Home » Classical Catholic Library » Vulgate » PSALMS 42-72 (VULGATE)

PSALMS 42-72 (VULGATE)

Return to Vulgate index

PSALM 42

42:1 Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta :/ ab homine iniquo et doloso erue me./
42:2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ?/ et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?/
42:3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam :/ ipsa me deduxerunt, et adduxerunt/ in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua./
42:4 Et introibo ad altare Dei,/ ad Deum qui lætificat juventutem meam./ Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus./
42:5 Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei, et Deus meus.]

PSALM 43

43:1 In finem. Filiis Core ad intellectum.
43:2 [Deus, auribus nostris audivimus,/ patres nostri annuntiaverunt nobis,/ opus quod operatus es in diebus eorum,/ et in diebus antiquis./
43:3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ;/ afflixisti populos, et expulisti eos./
43:4 Nec enim in gladio suo possederunt terram,/ et brachium eorum non salvavit eos :/ sed dextera tua et brachium tuum,/ et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis./
43:5 Tu es ipse rex meus et Deus meus,/ qui mandas salutes Jacob./
43:6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu,/ et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis./
43:7 Non enim in arcu meo sperabo,/ et gladius meus non salvabit me :/
43:8 salvasti enim nos de affligentibus nos,/ et odientes nos confudisti./
43:9 In Deo laudabimur tota die,/ et in nomine tuo confitebimur in sæculum./
43:10 Nunc autem repulisti et confudisti nos,/ et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris./
43:11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,/ et qui oderunt nos diripiebant sibi./
43:12 Dedisti nos tamquam oves escarum,/ et in gentibus dispersisti nos./
43:13 Vendidisti populum tuum sine pretio,/ et non fuit multitudo in commutationibus eorum./
43:14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;/ subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro./
43:15 Posuisti nos in similitudinem gentibus ;/ commotionem capitis in populis./
43:16 Tota die verecundia mea contra me est,/ et confusio faciei meæ cooperuit me :/
43:17 a voce exprobrantis et obloquentis,/ a facie inimici et persequentis./
43:18 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,/ et inique non egimus in testamento tuo./
43:19 Et non recessit retro cor nostrum ;/ et declinasti semitas nostras a via tua :/
43:20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,/ et cooperuit nos umbra mortis./
43:21 Si obliti sumus nomen Dei nostri,/ et si expandimus manus nostras ad deum alienum,/
43:22 nonne Deus requiret ista ?/ ipse enim novit abscondita cordis./ Quoniam propter te mortificamur tota die ;/ æstimati sumus sicut oves occisionis./
43:23 Exsurge ; quare obdormis, Domine ?/ exsurge, et ne repellas in finem./
43:24 Quare faciem tuam avertis ?/ oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?/
43:25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ;/ conglutinatus est in terra venter noster./
43:26 Exsurge, Domine, adjuva nos,/ et redime nos propter nomen tuum.]

PSALM 44

44:1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
44:2 [Eructavit cor meum verbum bonum :/ dico ego opera mea regi./ Lingua mea calamus scribæ/ velociter scribentis./
44:3 Speciosus forma præ filiis hominum,/ diffusa est gratia in labiis tuis :/ propterea benedixit te Deus in æternum./
44:4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime./
44:5 Specie tua et pulchritudine tua/ intende, prospere procede, et regna,/ propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ;/ et deducet te mirabiliter dextera tua./
44:6 Sagittæ tuæ acutæ :/ populi sub te cadent,/ in corda inimicorum regis./
44:7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ;/ virga directionis virga regni tui./
44:8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ;/ propterea unxit te Deus, Deus tuus,/ oleo lætitiæ, præ consortibus tuis./
44:9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis,/ a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te/
44:10 filiæ regum in honore tuo./ Astitit regina a dextris tuis/ in vestitu deaurato, circumdata varietate./
44:11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ;/ et obliviscere populum tuum, et domum patris tui./
44:12 Et concupiscet rex decorem tuum,/ quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum./
44:13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ;/ omnes divites plebis./
44:14 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus,/ in fimbriis aureis,/
44:15 circumamicta varietatibus./ Adducentur regi virgines post eam ;/ proximæ ejus afferentur tibi./
44:16 Afferentur in lætitia et exsultatione ;/ adducentur in templum regis./
44:17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ;/ constitues eos principes super omnem terram./
44:18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem :/ propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.]

PSALM 45

45:1 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
45:2 [Deus noster refugium et virtus ;/ adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis./
45:3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra,/ et transferentur montes in cor maris./
45:4 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ;/ conturbati sunt montes in fortitudine ejus./
45:5 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei :/ sanctificavit tabernaculum suum Altissimus./
45:6 Deus in medio ejus, non commovebitur ;/ adjuvabit eam Deus mane diluculo./
45:7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna :/ dedit vocem suam, mota est terra./
45:8 Dominus virtutum nobiscum ;/ susceptor noster Deus Jacob./
45:9 Venite, et videte opera Domini,/ quæ posuit prodigia super terram,/
45:10 auferens bella usque ad finem terræ./ Arcum conteret, et confringet arma,/ et scuta comburet igni./
45:11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ;/ exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra./
45:12 Dominus virtutum nobiscum ;/ susceptor noster Deus Jacob.]

