/ et in diebus famis saturabuntur :/
36:20 quia peccatores peribunt./ Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,/ deficientes quemadmodum fumus deficient./
36:21 Mutuabitur peccator, et non solvet ;/ justus autem miseretur et tribuet :/
36:22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;/ maledicentes autem ei disperibunt./
36:23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur,/ et viam ejus volet./
36:24 Cum ceciderit, non collidetur,/ quia Dominus supponit manum suam./
36:25 Junior fui, etenim senui ;/ et non vidi justum derelictum,/ nec semen ejus quærens panem./
36:26 Tota die miseretur et commodat ;/ et semen illius in benedictione erit./
36:27 Declina a malo, et fac bonum,/ et inhabita in sæculum sæculi :/
36:28 quia Dominus amat judicium,/ et non derelinquet sanctos suos :/ in æternum conservabuntur./ Injusti punientur,/ et semen impiorum peribit./
36:29 Justi autem hæreditabunt terram,/ et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam./
36:30 Os justi meditabitur sapientiam,/ et lingua ejus loquetur judicium./
36:31 Lex Dei ejus in corde ipsius,/ et non supplantabuntur gressus ejus./
36:32 Considerat peccator justum,/ et quærit mortificare eum./
36:33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,/ nec damnabit eum cum judicabitur illi./
36:34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,/ et exaltabit te ut hæreditate capias terram :/ cum perierint peccatores, videbis./
36:35 Vidi impium superexaltatum,/ et elevatum sicut cedros Libani :/
36:36 et transivi, et ecce non erat ;/ et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus./
36:37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem,/ quoniam sunt reliquiæ homini pacifico./
36:38 Injusti autem disperibunt simul ;/ reliquiæ impiorum interibunt./
36:39 Salus autem justorum a Domino ;/ et protector eorum in tempore tribulationis./
36:40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ;/ et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos,/ quia speraverunt in eo.

PSALM 37

37:1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
37:2 Domine, ne in furore tuo arguas me,/ neque in ira tua corripias me :/
37:3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi,/ et confirmasti super me manum tuam./
37:4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ;/ non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :/
37:5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum,/ et sicut onus grave gravatæ sunt super me./
37:6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ,/ a facie insipientiæ meæ./
37:7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ;/ tota die contristatus ingrediebar./
37:8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus,/ et non est sanitas in carne mea./
37:9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ;/ rugiebam a gemitu cordis mei./
37:10 Domine, ante te omne desiderium meum,/ et gemitus meus a te non est absconditus./
37:11 Cor meum conturbatum est ;/ dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum,/ et ipsum non est mecum./
37:12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ;/ et qui juxta me erant, de longe steterunt :/ et vim faciebant qui quærebant animam meam./
37:13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,/ et dolos tota die meditabantur./
37:14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ;/ et sicut mutus non aperiens os suum./
37:15 Et factus sum sicut homo non audiens,/ et non habens in ore suo redargutiones./
37:16 Quoniam in te, Domine, speravi ;/ tu exaudies me, Domine Deus meus./
37:17 Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ;/ et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt./
37:18 Quoniam ego in flagella paratus sum,/ et dolor meus in conspectu meo semper./
37:19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,/ et cogitabo pro peccato meo./
37:20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me :/ et multiplicati sunt qui oderunt me inique./
37:21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi,/ quoniam sequebar bonitatem./
37:22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus ;/ ne discesseris a me./
37:23 Intende in adjutorium meum,/ Domine Deus salutis meæ.

PSALM 38

38:1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
38:2 Dixi : Custodiam vias meas :/ ut non delinquam in lingua mea./ Posui ori meo custodiam,/ cum consisteret peccator adversum me./
38:3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ;/ et dolor meus renovatus est./
38:4 Concaluit cor meum intra me ;/ et in meditatione mea exardescet ignis./
38:5 Locutus sum in lingua mea :/ Notum fac mihi, Domine, finem meum,/ et numerum dierum meorum quis est,/ ut sciam quid desit mihi./
38:6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos,/ et substantia mea tamquam nihilum ante te./ Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens./
38:7 Verumtamen in imagine pertransit homo ;/ sed et frustra conturbatur :/ thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea./
38:8 Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ?/ et substantia mea apud te est./
38:9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me :/ opprobrium insipienti dedisti me./
38:10 Obmutui, et non aperui os meum,/ quoniam tu fecisti ;/
38:11 amove a me plagas tuas./
38:12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus :/ propter iniquitatem corripuisti hominem./ Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus :/ verumtamen vane conturbatur omnis homo./
38:13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ;/ auribus percipe lacrimas meas./ Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,/ et peregrinus sicut omnes patres mei./
38:14 Remitte mihi, ut refrigerer/ priusquam abeam et amplius non ero.

