The “Benedictus” or “Song of Zacharias” is the Gospel Canticle recited at Morning Prayer (Lauds). These were the words of Zacharias, the father of St. John the Baptist in Luke 1:68-79, as translated by St. Jerome in the Latin Vulgate. The chant is provided by the Benedictine monks of the Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux in France.
Benedictus Dominus Deus Israel,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:
Et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius:
Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti:
Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis;
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi.
In sanctitate et iustitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius:
Ad dandam scientiam salutis plebi eius:
in remissionem peccatorum eorum:
Per viscera misericordiae Dei nostri:
in quibus visitabit nos, oriens ex alto:
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.