PSALM 46

46:1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
46:2 [Omnes gentes, plaudite manibus ;/ jubilate Deo in voce exsultationis :/
46:3 quoniam Dominus excelsus, terribilis,/ rex magnus super omnem terram./
46:4 Subjecit populos nobis,/ et gentes sub pedibus nostris./
46:5 Elegit nobis hæreditatem suam ;/ speciem Jacob quam dilexit./
46:6 Ascendit Deus in jubilo,/ et Dominus in voce tubæ./
46:7 Psallite Deo nostro, psallite ;/ psallite regi nostro, psallite :/
46:8 quoniam rex omnis terræ Deus,/ psallite sapienter./
46:9 Regnabit Deus super gentes ;/ Deus sedet super sedem sanctam suam./
46:10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham,/ quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.]

PSALM 47

47:1 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
47:2 [Magnus Dominus et laudabilis nimis,/ in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus./
47:3 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ;/ latera aquilonis, civitas regis magni./
47:4 Deus in domibus ejus cognoscetur/ cum suscipiet eam./
47:5 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ;/ convenerunt in unum./
47:6 Ipsi videntes, sic admirati sunt,/ conturbati sunt, commoti sunt./
47:7 Tremor apprehendit eos ;/ ibi dolores ut parturientis :/
47:8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis./
47:9 Sicut audivimus, sic vidimus,/ in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri :/ Deus fundavit eam in æternum./
47:10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam/ in medio templi tui./
47:11 Secundum nomen tuum, Deus,/ sic et laus tua in fines terræ ;/ justitia plena est dextera tua./
47:12 Lætetur mons Sion,/ et exsultent filiæ Judæ,/ propter judicia tua, Domine./
47:13 Circumdate Sion, et complectimini eam ;/ narrate in turribus ejus./
47:14 Ponite corda vestra in virtute ejus,/ et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera./
47:15 Quoniam hic est Deus,/ Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi :/ ipse reget nos in sæcula.]

PSALM 48

48:1 In finem, filiis Core. Psalmus.
48:2 [Audite hæc, omnes gentes ;/ auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :/
48:3 quique terrigenæ et filii hominum,/ simul in unum dives et pauper./
48:4 Os meum loquetur sapientiam,/ et meditatio cordis mei prudentiam./
48:5 Inclinabo in parabolam aurem meam ;/ aperiam in psalterio propositionem meam./
48:6 Cur timebo in die mala ?/ iniquitas calcanei mei circumdabit me./
48:7 Qui confidunt in virtute sua,/ et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur./
48:8 Frater non redimit, redimet homo :/ non dabit Deo placationem suam,/
48:9 et pretium redemptionis animæ suæ./ Et laborabit in æternum ;/
48:10 et vivet adhuc in finem./
48:11 Non videbit interitum,/ cum viderit sapientes morientes :/ simul insipiens et stultus peribunt./ Et relinquent alienis divitias suas,/
48:12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum ;/ tabernacula eorum in progenie et progenie :/ vocaverunt nomina sua in terris suis./
48:13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit./ Comparatus est jumentis insipientibus,/ et similis factus est illis./
48:14 Hæc via illorum scandalum ipsis ;/ et postea in ore suo complacebunt./
48:15 Sicut oves in inferno positi sunt :/ mors depascet eos./ Et dominabuntur eorum justi in matutino ;/ et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum./
48:16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi,/ cum acceperit me./
48:17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo,/ et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :/
48:18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia,/ neque descendet cum eo gloria ejus./
48:19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ;/ confitebitur tibi cum benefeceris ei./
48:20 Introibit usque in progenies patrum suorum ;/ et usque in æternum non videbit lumen./
48:21 Homo, cum in honore esset, non intellexit./ Comparatus est jumentis insipientibus,/ et similis factus est illis.]

PSALM 49

49:1 Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,/ et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum./
49:2 Ex Sion species decoris ejus :/
49:3 Deus manifeste veniet ;/ Deus noster, et non silebit./ Ignis in conspectu ejus exardescet ;/ et in circuitu ejus tempestas valida./
49:4 Advocabit cælum desursum, et terram,/ discernere populum suum./
49:5 Congregate illi sanctos ejus,/ qui ordinant testamentum ejus super sacrificia./
49:6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,/ quoniam Deus judex est./
49:7 Audi, populus meus, et loquar ;/ Israël, et testificabor tibi :/ Deus, Deus tuus ego sum./
49:8 Non in sacrificiis tuis arguam te ;/ holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper./
49:9 Non accipiam de domo tua vitulos,/ neque de gregibus tuis hircos :/
49:10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,/ jumenta in montibus, et boves./
49:11 Cognovi omnia volatilia cæli,/ et pulchritudo agri mecum est./
49:12 Si esuriero, non dicam tibi :/ meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus./
49:13 Numquid manducabo carnes taurorum ?/ aut sanguinem hircorum potabo ?/
49:14 Immola Deo sacrificium laudis,/ et redde Altissimo vota tua./
49:15 Et invoca me in die tribulationis :/ eruam te, et honorificabis me./
49:16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?/ et assumis testamentum meum per os tuum ?/
49:17 Tu vero odisti disciplinam,/ et projecisti sermones meos retrorsum./
49:18 Si videbas furem, currebas cum eo ;/ et cum adulteris portionem tuam ponebas./
49:19 Os tuum abundavit malitia,/ et lingua tua concinnabat dolos./
49:20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,/ et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum./
49:21 Hæc fecisti, et tacui./ Existimasti inique quod ero tui similis :/ arguam te, et statuam contra faciem tuam./
49:22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,/ nequando rapiat, et non sit qui eripiat./
49:23 Sacrificium laudis honorificabit me,/ et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]