PSALM 39

39:1 In finem. Psalmus ipsi David.
39:2 Exspectans exspectavi Dominum,/ et intendit mihi./
39:3 Et exaudivit preces meas,/ et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis./ Et statuit super petram pedes meos,/ et direxit gressus meos./
39:4 Et immisit in os meum canticum novum,/ carmen Deo nostro./ Videbunt multi, et timebunt,/ et sperabunt in Domino./
39:5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus,/ et non respexit in vanitates et insanias falsas./
39:6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ;/ et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi./ Annuntiavi et locutus sum :/ multiplicati sunt super numerum./
39:7 Sacrificium et oblationem noluisti ;/ aures autem perfecisti mihi./ Holocaustum et pro peccato non postulasti ;/
39:8 tunc dixi : Ecce venio./ In capite libri scriptum est de me,/
39:9 ut facerem voluntatem tuam./ Deus meus, volui,/ et legem tuam in medio cordis mei./
39:10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ;/ ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti./
39:11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo ;/ veritatem tuam et salutare tuum dixi ;/ non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo./
39:12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ;/ misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me./
39:13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ;/ comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem./ Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei,/ et cor meum dereliquit me./
39:14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ;/ Domine, ad adjuvandum me respice./
39:15 Confundantur et revereantur simul,/ qui quærunt animam meam ut auferant eam ;/ convertantur retrorsum et revereantur,/ qui volunt mihi mala./
39:16 Ferant confestim confusionem suam,/ qui dicunt mihi : Euge, euge !/
39:17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum./
39:18 Ego autem mendicus sum et pauper ;/ Dominus sollicitus est mei./ Adjutor meus et protector meus tu es ;/ Deus meus, ne tardaveris.

PSALM 40

40:1 In finem. Psalmus ipsi David.
40:2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem :/ in die mala liberabit eum Dominus./
40:3 Dominus conservet eum, et vivificet eum,/ et beatum faciat eum in terra,/ et non tradat eum in animam inimicorum ejus./
40:4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ;/ universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus./
40:5 Ego dixi : Domine, miserere mei ;/ sana animam meam, quia peccavi tibi./
40:6 Inimici mei dixerunt mala mihi :/ Quando morietur, et peribit nomen ejus ?/
40:7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ;/ cor ejus congregavit iniquitatem sibi./ Egrediebatur foras et loquebatur./
40:8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ;/ adversum me cogitabant mala mihi./
40:9 Verbum iniquum constituerunt adversum me :/ Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?/
40:10 Etenim homo pacis meæ in quo speravi,/ qui edebat panes meos,/ magnificavit super me supplantationem./
40:11 Tu autem, Domine, miserere mei,/ et resuscita me ; et retribuam eis./
40:12 In hoc cognovi quoniam voluisti me,/ quoniam non gaudebit inimicus meus super me./
40:13 Me autem propter innocentiam suscepisti ;/ et confirmasti me in conspectu tuo in æternum./
40:14 Benedictus Dominus Deus Israël/ a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.

PSALM 41

41:1 In finem. Intellectus filiis Core.
41:2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,/ ita desiderat anima mea ad te, Deus./
41:3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ;/ quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?/
41:4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte,/ dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?/
41:5 Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam,/ quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,/ in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis./
41:6 Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei,/
41:7 et Deus meus./ Ad meipsum anima mea conturbata est :/ propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico./
41:8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ;/ omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt./
41:9 In die mandavit Dominus misericordiam suam,/ et nocte canticum ejus ;/ apud me oratio Deo vitæ meæ./
41:10 Dicam Deo : Susceptor meus es ;/ quare oblitus es mei ?/ et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?/
41:11 Dum confringuntur ossa mea,/ exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,/ dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?/
41:12 Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei, et Deus meus.

Home » Classical Catholic Library » Vulgate » PSALMS 1-41 (VUL)