PSALM 50

50:1 In finem. Psalmus David,
50:2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
50:3 [Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ;/ et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam./
50:4 Amplius lava me ab iniquitate mea,/ et a peccato meo munda me./
50:5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,/ et peccatum meum contra me est semper./
50:6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ;/ ut justificeris in sermonibus tuis,/ et vincas cum judicaris./
50:7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,/ et in peccatis concepit me mater mea./
50:8 Ecce enim veritatem dilexisti ;/ incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi./
50:9 Asperges me hyssopo, et mundabor ;/ lavabis me, et super nivem dealbabor./
50:10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam,/ et exsultabunt ossa humiliata./
50:11 Averte faciem tuam a peccatis meis,/ et omnes iniquitates meas dele./
50:12 Cor mundum crea in me, Deus,/ et spiritum rectum innova in visceribus meis./
50:13 Ne projicias me a facie tua,/ et spiritum sanctum tuum ne auferas a me./
50:14 Redde mihi lætitiam salutaris tui,/ et spiritu principali confirma me./
50:15 Docebo iniquos vias tuas,/ et impii ad te convertentur./
50:16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ,/ et exsultabit lingua mea justitiam tuam./
50:17 Domine, labia mea aperies,/ et os meum annuntiabit laudem tuam./
50:18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ;/ holocaustis non delectaberis./
50:19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ;/ cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies./
50:20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,/ ut ædificentur muri Jerusalem./
50:21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ;/ tunc imponent super altare tuum vitulos.]

PSALM 51

51:1 In finem. Intellectus David,
51:2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
51:3 [Quid gloriaris in malitia,/ qui potens es in iniquitate ?/
51:4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;/ sicut novacula acuta fecisti dolum./
51:5 Dilexisti malitiam super benignitatem ;/ iniquitatem magis quam loqui æquitatem./
51:6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ;/ lingua dolosa./
51:7 Propterea Deus destruet te in finem ;/ evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,/ et radicem tuam de terra viventium./
51:8 Videbunt justi, et timebunt ;/ et super eum ridebunt, et dicent :/
51:9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;/ sed speravit in multitudine divitiarum suarum,/ et prævaluit in vanitate sua./
51:10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;/ speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi./
51:11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;/ et exspectabo nomen tuum,/ quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]

PSALM 52

52:1 In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus./
52:2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ;/ non est qui faciat bonum./
52:3 Deus de cælo prospexit super filios hominum,/ ut videat si est intelligens, aut requirens Deum./
52:4 Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt :/ non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./
52:5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem,/ qui devorant plebem meam ut cibum panis ?/
52:6 Deum non invocaverunt ;/ illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor./ Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent :/ confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos./
52:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël ?/ cum converterit Deus captivitatem plebis suæ,/ exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]

PSALM 53

53:1 In finem, in carminibus. Intellectus David,
53:2 cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
53:3 [Deus, in nomine tuo salvum me fac,/ et in virtute tua judica me./
53:4 Deus, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe verba oris mei./
53:5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,/ et fortes quæsierunt animam meam,/ et non proposuerunt Deum ante conspectum suum./
53:6 Ecce enim Deus adjuvat me,/ et Dominus susceptor est animæ meæ./
53:7 Averte mala inimicis meis ;/ et in veritate tua disperde illos./
53:8 Voluntarie sacrificabo tibi,/ et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est./
53:9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,/ et super inimicos meos despexit oculus meus.]

PSALM 54

54:1 In finem, in carminibus. Intellectus David.
54:2 [Exaudi, Deus, orationem meam,/ et ne despexeris deprecationem meam :/
54:3 intende mihi, et exaudi me./ Contristatus sum in exercitatione mea,/ et conturbatus sum/
54:4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris./ Quoniam declinaverunt in me iniquitates,/ et in ira molesti erant mihi./
54:5 Cor meum conturbatum est in me,/ et formido mortis cecidit super me./
54:6 Timor et tremor venerunt super me,/ et contexerunt me tenebræ./
54:7 Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ,/ et volabo, et requiescam ?/
54:8 Ecce elongavi fugiens,/ et mansi in solitudine./
54:9 Exspectabam eum qui salvum me fecit/ a pusillanimitate spiritus, et tempestate./
54:10 Præcipita, Domine ; divide linguas eorum :/ quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate./
54:11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ;/ et labor in medio ejus,/
54:12 et injustitia :/ et non defecit de plateis ejus usura et dolus./
54:13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,/ sustinuissem utique./ Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset,/ abscondissem me forsitan ab eo./
54:14 Tu vero homo unanimis,/ dux meus, et notus meus :/
54:15 qui simul mecum dulces capiebas cibos ;/ in domo Dei ambulavimus cum consensu./
54:16 Veniat mors super illos,/ et descendant in infernum viventes :/ quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum./
54:17 Ego autem ad Deum clamavi,/ et Dominus salvabit me./
54:18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;/ et exaudiet vocem meam./
54:19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :/ quoniam inter multos erant mecum./
54:20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos,/ qui est ante sæcula./ Non enim est illis commutatio,/ et non timuerunt Deum./
54:21 Extendit manum suam in retribuendo ;/ contaminaverunt testamentum ejus :/
54:22 divisi sunt ab ira vultus ejus,/ et appropinquavit cor illius./ Molliti sunt sermones ejus super oleum ;/ et ipsi sunt jacula./
54:23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ;/ non dabit in æternum fluctuationem justo./
54:24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus./ Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ;/ ego autem sperabo in te, Domine.]

PSALM 55

55:1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
55:2 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;/ tota die impugnans, tribulavit me./
55:3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,/ quoniam multi bellantes adversum me./
55:4 Ab altitudine diei timebo :/ ego vero in te sperabo./
55:5 In Deo laudabo sermones meos ;/ in Deo speravi :/ non timebo quid faciat mihi caro./
55:6 Tota die verba mea execrabantur ;/ adversum me omnes cogitationes eorum in malum./
55:7 Inhabitabunt, et abscondent ;/ ipsi calcaneum meum observabunt./ Sicut sustinuerunt animam meam,/
55:8 pro nihilo salvos facies illos ;/ in ira populos confringes./
55:9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;/ posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,/ sicut et in promissione tua :/
55:10 tunc convertentur inimici mei retrorsum./ In quacumque die invocavero te,/ ecce cognovi quoniam Deus meus es./
55:11 In Deo laudabo verbum ;/ in Domino laudabo sermonem./ In Deo speravi :/ non timebo quid faciat mihi homo./
55:12 In me sunt, Deus, vota tua,/ quæ reddam, laudationes tibi :/
55:13 quoniam eripuisti animam meam de morte,/ et pedes meos de lapsu,/ ut placeam coram Deo in lumine viventium.]

PSALM 56

56:1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
56:2 [Miserere mei, Deus, miserere mei,/ quoniam in te confidit anima mea./ Et in umbra alarum tuarum sperabo,/ donec transeat iniquitas./
56:3 Clamabo ad Deum altissimum,/ Deum qui benefecit mihi./
56:4 Misit de cælo, et liberavit me ;/ dedit in opprobrium conculcantes me./ Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,/
56:5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum./ Dormivi conturbatus./ Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ,/ et lingua eorum gladius acutus./
56:6 Exaltare super cælos, Deus,/ et in omnem terram gloria tua./
56:7 Laqueum paraverunt pedibus meis,/ et incurvaverunt animam meam./ Foderunt ante faciem meam foveam,/ et inciderunt in eam.
56:8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;/ cantabo, et psalmum dicam./
56:9 Exsurge, gloria mea ;/ exsurge, psalterium et cithara :/ exsurgam diluculo./
56:10 Confitebor tibi in populis, Domine,/ et psalmum dicam tibi in gentibus :/
56:11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua,/ et usque ad nubes veritas tua./
56:12 Exaltare super cælos, Deus,/ et super omnem terram gloria tua.]

PSALM 57

57:1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
57:2 [Si vere utique justitiam loquimini,/ recta judicate, filii hominum./
57:3 Etenim in corde iniquitates operamini ;/ in terra injustitias manus vestræ concinnant./
57:4 Alienati sunt peccatores a vulva ;/ erraverunt ab utero :/ locuti sunt falsa./
57:5 Furor illis secundum similitudinem serpentis,/ sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,/
57:6 quæ non exaudiet vocem incantantium,/ et venefici incantantis sapienter./
57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;/ molas leonum confringet Dominus./
57:8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ;/ intendit arcum suum donec infirmentur./
57:9 Sicut cera quæ fluit auferentur ;/ supercecidit ignis, et non viderunt solem./
57:10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum,/ sicut viventes sic in ira absorbet eos./
57:11 Lætabitur justus cum viderit vindictam ;/ manus suas lavabit in sanguine peccatoris./
57:12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo,/ utique est Deus judicans eos in terra.]

PSALM 58

58:1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
58:2 [Eripe me de inimicis meis, Deus meus,/ et ab insurgentibus in me libera me./
58:3 Eripe me de operantibus iniquitatem,/ et de viris sanguinum salva me./
58:4 Quia ecce ceperunt animam meam ;/ irruerunt in me fortes./
58:5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ;/ sine iniquitate cucurri, et direxi./
58:6 Exsurge in occursum meum, et vide :/ et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël,/ intende ad visitandas omnes gentes :/ non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem./
58:7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :/ et circuibunt civitatem./
58:8 Ecce loquentur in ore suo,/ et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?/
58:9 Et tu, Domine, deridebis eos ;/ ad nihilum deduces omnes gentes./
58:10 Fortitudinem meam ad te custodiam,/ quia, Deus, susceptor meus es :/
58:11 Deus meus misericordia ejus præveniet me./
58:12 Deus ostendet mihi super inimicos meos :/ ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei./ Disperge illos in virtute tua,/ et depone eos, protector meus, Domine :/
58:13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ;/ et comprehendantur in superbia sua./ Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
58:14 in consummatione :/ in ira consummationis, et non erunt./ Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ./
58:15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :/ et circuibunt civitatem.
58:16 Ipsi dispergentur ad manducandum ;/ si vero non fuerint saturati, et murmurabunt./
58:17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam,/ et exsultabo mane misericordiam tuam :/ quia factus es susceptor meus,/ et refugium meum in die tribulationis meæ./
58:18 Adjutor meus, tibi psallam,/ quia Deus susceptor meus es ;/ Deus meus, misericordia mea.]

PSALM 59

59:1 In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
59:2 cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
59:3 [Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ;/ iratus es, et misertus es nobis./
59:4 Commovisti terram, et conturbasti eam ;/ sana contritiones ejus, quia commota est./
59:5 Ostendisti populo tuo dura ;/ potasti nos vino compunctionis./
59:6 Dedisti metuentibus te significationem,/ ut fugiant a facie arcus ;/ ut liberentur dilecti tui./
59:7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me./
59:8 Deus locutus est in sancto suo :/ lætabor, et partibor Sichimam ;/ et convallem tabernaculorum metibor./
59:9 Meus est Galaad, et meus est Manasses ;/ et Ephraim fortitudo capitis mei./ Juda rex meus ;/
59:10 Moab olla spei meæ./ In Idumæam extendam calceamentum meum :/ mihi alienigenæ subditi sunt./
59:11 Quis deducet me in civitatem munitam ?/ quis deducet me usque in Idumæam ?/
59:12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?/ et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?/
59:13 Da nobis auxilium de tribulatione,/ quia vana salus hominis./
59:14 In Deo faciemus virtutem ;/ et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.]

PSALM 60

60:1 In finem. In hymnis David.
60:2 [Exaudi, Deus, deprecationem meam ;/ intende orationi meæ./
60:3 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ;/ in petra exaltasti me./ Deduxisti me,
60:4 quia factus es spes mea :/ turris fortitudinis a facie inimici./
60:5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ;/ protegar in velamento alarum tuarum./
60:6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ;/ dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum./
60:7 Dies super dies regis adjicies ;/ annos ejus usque in diem generationis et generationis./
60:8 Permanet in æternum in conspectu Dei :/ misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?/
60:9 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi,/ ut reddam vota mea de die in diem.]

PSALM 61

61:1 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
61:2 [Nonne Deo subjecta erit anima mea ?/ ab ipso enim salutare meum./
61:3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ;/ susceptor meus, non movebor amplius./
61:4 Quousque irruitis in hominem ?/ interficitis universi vos,/ tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ./
61:5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ;/ cucurri in siti :/ ore suo benedicebant,/ et corde suo maledicebant./
61:6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea,/ quoniam ab ipso patientia mea :/
61:7 quia ipse Deus meus et salvator meus,/ adjutor meus, non emigrabo./
61:8 In Deo salutare meum et gloria mea ;/ Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est./
61:9 Sperate in eo, omnis congregatio populi ;/ effundite coram illo corda vestra :/ Deus adjutor noster in æternum./
61:10 Verumtamen vani filii hominum,/ mendaces filii hominum in stateris,/ ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum./
61:11 Nolite sperare in iniquitate,/ et rapinas nolite concupiscere ;/ divitiæ si affluant, nolite cor apponere./
61:12 Semel locutus est Deus ;/ duo hæc audivi :/ quia potestas Dei est,
61:13 et tibi, Domine, misericordia :/ quia tu reddes unicuique juxta opera sua.]

PSALM 62

62:1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
62:2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo./ Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !/
62:3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,/ sic in sancto apparui tibi,/ ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam./
62:4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,/ labia mea laudabunt te./
62:5 Sic benedicam te in vita mea,/ et in nomine tuo levabo manus meas./
62:6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,/ et labiis exsultationis laudabit os meum./
62:7 Si memor fui tui super stratum meum,/ in matutinis meditabor in te./
62:8 Quia fuisti adjutor meus,/ et in velamento alarum tuarum exsultabo./
62:9 Adhæsit anima mea post te ;/ me suscepit dextera tua./
62:10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :/ introibunt in inferiora terræ ;/
62:11 tradentur in manus gladii :/ partes vulpium erunt./
62:12 Rex vero lætabitur in Deo ;/ laudabuntur omnes qui jurant in eo :/ quia obstructum est os loquentium iniqua.]

PSALM 63

63:1 In finem. Psalmus David.
63:2 [Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ;/ a timore inimici eripe animam meam./
63:3 Protexisti me a conventu malignantium,/ a multitudine operantium iniquitatem./
63:4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ;/ intenderunt arcum rem amaram,/
63:5 ut sagittent in occultis immaculatum./
63:6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt ;/ firmaverunt sibi sermonem nequam./ Narraverunt ut absconderent laqueos ;/ dixerunt : Quis videbit eos ?/
63:7 Scrutati sunt iniquitates ;/ defecerunt scrutantes scrutinio./ Accedet homo ad cor altum,/
63:8 et exaltabitur Deus./ Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,/
63:9 et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum./ Conturbati sunt omnes qui videbant eos,/
63:10 et timuit omnis homo./ Et annuntiaverunt opera Dei,/ et facta ejus intellexerunt./
63:11 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo,/ et laudabuntur omnes recti corde.]

PSALM 64

64:1 In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
64:2 [Te decet hymnus, Deus, in Sion,/ et tibi reddetur votum in Jerusalem./
64:3 Exaudi orationem meam ;/ ad te omnis caro veniet./
64:4 Verba iniquorum prævaluerunt super nos,/ et impietatibus nostris tu propitiaberis./
64:5 Beatus quem elegisti et assumpsisti :/ inhabitabit in atriis tuis./ Replebimur in bonis domus tuæ ;/ sanctum est templum tuum,/
64:6 mirabile in æquitate./ Exaudi nos, Deus, salutaris noster,/ spes omnium finium terræ, et in mari longe./
64:7 Præparans montes in virtute tua,/ accinctus potentia ;/
64:8 qui conturbas profundum maris,/ sonum fluctuum ejus./ Turbabuntur gentes,/
64:9 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ;/ exitus matutini et vespere delectabis./
64:10 Visitasti terram, et inebriasti eam ;/ multiplicasti locupletare eam./ Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum :/ quoniam ita est præparatio ejus./
64:11 Rivos ejus inebria ;/ multiplica genimina ejus :/ in stillicidiis ejus lætabitur germinans./
64:12 Benedices coronæ anni benignitatis tuæ,/ et campi tui replebuntur ubertate./
64:13 Pinguescent speciosa deserti,/ et exsultatione colles accingentur./
64:14 Induti sunt arietes ovium,/ et valles abundabunt frumento ;/ clamabunt, etenim hymnum dicent.]

PSALM 65

65:1 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra ;/
65:2 psalmum dicite nomini ejus ;/ date gloriam laudi ejus./
65:3 Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine !/ in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui./
65:4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi ;/ psalmum dicat nomini tuo./
65:5 Venite, et videte opera Dei :/ terribilis in consiliis super filios hominum./
65:6 Qui convertit mare in aridam ;/ in flumine pertransibunt pede :/ ibi lætabimur in ipso./
65:7 Qui dominatur in virtute sua in æternum ;/ oculi ejus super gentes respiciunt :/ qui exasperant non exaltentur in semetipsis./
65:8 Benedicite, gentes, Deum nostrum,/ et auditam facite vocem laudis ejus :/
65:9 qui posuit animam meam ad vitam,/ et non dedit in commotionem pedes meos./
65:10 Quoniam probasti nos, Deus ;/ igne nos examinasti, sicut examinatur argentum./
65:11 Induxisti nos in laqueum ;/ posuisti tribulationes in dorso nostro ;/
65:12 imposuisti homines super capita nostra./ Transivimus per ignem et aquam,/ et eduxisti nos in refrigerium./
65:13 Introibo in domum tuam in holocaustis ;/ reddam tibi vota mea
65:14 quæ distinxerunt labia mea :/ et locutum est os meum in tribulatione mea./
65:15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ;/ offeram tibi boves cum hircis./
65:16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum,/ quanta fecit animæ meæ./
65:17 Ad ipsum ore meo clamavi,/ et exaltavi sub lingua mea./
65:18 Iniquitatem si aspexi in corde meo,/ non exaudiet Dominus./
65:19 Propterea exaudivit Deus,/ et attendit voci deprecationis meæ./
65:20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam,/ et misericordiam suam a me.]

PSALM 66

66:1 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
66:2 [Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ;/ illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :/
66:3 ut cognoscamus in terra viam tuam,/ in omnibus gentibus salutare tuum./
66:4 Confiteantur tibi populi, Deus :/ confiteantur tibi populi omnes./
66:5 Lætentur et exsultent gentes,/ quoniam judicas populos in æquitate,/ et gentes in terra dirigis./
66:6 Confiteantur tibi populi, Deus :/ confiteantur tibi populi omnes./
66:7 Terra dedit fructum suum :/ benedicat nos Deus, Deus noster !/
66:8 Benedicat nos Deus,/ et metuant eum omnes fines terræ.]

PSALM 67

67:1 In finem. Psalmus cantici ipsi David.
67:2 [Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ;/ et fugiant qui oderunt eum a facie ejus./
67:3 Sicut deficit fumus, deficiant ;/ sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei./
67:4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei,/ et delectentur in lætitia./
67:5 Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus :/ iter facite ei qui ascendit super occasum./ Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus./ Turbabuntur a facie ejus,/
67:6 patris orphanorum, et judicis viduarum ;/ Deus in loco sancto suo./
67:7 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ;/ qui educit vinctos in fortitudine,/ similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris./
67:8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui,/ cum pertransires in deserto,/
67:9 terra mota est, etenim cæli distillaverunt,/ a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël./
67:10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ;/ et infirmata est, tu vero perfecisti eam./
67:11 Animalia tua habitabunt in ea ;/ parasti in dulcedine tua pauperi, Deus./
67:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa./
67:13 Rex virtutum dilecti, dilecti ;/ et speciei domus dividere spolia./
67:14 Si dormiatis inter medios cleros,/ pennæ columbæ deargentatæ,/ et posteriora dorsi ejus in pallore auri./
67:15 Dum discernit cælestis reges super eam,/ nive dealbabuntur in Selmon./
67:16 Mons Dei, mons pinguis :/ mons coagulatus, mons pinguis./
67:17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos ?/ mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ;/ etenim Dominus habitabit in finem./
67:18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ;/ Dominus in eis in Sina, in sancto./
67:19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem,/ accepisti dona in hominibus ;/ etenim non credentes inhabitare Dominum Deum./
67:20 Benedictus Dominus die quotidie :/ prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum./
67:21 Deus noster, Deus salvos faciendi ;/ et Domini, Domini exitus mortis./
67:22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum,/ verticem capilli perambulantium in delictis suis./
67:23 Dixit Dominus : Ex Basan convertam,/ convertam in profundum maris :/
67:24 ut intingatur pes tuus in sanguine ;/ lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso./
67:25 Viderunt ingressus tuos, Deus,/ ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto./
67:26 Prævenerunt principes conjuncti psallentibus,/ in medio juvencularum tympanistriarum./
67:27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël./
67:28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ;/ principes Juda, duces eorum ;/ principes Zabulon, principes Nephthali./
67:29 Manda, Deus, virtuti tuæ ;/ confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis./
67:30 A templo tuo in Jerusalem,/ tibi offerent reges munera./
67:31 Increpa feras arundinis ;/ congregatio taurorum in vaccis populorum :/ ut excludant eos qui probati sunt argento./ Dissipa gentes quæ bella volunt./
67:32 Venient legati ex Ægypto ;/ Æthiopia præveniet manus ejus Deo./
67:33 Regna terræ, cantate Deo ;/ psallite Domino ; psallite Deo./
67:34 Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem :/ ecce dabit voci suæ vocem virtutis./
67:35 Date gloriam Deo super Israël ;/ magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus./
67:36 Mirabilis Deus in sanctis suis ;/ Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ./ Benedictus Deus !]

PSALM 68

68:1 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
68:2 [Salvum me fac, Deus,/ quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam./
68:3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia./ Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me./
68:4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ;/ defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum./
68:5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei/ qui oderunt me gratis./ Confortati sunt qui persecuti sunt me/ inimici mei injuste ;/ quæ non rapui, tunc exsolvebam./
68:6 Deus, tu scis insipientiam meam ;/ et delicta mea a te non sunt abscondita./
68:7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ;/ non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël./
68:8 Quoniam propter te sustinui opprobrium ;/ operuit confusio faciem meam./
68:9 Extraneus factus sum fratribus meis,/ et peregrinus filiis matris meæ./
68:10 Quoniam zelus domus tuæ comedit me,/ et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me./
68:11 Et operui in jejunio animam meam,/ et factum est in opprobrium mihi./
68:12 Et posui vestimentum meum cilicium ;/ et factus sum illis in parabolam./
68:13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta,/ et in me psallebant qui bibebant vinum./
68:14 Ego vero orationem meam ad te, Domine ;/ tempus beneplaciti, Deus./ In multitudine misericordiæ tuæ,/ exaudi me in veritate salutis tuæ./
68:15 Eripe me de luto, ut non infigar ;/ libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum./
68:16 Non me demergat tempestas aquæ,/ neque absorbeat me profundum,/ neque urgeat super me puteus os suum./
68:17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ;/ secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me./
68:18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ;/ quoniam tribulor, velociter exaudi me./
68:19 Intende animæ meæ, et libera eam ;/ propter inimicos meos, eripe me./
68:20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;/
68:21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me./ Improperium exspectavit cor meum et miseriam :/ et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ;/ et qui consolaretur, et non inveni./
68:22 Et dederunt in escam meam fel,/ et in siti mea potaverunt me aceto./
68:23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,/ et in retributiones, et in scandalum./
68:24 Obscurentur oculi eorum, ne videant,/ et dorsum eorum semper incurva./
68:25 Effunde super eos iram tuam,/ et furor iræ tuæ comprehendat eos./
68:26 Fiat habitatio eorum deserta,/ et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet./
68:27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt,/ et super dolorem vulnerum meorum addiderunt./
68:28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum,/ et non intrent in justitiam tuam./
68:29 Deleantur de libro viventium,/ et cum justis non scribantur./
68:30 Ego sum pauper et dolens ;/ salus tua, Deus, suscepit me./
68:31 Laudabo nomen Dei cum cantico,/ et magnificabo eum in laude :/
68:32 et placebit Deo super vitulum novellum,/ cornua producentem et ungulas./
68:33 Videant pauperes, et lætentur ;/ quærite Deum, et vivet anima vestra :/
68:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus,/ et vinctos suos non despexit./
68:35 Laudent illum cæli et terra ;/ mare, et omnia reptilia in eis./
68:36 Quoniam Deus salvam faciet Sion,/ et ædificabuntur civitates Juda,/ et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam./
68:37 Et semen servorum ejus possidebit eam ;/ et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.]

PSALM 69

69:1 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
69:2 [Deus, in adjutorium meum intende ;/ Domine, ad adjuvandum me festina./
69:3 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam./
69:4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ;/ avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !/
69:5 Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum./
69:6 Ego vero egenus et pauper sum ;/ Deus, adjuva me./ Adjutor meus et liberator meus es tu ;/ Domine, ne moreris.]

PSALM 70

70:1 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum./
70:2 In justitia tua libera me, et eripe me :/ inclina ad me aurem tuam, et salva me./
70:3 Esto mihi in Deum protectorem,/ et in locum munitum, ut salvum me facias :/ quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu./
70:4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris,/ et de manu contra legem agentis, et iniqui :/
70:5 quoniam tu es patientia mea, Domine ;/ Domine, spes mea a juventute mea./
70:6 In te confirmatus sum ex utero ;/ de ventre matris meæ tu es protector meus ;/ in te cantatio mea semper./
70:7 Tamquam prodigium factus sum multis ;/ et tu adjutor fortis./
70:8 Repleatur os meum laude,/ ut cantem gloriam tuam,/ tota die magnitudinem tuam./
70:9 Ne projicias me in tempore senectutis ;/ cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me./
70:10 Quia dixerunt inimici mei mihi,/ et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,/
70:11 dicentes : Deus dereliquit eum :/ persequimini et comprehendite eum,/ quia non est qui eripiat./
70:12 Deus, ne elongeris a me ;/ Deus meus, in auxilium meum respice./
70:13 Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ ;/ operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi./
70:14 Ego autem semper sperabo,/ et adjiciam super omnem laudem tuam./
70:15 Os meum annuntiabit justitiam tuam,/ tota die salutare tuum./ Quoniam non cognovi litteraturam,/
70:16 introibo in potentias Domini ;/ Domine, memorabor justitiæ tuæ solius./
70:17 Deus, docuisti me a juventute mea ;/ et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua./
70:18 Et usque in senectam et senium,/ Deus, ne derelinquas me,/ donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est,/ potentiam tuam,
70:19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ;/ quæ fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?/
70:20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas !/ et conversus vivificasti me,/ et de abyssis terræ iterum reduxisti me./
70:21 Multiplicasti magnificentiam tuam ;/ et conversus consolatus es me./
70:22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ;/ psallam tibi in cithara, sanctus Israël./
70:23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ;/ et anima mea quam redemisti./
70:24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam,/ cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.]

PSALM 71

71:1 Psalmus, in Salomonem.
71:2 [Deus, judicium tuum regi da,/ et justitiam tuam filio regis ;/ judicare populum tuum in justitia,/ et pauperes tuos in judicio./
71:3 Suscipiant montes pacem populo,/ et colles justitiam./
71:4 Judicabit pauperes populi,/ et salvos faciet filios pauperum,/ et humiliabit calumniatorem./
71:5 Et permanebit cum sole, et ante lunam,/ in generatione et generationem./
71:6 Descendet sicut pluvia in vellus,/ et sicut stillicidia stillantia super terram./
71:7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis,/ donec auferatur luna./
71:8 Et dominabitur a mari usque ad mare,/ et a flumine usque ad terminos orbis terrarum./
71:9 Coram illo procident Æthiopes,/ et inimici ejus terram lingent./
71:10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent ;/ reges Arabum et Saba dona adducent :/
71:11 et adorabunt eum omnes reges terræ ;/ omnes gentes servient ei./
71:12 Quia liberabit pauperem a potente,/ et pauperem cui non erat adjutor./
71:13 Parcet pauperi et inopi,/ et animas pauperum salvas faciet./
71:14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum,/ et honorabile nomen eorum coram illo./
71:15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ;/ et adorabunt de ipso semper,/ tota die benedicent ei./
71:16 Et erit firmamentum in terra in summis montium ;/ superextolletur super Libanum fructus ejus,/ et florebunt de civitate sicut fœnum terræ./
71:17 Sit nomen ejus benedictum in sæcula ;/ ante solem permanet nomen ejus./ Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ;/ omnes gentes magnificabunt eum./
71:18 Benedictus Dominus Deus Israël,/ qui facit mirabilia solus./
71:19 Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum,/ et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.]
71:20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.

PSALM 72

72:1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus,/ his qui recto sunt corde !/
72:2 Mei autem pene moti sunt pedes,/ pene effusi sunt gressus mei :/
72:3 quia zelavi super iniquos,/ pacem peccatorum videns./
72:4 Quia non est respectus morti eorum,/ et firmamentum in plaga eorum./
72:5 In labore hominum non sunt,/ et cum hominibus non flagellabuntur./
72:6 Ideo tenuit eos superbia ;/ operti sunt iniquitate et impietate sua./
72:7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;/ transierunt in affectum cordis./
72:8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;/ iniquitatem in excelso locuti sunt./
72:9 Posuerunt in cælum os suum,/ et lingua eorum transivit in terra./
72:10 Ideo convertetur populus meus hic,/ et dies pleni invenientur in eis./
72:11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus,/ et si est scientia in excelso ?/
72:12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo/ obtinuerunt divitias./
72:13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,/ et lavi inter innocentes manus meas,/
72:14 et fui flagellatus tota die,/ et castigatio mea in matutinis./
72:15 Si dicebam : Narrabo sic ;/ ecce nationem filiorum tuorum reprobavi./
72:16 Existimabam ut cognoscerem hoc ;/ labor est ante me :/
72:17 donec intrem in sanctuarium Dei,/ et intelligam in novissimis eorum./
72:18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;/ dejecisti eos dum allevarentur./
72:19 Quomodo facti sunt in desolationem ?/ subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam./
72:20 Velut somnium surgentium, Domine,/ in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges./
72:21 Quia inflammatum est cor meum,/ et renes mei commutati sunt ;/
72:22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :/
72:23 ut jumentum factus sum apud te,/ et ego semper tecum./
72:24 Tenuisti manum dexteram meam,/ et in voluntate tua deduxisti me,/ et cum gloria suscepisti me./
72:25 Quid enim mihi est in cælo ?/ et a te quid volui super terram ?/
72:26 Defecit caro mea et cor meum ;/ Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum./
72:27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;/ perdidisti omnes qui fornicantur abs te./
72:28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ;/ ponere in Domino Deo spem meam :/ ut annuntiem omnes prædicationes tuas/ in portis filiæ Sion.]

END BOOK II